Lessici di frequenza

 

CAPUT IX

<SEPTIMUS PASSUS SUPPLENS>

(Septimus passus est revelatio, quam tantum dicere possumus non cogitari posse vel non esse quodcumque cogitari potest)

<Copiosus sermo de modis Deum videndi et cum eo vivendi>

 

<a. Explicatur experientia visionis Dei 'in et cum tenebra'>

Dixit illa fidelis Christi ita: *an* Quadam vice fuit elevata anima et videbam Deum in tanta claritate et in tanta pulchritudine et in tanta plenitudine, quod nunquam videram in tanta nec illo modo plenissimo. Et non videbam ibi amorem; et tunc ego perdidi illum amorem quem portabam, et effecta sum non amor.

Et postea, post istud, vidi eum in una tenebra, et ideo in tenebra quia est maius bonum quam possit cogitari nec intelligi; et omne quod potest cogitari et intelligi non attingit illud vel ad illud. Et tunc data fuit animae una fides certissima, una spes secura et firmissima, una securitas de Deo continua quae abstulit a me omnem timorem. Et in illo bono quod videtur in tenebra recollegi me totam, et effecta sum ita secura de Deo, quod nunquam possum dubitare de eo et quod non habeam Deum certissime. Et in illo bono ita efficacissimo quod videtur in tenebra est modo spes mea firmissima tota recollecta et secura. *anf*

Quadam vice, ego frater scriptor quaesivi ab ea de una quaestione quam facit beatus Augustinus sicut ego legeram in uno libro, ubi discipuli quaerunt a beato Augustino quomodo sancti stant vel stabunt in caelo et allegant illud quod vidit beatus Stephanus, scilicet Jesum stantem a dextris Dei, et quaerunt et videntur probare quod non possit ibi esse locus standi vel sedendi; et sunt ibi subtilia argumenta. Et dum ego inquirebam, et illa fidelis Christi subito in ipsa hora fuit levata mente, et non videbatur intelligere verba mea. Et fuit sibi tunc facta mirabilis gratia. Et post aliqualem moram, dum ego infestarem eam de praedicta quaestione quam non videbatur potuisse intelligere, et ipsa non respondit quaestioni sed incoepit mihi referre ita dicens: *an* Modo subito elevata fuit anima, et eram in tam laetitia quod omnino est inenarrabilis, et de ea non potest aliquid narrari. In quidquid volebam scire, totum sciebam; quidquid volebam habere, totum habebam. Et videbam omne bonum. *anf*

Et dixit: *an* Nunquam tunc potest cogitare anima de discessu illius boni, vel de discessu ab illo bono, nec quod debeat de cetero discedere, sed delectatur illo omni bono. Et nihil omnino videt anima quod narrari possit ore nec cum corde postea; et nihil videt, et videt omnia omnino. *anf* Et sic colloquendo dixit etadiecit ita: *an* In nullo bono quod exterius narrari possit nec etiam cogitari habeo spem meam modo, sed habeo spem meam in uno bono secreto, certissimo et incluso, quod intelligo cum tanta tenebra. *anf*

Et cum ego frater resisterem ei de praedicta tenebra et non intelligerem, ipsa fidelis Christi volens explicare dicebat: *an* Ideo erat certissimum et magis superans omnia, quanto magis videbatur in tenebra, et secretissimum; et propterea video cum tenebra, quia superat omne bonum et omnia et omne aliud est tenebra, et ubicumque se potest extendere anima vel cor est minus illo bono. Et illud quod hactenus retuli *anf* scilicet quando anima videt Deum implere omnia videns omnia creata, et etiam illud quando videt anima divinam potentiam, et etiam illud quando videt anima divinam sapientiam, et etiam illud quando videt anima divinam voluntatem, sicut hactenus fidelis Christi omnia retulerat mirabiliter et inenarrabiliter se vidisse dixit fidelis Christi,

*an* est minus illo bono secretissimo, quia illud bonum quod video cum tenebra est totum, illa vero omnia alia sunt pars. *anf*

Et exposuit hic: *an* Et quamvis sint omnia inenarrabilia, apportant tamen laetitiam, sed illud, quando videtur Deus illo modo in tenebra, non apportat risum in ore nec devotionem nec fervorem nec ferventem amorem, quia non tremit nec movetur corpus vel anima sicut iam consuevit moveri, sed nihil videt et omnia videt et corpus dormit et truncatur lingua. Et omnes amicitias, quas mihi ostendit multas et inenarrabiles, et omnia verba mihi ab eo dicta, et omnia quae scripsisti unquam, intelligo in tantum minus esse illo bono quod video cum tanta tenebra, quod non pono spem meam in illis vel non est spes mea in illis. Immo etsi possibile esset quod essent omnia non vera, nullo tamen modo minuerent spem meam nec minueretur spes mea securissima, quae est certa in illo omni bono quod video cum tanta tenebra. *anf*

Et dixit mihi fratri praedicta fidelis Christi quod isto praedicto altissimo et omnino ineffabili modo videndi Deum cum tanta tenebra, tribus tantum vicibus mens eius fuerat elevata cum illa maxima et supramirabili gratia visionis, quamvis multis et etiam innumeris vicibus ipsa vidisset illud omne bonum semper cum tenebra, sed non praedicto et tam altissimo modo et cum tanta tenebra.

<b. Duplex experientia: Mundus Angelam reicit, Deus eam trahit, ut in divina abysso iaceat>

Quadam vice praedicta fidelis Christi existens infirma dixit mihi fratri scriptori ita:

*an* Ex una parte mundus cum spinis suis expellit me, quia omne quod in mundo existimo et sunt mihi spinae et amaritudo. Ex alia parte daemones expellunt me cum multa molestia et quasi continua persecutione, habentes potentiam in me eo quod Deus posuerit in manibus eorum animam meam et corpus; quia quantumcumque corpus forte possent affligere, animam tamen non possent ita poenare vel torquere poenis, quia anima est eis magis clausa quam corpus. Etvidetur mihi quod quasi videam eos corporaliter cornutos contra me.

Ex alia parte cum se Deus trahit me. Et si dico quod trahit me cum dulcedine vel amore vel cum aliqua re quae possit nominari vel cogitari vel imaginari, totum est falsum, quia non trahit me cum aliqua re quae possit nominari vel cogitari ab aliquo sapientissimo de mundo; et si dico quod est omne bonum, destruo illud. Et in illa Trinitate quam video cum tanta tenebra videtur mihi stare et iacere in medio. Et illud trahit me plus quam hactenus aliqua res quam habuerim vel aliquod bonum quod hactenus dixi unquam, et tantum plus quod nulla est comparatio; et quidquid dico videtur mihi nihil dicere vel male dicere. *anf*

Et postea dixit: *an* Videtur mihi blasphemare. Et quando quaesivisti si trahit plus quam hactenus, (quod ita respondi) videtur mihi quod sit blasphemare. Unde tota infirmata fui modo quando tu dixisti et ego illo modo ita respondi. *anf*

<c. Angela simul perfecteque in amore Dei et Jesu Christi crucifixi mergitur: iacet in Deo et in Ğlectoğ crucis>

 

*an* Nec recordor, quando sum in illa <tenebra>, de aliqua humanitate vel de Deo homine nec de aliqua re quae formam habeat, et tamen omnia tunc video et nihil video. Et discedendo me vel remanendo me ab isto iam dicto, video Deum hominem; et trahit animam cum tanta mansuetudine, ut dicat aliquando: Tu es ego et ego sum tu. Et video illos oculos et illam faciem tantum placibilem et cum tanta aptitudine, ut amplexetur me. Et illud quod resultat de illis oculis et de illa facie, est illud quod ego dixi quod ego video in illa tenebra, quod veni de intus, et illud est quod me tantum delectat quod narrari non potest. Et in Deo homine stando anima est viva; et in isto Deo homine sto multo plus quam in illo cum tenebra. Et in isto de Deo homine est anima viva; sed illud de tenebra adhuc trahit animam multo plus quam istud de Deo homine sine comparatione. Sed in isto de Deo homine sto quasi multum continue. Et incoepit ita continue, quando quadam vice data fuit mihi securitas de Deo, quod nihil erat medium inter me et ipsum. Et ex tunc non fuit modo in isto tempore unus dies nec nox in qua non continue habuerim istam laetitiam de humanitate.

Et habeo desiderium cantandi et laudandi, et dico ita: laudo te Deum dilectum, in tua cruce habeo factum meum lectum; pro capitali vel pro plumatio inveni paupertatem; aliam partem lecti ad pausandum inveni dolorem cum despectu. *anf*

Et cum ego frater scriptor inquirerem mihi melius explicari quod dicebat, et ipsa fidelis Christi addidit dicens: *an* In praedicto lecto, quia ipse in lecto fuit natus, conversatus et mortuus, et quia Deus Pater istum praedictum lectum amavit antequam homo peccaret et istum amorem de ista societate, scilicet de paupertate et de dolore et de despectu Deus Pater tantum amavit, et tantum praedictam societatem Deus Pater amavit et dedit eam Filio suo, et Filius in isto lecto continue voluit iacere et continue amavit et concordavit cum Patre iste lectus est meus lectus; quia in isto lecto, scilicet in ista cruce Christi ipse habuit in corpore et in anima multo magis, sum ego collocata vel pausata, ideo iste est meus lectus, et in isto lecto credo mori et per istum lectum credo salvari. Et laetitia quam expecto de illis manibus et pedibus, et de illis signi clavorum quae traxerunt illae manus et pedes de isto lecto, non potest narrari. Sed ego quasi cantabam et dicebam Filio sanctae Mariae ita dicens: Illud quod sentio non possum dicere, ab illo quod video nollem de cetero discedere; ideo meum vivere est mori,et ergo trahe me ad te. Sed ista dicendo, quando recordabar illum de quo dicebam vel cui dicebam, statim non poteram plus loqui sed detruncabatur lingua.

Et postea quando remaneo ab isto praedicto, mundus et ista alia quae reinvenio expellunt me ad praedicta magis desiderare; et ideo desiderium moriendi mihi poena mortalis. *anf* Et ego frater scriptor vidi et audivi dici a praedicta fideli quod praedicta poena desiderii moriendi qua valde cruciabatur, sicut dictum est, fuit sibi ablata, non quod non haberet desiderium moriendi, sed quod non inde illo modo cruciabatur.

<d. Angela loquitur generatim de vita sua cotidiana mysticis elevationibus comitata>

 

Et anima eius saepissime levabatur in Deum, unde ipsa dicebat aliquando quod iungebant, scilicet elevationes quibus elevabatur. Et dicebat quod quasi se erant novae elevationes, ita quod illud quod experiebatur in una elevatione non experiebatur in alia nisi quasi semper noviter, quia semper experiebatur novum. Nec impediebat eam comedere vel loqui vel aliquid aliud, quod non saepe levaretur eius mens vel anima; unde et socia sua erat sollicita ad adiuvandum eam quando comedebat, pro eo quod obliviscebatur aliquando, multotiens et valde parum comedere poterat. Et vidi quod illud quod dicebat mihi in uno die, in alio die vix recordabatur. Et etiam dum loquebatur mihi in una et eadem hora, statim quando dixerat verbum obliviscebatur eius, ita quod nesciebat illud reiterare. Sed hoc accidit sibi, sicut videtur mihi, in isto septimo passu.

Item post praedicta quae scripta sunt, dixit mihi fratri scriptori praedicta fidelis Christi ita dicens, quod anima sua delectabatur et natabat anima in praedicta delectatione de eo, videlicet quod amor est in mensura et quod spiritus datur in mensura. Et dicebat: *an* Anima delectatur et natat inter illa. *anf* Et mihi fratri resistenti sibi per Scripturam divinam respondit ita, quod verum erat illud quod dicebat Scriptura divina, et non erat ei contrarium. Unde et dixit ita: *an* Et verum est quod dicit ille, quod Deus non dat spiritum ad mensuram; sed anima mea natat et delectatur, quod Deus etiam Filio suo et omnibus sanctis dat ad mensuram. *anf*

<IN ALTISSIMA CONSILIA IUSTITIAE DEI INTRODUCTA, ANGELA INTELLIGIT IUDICIA DIVINA>

Item dixit tunc, quod *an* nihil est ubi tantum complete cognoscam Deum, quantum completur mihi cognitio Dei in iudiciis suis quae continue facit. Unde quando de sero vel de mane dico Deo in oratione illa, scilicet dicens "Domine, per adventum tuum libera me, et per nativitatem tuam, et per passionem tuam libera me", de nullo tantum fere delector, quantum delector et confidenter dico "Domine, per sancta iudicia tua libera me Domine". *anf*

Dixit illa fidelis Christi: *an* Ideo dico Deo "Per sancta iudicia tua libera me", quia ego non magis recognosco bonitatem Dei in uno bono et sancto viro et in multis bonis et sanctis, quam in uno damnato vel in multitudine damnatorum. Sed hoc profundum non fuit mihi demonstratum nisi semel, sed nunquam obliviscor illius memoriam et illius laetitiam. Et si omnia quae sunt fidei deficerent, hic tamen solummodo remanet mihi certitudo de Deo, videlicet in iudiciis suis, scilicet in iustitia iudiciorum suorum. Sed, o quam magna profunditas est hic! Sed totum hoc redit in utilitatem bonorum, quia omnis anima quae istam cognitionem istorum iudiciorum et istius profundi haberet vel habebit, de omnibus habebit fructum de ista cognitione nominis Dei. *anf*

Hic ego frater scriptor audiebam quod dicebat mirabiliora de mundo, et aliquid intelligebam in illo tunc quando ipsa dicebat. Sed nec ipsa poterat explicare, quamvis daret mihi intelligere aliquid per illa quae dicebat, nec ego illa capere poteram ad scribendum.

Notandum est hic et valde memoriae commendandum unum verbum quod revelatum fuit praedictae fideli Christi, quasi in principio postquam incoeperamus scribere. Et ego frater tunc illud verbum ibi posui, ubi ipsa mihi illud retulit, scilicet in secundo passu, scilicet divinae unctionis. Et dixit mihi praedicta fidelis Christi tunc ita dicens: *an* Audivi locutionem mihi factam a Deo ita dicentem: Facias scribi in fine istorum quae scribitis, quod de omnibus quae scribitis reddantur gratiae Deo, et quicumque vult conservare gratiam non levet oculos animae a cruce sive in laetitia sive in tristitia quam ego dem sibi vel permittam. *anf*

Item dixit praedicta fidelis Christi: *an* Usquequo intellectus animae potest se extendere, nihil habet in comparatione, sed levatur supra se et ponitur in sinum Dei. Et tunc intelligit et delectatur et quiescit in illis bonis divinis quae non potest referre, quia sunt omnino supra intellectum et supra dicere, sed natat ibi anima. Et inde intelligit rationes verborum quae dixit Christus, quae videntur aliquando fortia vel difficilia, et inde intelligit similiter quare in anima Christi fuit dolor sine temperamento, quia anima mea quando transformata est in passione Christi, tantum dolorem invenit in passione Christi, quod nullum temperamentum invenit in ea. Unde et anima mea illum recolendo non potest tunc habere omnino aliquam laetitiam, quod non accidit quando recolit passionem corporis, quia tunc post tristitiam reinvenit laetitiam. Sed istas rationes intelligit inde sicut dictum est; et ita intelligit acutum dolorem in anima Christi dum iacebat in corpore Matris sicut postea, praeter illud scilicet quod non habuerat experientiam. Et inde intelligit iudicia Dei. *anf*

 

<Quinque allocutiones seu consolationes vel visiones Angelae celebrationi Missae assistentis>

Quadam vice, dum dicebatur missa conventus, audivit praedicta fidelis Christi quaedam verba a Deo sibi dici, quae hic nonscribuntur. Sed quando sacerdos, qui dicebat missam, erat prope communicare, audivit a Deo sibi dici ita: *an* Multi sunt qui me rumpunt et etiam trahunt mihi sanguinem de dorso. *anf* Et videbat et intelligebat quod praedictum verbum dicebat sibi illa hostia quam tunc sacerdos fregerat. Et tunc ipsa fidelis Christi cogitavit et oravit dicens: *an* Fac quod non sit talis. Et ille respondit dicens: Non erit in aeternum. *anf*

Et dicebat praedicta fidelis Christi: *an* Cum anima mea esset tunc in multa laetitia, et esset intus in Trinitate, intus in illo casseto in quo reponitur Corpus Christi, et intelligeret quod esset in omni loco et impleret omnia, et anima admirans quare tantum delectaretur in illo casseto delectabatur enim valde in illo casseto, immensa iucunditate dixit anima: Quare ego tantum delector in isto casseto? Et cum tu, Domine, sis ubique, quare ego non ubique tantum delector? Et respondit verba ita clausa, quod non plene recordor. Sed dixit: Pro verbis quae ego facio dicere, ego sum clausus in ista capsula; et hoc facio pro singulari miraculo. *anf*

Quadam uice ego frater scriptor communicaveram eam. Et quia ipse fidelis Christi in omni communicatione consuebat recipere novam gratiam, ego frater, sicut pluries consuebam, interrogavi eam si fuerat contenta de communicatione praedicta. Et ipsa respondens dixit mihi, quod si fieri posset omni die vellet communicare. Item dixit quod facta sibi fuerat gratia sive consolatio divina in illa communicatione, in qua intelligebat et sentiebat certissime quod communicatio mundabat, santificabat, confortabat et conservabat animam. Et ista quattuor senserat et intellexerat in anima sua in illa communicatione plus solito. Item dixit quod ipsa audiverat locutione divina quomodo tantum prodest, scilicet secundum praedicta quattuor.

Quadam vice dum elevatum erat Corpus Christi et ego dicebam illam missam venit in anima magna laetitia, et dictum fuit istud: *an* Hic est ille homo qui fuit crucifixus. Et anima videbat illum. Sed audito hoc verbo, statim transivit anima et non fixit se ibi. Sed statim fuit facta in anima operatio mirabilis, quae est operatio silentii, quia narrari non potest. Et transivit anima statim, et involvit se in divinitate eius. Et tunc interea dictum est: Hic est tota laetitia angelorum et hic est tota laetitia sanctorum et hic est tota laetitia tua. Sed verum est quod fuit dictum magis placibiliter quam dicas tu; vix ego recognosco istud quod tu modo dicis. *anf*

Alia missa in alio die dictum fuit sibi, quod non plene recordabatur. Sed dicebat quod audivit quod commendabantur non magni lectores sed adimpletores Scripturae meae. Et dicebat quod tota Scriptura divina adimplebatur in isto exemplo, scilicet suae vitae, ipsa comprehendebat.

Quadam vice in ecclesia Sancti Francisci Assisii, quando frater Apicus dixerat missam, et ego frater loquebar cum ea, et ipsa retulit mihi quaedam valde maxima et nova et mirabilissima, quae habuerat et revelata ei fuerant in illa missa. Et quia erant valde notanda, quidam frater, cui ego et ipsa fidelis Christi communicaveramus praedicta secreta et erat nobiscum tunc quando ipsa Christi fidelis praedicta retulerat, dixit mihi quod illa scriberem, sed quia ego eram forensis ibi non potui tunc illascribere. Et postea post multos dies volens illa scribere, requisivi praedictam Christi fidelem ut diceret mihi iterum illa, sed recordans ipsa omnium illorum, nec ego, aliquid parum retulit ita dicens:

*an* Anima mea fuit tunc elevata in tantum magnam et novam laetitiam, quod nunquam habui tam magnam per illam viam vel per illum modum. Et fuit ibi locutio divina; et habui ibi similiter locutionem beati Francisci dulcissimam et novam, scilicet isto modo. Dum dicebatur missa, anima mea stabat et delectabatur in illo delecto quod habuit anima eius quando egressa fuit de corpore, sicut videbatur mihi. Et facta fuit tunc in anima ita magna laetitia et ineffabilis quod, nisi esset quia scio quod Deus facit omnia cum mensura, dicerem quod illa laetitia fuit maxima sine mensura. Et tunc in isto facta fuit mihi locutio ita dicens: Ego sum Franciscus missus a Deo. Pax Altissimi sit vobiscum. Et vocans me dixit: Lumen, filia Luminis, quod est lumen omnium luminum; et cetera quae dixit quae hic non scribuntur. Et dixit: Recommenda sibi mansum, id est possessionem quam dimisi et intelligebam de paupertate quam reliquit servandam et recommenda etiam illos qui sequuntur me, qui amabunt illud quod amavi ego. Et intelligendo quod erat beatus Franciscus, augmentata fuit mihi praedicta laetitia. Et multam locutionem beati Francisci secuta fuit operatio divina, quae consuevit fieri in anima mea, unde et confirmavit illa quae fuerunt beati Francisci. Et quamdiu ego fui ibi Assisii, plus quam per novem dies quibus fui ibi, omni die habui locutionem beati Francisci.

Et in praedicto die habui tam nobilem elevationem et tam claram intelligentiam quomodo Christus venit in Sacramento altaris, quod nunquam nec prius nec postea fuit mihi tam clare demonstratum. Et fuit mihi demonstratum quomodo Christus veniebat cum illa societate. Et poteram delectari in Christo et in illa societate, quod non est mihi consuetum quod possim delectari nisi in Christo, unde mirata fui quomodo poteram delectari in eo et in societate. Et aliter intelligebam eum, et aliter intelligebam societatem illam, et delectabar in eo et in societate. Et fuit mihi dictum quod illa societas erat throni. Et ego non intelligebam quid esset dicere "throni". Et erat illa societas una sclera vel una acies tantae multitudinis, quod, nisi esset quod ego intelligo quod Deus facit omnia cum mensura, crederem quod illa societas esset numerus sine mensura, id est innumerabilis. Et fuit ibi locutio divina dicens: Animae sunt in quas venio, et transeo. Et dixit quod non erat anima in magno numero civitatum, in qua pausem sicut pauso in anima tua. Et dixit numerum civitatum, sed non recordor eius. *anf*

Et ego frater scriptor quaesivi ab ea si illa acies, postquam acies erat, si habebat aliquid mensurae in longitudine aliqua vel in latitudine aliquo modo. Et ipsa respondit quod non habebat aliquam mensuram in longitudine vel latitudine, sed erat ineffabiliter.

<Angela, gratia divina operante, extollitur in statum summae unionis cum Deo>

Per aliquod spatium temporis post omnia supra scripta, praedicta fidelis Christi dixit mihi fratri inquirenti ab ea ita: *an* In Quadragesima praecedenti imperceptibiliter inveni me totam intus in Deum, maiori modo quam consueverim unquam. Et videbatur mihi quod eram in medio Trinitatis, maiori modo quam consueverim, eo quod recipiebam maiora bona quam consueverim, et quia eram in ipsis bonis continue. Et in isto praedicto modo esse in Deo, eram plena laetitia, plena deliciis. Et sentiendo me in illis bonis et in illis delectamentis maximis et inenarrabilibus, quae sunt omnino supra omnia quae prius unquam experta fuissem, fiebant in anima operationes divinae tam ineffabiles quod nullus sanctus nec angelus posset narrare nec explicare. Et video et intelligo quod illas operationes divinas et illud profundissimum abyssum nullus angelus et nulla creatura est ita larga et capax quod posset illud comprehendere. Et omnia ista quae modo dico sunt ita male dicere et minus dicere quod est blasphemare illa.

Et fui extracta, et sum extracta de omnibus quae prius habueram et in quibus prius consueveram delectari, scilicet de vita et de humanitate Christi et de consideratione illius profundissimae societatis quam Deus Pater tantum dilexit ab aeterno quod dedit eam Filio suo, in quibus ego consueveram profundissime delectari, videlicet in despectu et in dolore et in paupertate Filii Dei, et in cruce quae consuevit esse mea repausatio et meus lectus. Et sum extracta de illo modo videndi Deum in tenebra illa quae tantum consuevit me delectare. Et sum extracta de omni illo statu priori cum tanta unctione et dormitione quod nullo modo percipere potui, nisi quod modo recordor quod non habeo illa, quia in cruce in qua tantum delectabar quod erat mea repausatio et meus lectus nihil invenio, in paupertate Filii Dei nihil invenio, et in omnibus quae nominari possunt nihil invenio. *anf*

<Duplici modo in praefatis operationibus Deus se ostendit animae>

*an* Et in illis omnino ineffabilibus operationibus praedictis quae fiunt in anima, Deus praesentat se prius in anima faciens operationes divinas ineffabiles. Et postea sequenter se manifestat animae, aperendo se animae et donando ei maiora adhuc dona cum maiori adhuc claritate et certitudine ineffabili. Et praesentat se prius animae duobus modis. *anf*

<a. Primo, Deus partim efficit, ut anima intelligat ipsum adesse in omni creatura, partim eam recolligit totaliter ad se>

*an* Uno modo praesentatur intime in anima mea. Et tunc intelligo eum praesentem, et intelligo quomodo est praesens in omni creatura vel in omni re habente esse, in daemone, in bono angelo, in inferno, in paradiso, in adulterio, in homicidio et in bono opere, et in omni re existente vel habente aliquo modo esse tam in pulchra re quam in turpi. Et dixit: Nec minus intelligo eum praesentem in uno daemone quam in uno angelo bono; unde, dum sum in ista veritate, non minus delector de Deo videndo vel intelligendo unum daemonem vel unum adulterium quam videndo vel intelligendo unum bonum angelum vel unum bonum opus, et isto modo praesentatur multum continue in anima mea. Et praedictum praesentare est illuminare cum magna veritate et cum divina gratia, ita quod quando anima istud videt non potest offendere in aliquo, et apportat in anima multa dona divina. Et anima tunc intelligens eum praesentem valde humiliatur, et recipit confusionem de peccatis suis. Et recipit hic anima magnam gravitatem sapientiae et magnam consolationem divinam et laetitiam.

Alio modo praesentatur magis specialiter et valde diverse a praedicto modo, et dat aliam laetitiam a praedicta, quia recolligit me totam in se. Et facit in anima multas operationes divinas cum multo maiori gratia et cum tanto profundo et inenarrabili abysso, quod solum illud praesentare Dei, sine aliis donis, est illud bonum quod sancti habent in vita aeterna. De donis vero in paradiso sancti aliqui habent plura, aliqui pauciora; quae dona, quamvis non valeam dicere eo quod meum dicere est plus devastare et blasphemare quam dicere, dico tamen quod sunt dilatationes animae, quibus anima fit magis capax ad capiendum et habendum de Deo. *anf*

<b. Secundo, Deus aperitur animae qua tota dulcedo, tota sapientia, tota veritas et tota plenitudo>

*an* Et statim cum praesentavit se Deus animae, sequenter statim se manifestat aperiendo se animae, et dilatat animam, et donat ei dona et dulcedines quas nunquam fuit experta, cum valde maiori profundo quam praedictum sit. Et est exstracta tunc anima de omni tenebra, et fit animae maior cognitio Dei quam intelligam posse fieri, cum tanta claritate et cum tanta certitudine et cum tanto profundissimo abysso, quod non est cor quod illud posset de cetero postea aliquo modo intelligere nec cogitare. Unde nec cor meum potest de cetero redire ad aliquid de illo intelligendum vel etiam de illo aliquid cogitandum, nisi solummodo quando a Deo donatur animae quod levatur in illud, quia nunquam cor potest se extendere in aliquo ad illud. Et ideo non potest de illo aliquid dicere omnino et quia nullum verbum reperiri potest quod illud dicat vel sonet; et etiam nec cogitatio nec aliquis intellectus potest se extendere ad illa, tantum omnia superant, sicut Deus non potest per aliquid commendari. Deus enim omnino non potest per aliquid commendari. *anf* Et dicebat praedicta fidelis Christi cum maxima certitudine et dabat intelligere quod Deus omnino non potest per aliquid commendari.

Et dixit: *an* Scriptura divina est tantum altissima, quod non est aliquis homo ita sapiens in mundo, etiam si habeat scientiam et spiritum, quod possit eam intelligere ita plene quod non superetur intellectus eius ab ea; et tamen aliquid balbutit. Sed de illis ineffabilibus operationibus divinis illius manifestare Dei quae fiunt in anima, nihil omnino loqui vel balbutire potest. Et quia anima mea saepe levatur in divina secreta et videt secreta Dei, intelligo illud quo facta est Scriptura divina; illud quo facta est difficilis et facilis; illud quo videtur dicere et contradicere; illud quo nullam utilitatem habent aliqui de ea; illud quo non observantes damnantur et adimpletur in eis; illud quoalii observantes salvantur in ea; et sto desuper. Et ideo reveniens de secretis Dei securiter dico verbula de extra qua verba sunt de extra illas operationes divinas ineffabiles quae fiunt in anima et nullo modo appropinquant eis et meum dicere est devastare, unde et dico me blasphemare. *anf*

Et dixit: *an* Si omnes laetitiae spirituales et omnes consolationes divinae et omnia delectamenta divina quae omnes sancti qui fuerunt a principio mundi usque modo explicaverunt se habuisse de Deo, et etiam omnia quae fuerunt multa quae potuerunt explicare et non explicaverunt, darentur mihi; et etiam si omnia alia delectamenta mundana et omnia bona et mala mundi delectamenta adderentur mihi adhuc et converterentur omnia in bona delectamenta et spiritualia et durarent mihi usquequo perficerentur et perducerent me ad illud inenarrabile bonum illius manifestare Dei, tamen pro omnibus praedictis ego non darem et non commutarem vel non cambiarem tantum de illo omnino inenarrabili bono quantum est unum solum levare vel claudere oculorum. Et hoc ideo dico tibi in isto modo, ut possim te aliqualiter imboccare vel aliqualiter immittere in os tuum, quia adhuc superat plus in infinitum quam sint omnia praedicta illud inenarrabile bonum quod ego habeo, non solum per unum aperire oculorum, immo per bonum spatium saepe et multotiens illo modo ita multum efficaciter; et alio modo quasi continue, id est non illo modo tantum efficaciter.

Et quamvis ego possim recipere tristitias et laetitias exterius aliqualiter et parum, tamen intus in anima mea est una camera in qua non ingreditur aliqua laetitia nec tristitia nec delectatio alicuius omnino virtutis nec delectatio alicuius rei quae nominari possit, sed est ibi illud omne bonum quod non est aliud bonum, vel illud ita omne bonum quod non est aliud bonum. Et in illo manifestare Dei, quamvis ego blasphemem dicendo et male dicendo illud quia non possum illud loqui, dico tamen quod in illo manifestare Dei est tota veritas; et in illo manifestare Dei intelligo habeo totam veritatem quae est in caelo et in inferno et in toto mundo et in omni loco et in omni re, et totum delectamentum quod est in caelo et in omni creatura, cum tanta veritate et certitudine, quod nullo modo possem credere aliud toti mundo. Sed si totus mundus diceret aliud, ego facerem inde truffas. Et video illum qui est esse et quomodo est esse omnium creatorum. Et video quomodo me fecit capacem ad intelligendum praedicta modo melius quam fueram hactenus, quando videbam eum in illa tenebra quae me tantum consuevit delectare. Et video me solam cum Deo, totam mundam, totam sanctificatam, totam veram, totam recta, totam certificatam et totam caelestem in eo. Et quando sum in isto, non recordor alterius rei.

Et aliquando dum eram in praedictis dixit mihi Deus: Filia divinae sapientiae, templum Dilecti, delectum Dilecti. Et: Filia pacis, in te pausat tota Trinitas, tota veritas, ita quod tu tenes me et ego teneo te. Et una operationum animae est, quod intelligo cum magna capacitate et cum magno delectamento quomodo Deus venit in Sacramento altaris cum illa societate.

Et quando remaneo ab illo maximo in quo non recordor rei alicuius alterius, revenio quod simul video me in illis bonis quae dixi, et video me in me totam peccatum et oboedientem peccato,obliquam et immundam, totam falsam et erroneam, sed remaneo quieta. Et remanet mihi una unctio divina continua quae est summa omnium unctionum, et est super omnes unctiones quas unquam habuerim omnibus diebus.

Et ad praedictum statum ego sum ducta et levata a Deo et non profecta, quia ego nescivi istum statum velle nec desiderare nec petere. Et sum nunc in praedicto statu continue. Et saepissime levatur anima a Deo et non requiritur meus consensus, quia dum ego non spero nec cogito aliquid, subito a Deo levatur anima et dominor et comprehendo totum mundum, et non videtur mihi quod stem in terra, sed stem in caelo in Deo. Et iste praedictus status in quo modo sum est excellentissimus super omnes alios status quos adhuc habui, quia est tantae maioris impletionis et tantae claritatis et certitudinis et nobilitatis et dilatationis, quod nullum statum praeteritum sentio appropinquare ei. *anf*

Et dixit mihi praedicta fidelis Christi quod praedictum inenarrabile manifestare Dei habuerat plus quam centies vel millies mille vicibus semper noviter, ita quod semper in omni vice habuerat noviter et novum et alio modo et diverso ab alia vice.

<In festo Purificationis S. Mariae anima Angelae sic sese praesentat Deo, ut simul iungatur cum praedicta manifestatione divina>

Item retulit ita dicens: *an* Infra praedictum inenarrabile manifestare Dei ad animam, quadam vice in festo sanctae Mariae Candelariae, quando dabantur candelae benedictae pro facienda repraesentatione Filii Dei in templo, dum fieret in anima mea illud quod praedictum est inenarrabile manifestare Dei, tunc animae meae fuit facta repraesentatio suimet. Et vidit anima semetipsam tantae nobilitatis et altitudinis, quod nunquam de cetero potueram cogitare vel etiam intelligere quod anima mea vel etiam animae quae sunt in paradiso possent esse vel essent tantae nobilitatis. Et anima mea non potuit tunc comprehendere semetipsam, unde et si anima, cum sit creata et finita et circumscripta, non potest comprehendere semetipsam, quanto minus Creatorem Deum immensum et infinitum comprehendere poterit? Et tunc anima statim praesentavit se Deo cum maxima securitate ita quod nullum portavit secum timorem; sed statim praesentavit se Deo cum maiori delectamento quam unquam fuerim experta, et cum nova et excellentissima laetitia, et cum tanto novo miraculo quod nunquam tantum novum miraculum et plus clarum miraculum intelligere potui in anima mea, pro eo quod talis obviatio tunc facta est mihi. Et istam obviationem habui tunc cum Deo, quod simul intellexi et habui praedictum inenarrabile manifestare Dei ad animam et novam manifestationem animae meae et praesentationem ad ipsum Deum, unde et tunc habui novum delectamentum ab omnibus praedictis delectamentis et fuerunt mihi dicta verba altissima, quae nolo quod scribantur.

Et quando post praedicta anima revenit in se, invenit istud, scilicet quod placebat sibi omnem iniuriam et poenam sustinere pro Deo et quod per nulla, quae dici vel fieri possent, de cetero ipsaposset separari a Deo. Unde et clamavit anima et dixit: Domine, quid est quod de cetero possit me a te separare? Et intellexi dicere quod non est aliquid, scilicet quod me possit separare a Deo. Et delector multum de die mortis; et non potest aestimari delectum quod habeo de die mortis quando cogito de illo. *anf*

Item dixit mihi fratri praedicta fidelis Christi post omnia suprascripta quod audivit sibi dici a Deo mirabiliori locutione quam possit ipsa referre, quomodo praedictum inenarrabile bonum est illud bonum quod sancti habent in vita aeterna; et quod illud bonum quod sancti habent in vita aeterna, non est aliud bonum a praedicto, sed est ibi alia experientia; et quod in vita aeterna est tantum alia experientia et tantum diversa ab illo quod praedictum est, quod minor sanctus, qui minus habet in vita aeterna, habet plus quam possit dari alicui animae existenti in hac vita ante mortem corporis. Et dixit quod anima sua illud intelligebat. Deo gratias semper. Amen.

<Additamentum mysterium SS. Eucharistiae attingens>

 

Item dixit mihi fratri praedicta fidelis Christi ita dicens: *an* Quaesivi a Deo quadam vice ita dicens: Ecce tu es in isto Sacramento altaris iam. Ubi sunt fideles tui? Et respondit aperiens vel aperiendo intellectum animae, et dixit: Ubicumque sum ego, sunt fideles mei mecum. Et ego ipsa videbam ita esse, et clarissime inveniebam me ubicumque ipse erat. Sed illud quod est esse in Deo intus, non est illud quod est esse foris; et ipse est solus qui est ubique comprehendens omnia. *an* Et mihi fratri scriptori dixit ipsa ita: Ego non intelligo fideli. Sed dabat intelligere quod dicebat tantummodo de fidelibus sanctis. De gratias semper. Amen.

 

<Epilogus fratris scriptoris fidem asserentis totius huiusmodi conscriptionis >

Ego frater postquam scripseram quasi omnia quae scripta sunt in isto libello, quaesivi et rogavi praedictam Christi fidelem ut ipsa requireret a Deo vel rogaret Deum quod, si aliquid falsum vel superbuum scripseram ego in ips, ipse Deus pro sua misericordia revelaret et indicaret ei, ut ab ipso Deo sciremus veritatem de ipsis. Et ipsa praedicta fidelis Christi respondit mihi ita dicens: Antequam tu diceres mihi istud, ego pluries rogavi Deum ut ipse faceret me scire si in illis quae dixi et quae tu scripsisti esset aliquod verbum mendacii vel superfluum, ut saltem possem ego inde confiteri. Et respondit mihi quod totum quod ego dixi et quod tu scripsisti totum erat verum, et non erat ibi aliquid falsum vel superfluum. Et dixit quod ego temperate dixeram, quia multa ipse dixit mihi quae ego potui dicere ad scribendum, et non dixi. Et etiam dixit mihi ipse Deus ita dicens: Totum illud quod scriptum est, totum scriptum et secundum voluntatem meam et a me venit, idest a me processit. Et postea dixit: Ego sigillabo illud. Et cum ego non intelligerem quidesset dicere 'ego sigillabo illud', ipse tunc iterum dixit: Ego firmabo illud.

Item ego frater scriptor cum magno timore et reverentia et cum multa festinatione scripsi, sicut ab ore praedictae fidelis Christi, dum ipsa praesens mecum loquebatur, capere poteram, non addens aliquid de meo a principio usque ad finem, sed multa dimittens de illis bonis quae dicebat, quia ego non poteram ea capere intellectu meo nec scribere.

Et ipsa loquebatur de se in prima persona; sed accidebat aliquando quod ego scribebam in tertia persona propter festinationem, quod et ego non correxi. Et a principio usque ad finem vix aliquid scripsi nisi quando ipsa praesens loquebatur. Et tunc cum magna festinatione ego scribebam sicut ipsa proferebat quia valde cogebar multis impedimentis illatis a fratribus et prohibitionibus festinare.

Sed et ego conabar, et propria verba sua ponebam quae ego poteram capere, nolens ea scribere postquam recedebam ab ea et nesciens ea postea scribere pro timore et zelo, ne forte accideret quod ego aliquid vel unum tantum verbum ponerem quod ipsa proprie non dixisset. Unde et quae scripseram semper sibi relegi et iteravi pluries, ut tantummodo ponerem propea verba sua.

Et etiam, Domino procurante, factum est ut duo alii fratres Minores, familiares praedictae fidelis Christi et vere digni fide, omnia quae scripta sunt viderent et audirent ab ore eius, et omnia examinarent cum ea et pluries cum ea tractarent; et etiam, quod plus est, certi divina gratia redderentur a Domino, quod et verbo et opere fideliter attestantur.