Lessici di frequenza

 

CAPUT VIII

<SEXTUS PASSUS SUPPLENS>

(Sextus passus est martyrizatio multiplicis et intollerabilis passionis et martyrii, tam per infirmitates corporis quam per animae et corporis tormenta innumera a multis daemonibus horribiliter excitata)

<Verba fratris scriptoris quae thema de 'tormentis corporis et animae' Angelae introducunt>

De sexto passu multiplicis passionis, tam per infirmitates corporis quam per animae et corporis tormenta innumera a multis daemonibus horribiliter excitata, ego frater scriptor non multum curavi, et non potui sicut dignum et utile intelligebam esse conscribendo multas historias annotare. Sed aliquid parum de verbis illius fidelis Christi, quae patiebatur et testimonium perhibebat, procuravi scribere sicut poteram ex eius ore capere, festinanter pingendo, quia non poteram intelligere ad scribendum.

Et dixit mihi fratri scriptori praedicta fidelis Christi, quod non credebat quod possent scribi infirmitates corporis, non tantum infimitates vel passiones animae, quas multo plures sine comparatione dicebat esse. Et breviter de passionibus corporis audivi ab ea, quod non remanserat sibi in corpore membrum quod non horribiliter pateretur.

De tormentis vero animae, quae a daemonibus sustinebat, nullam sciebat assignare similitudinem aliam nisi de homine suspenso per gulam, qui, ligatis manibus post tergum et velatis oculis, suspensus per funem remansisset in furcis et viveret, cui nullum auxilium, nullum omnino sustentamentum vel remedium remansisset. Et addebat quod adhuc magis desperatius et crudelius ipsa a daemonibus torquebatur.

Et sicut ego frater scriptor audivi dici et didici, cum quidam frater, habitu Minor et sicut credo dignus fide, miraretur multum et compateretur audiendo ab ipsa fideli Christi quomodo tam horribilissime tormentaretur, praedictus frater dignus fide vidit per revelationem sibi factam a Deo quomodo totum erat verum et plus quidquid illa fidelis Christi dicebat se pati de martyrio praedictorum horribilium tormentorum; unde ille frater ex tunc multa et mira compassione et devotione afficiebatur ei continue.

Et verba quae ego frater scriptor festinanter et breviter pingere potui erant ista.

<Narratio tormentorum horribilium corporis et animae Angelae, concupiscentiam praecipue attingentium>

 

<a. Primo, describitur quomodo ea ita alliciatur a diabolo, utvitia reviviscant et virtutes debilitentur>

Dicebat praedicta fidelis Christi ita: *an* Video quod daemones animam meam ita suspendunt quod, sicut suspensus non habet aliquid sustentamenti, ita animae nullum videtur sustentamentum remanere, et omnes virtutes animae subvertuntur vidente et sciente et aspiciente anima. Et tunc quando anima videt subverti omnes virtutes et discedere, et quod non potest se ibi opponere, est tantus dolor et fit tantus dolor animae desperatus et ira, quod vix aliquando possum plorare propter desperatum dolorem et iram. Aliquando ploro irremediabiliter; aliquando tanta ira postea supervenit quod vix possum tenere me quod non me totam dilanio; aliquando non possum tenere me quod non horribiliter percutiam me, et tumefeci mihi aliquando caput et alia membra. Et quando anima videre incipit cadere et discedere omnes virtutes, tunc fit timor et planctus; et vociferor ore dicens Deo et clamans Deo multotiens, quasi sine intermissione dicens ei: Fili mi, fili mi, non me dimittas, fili mi! *anf*

Et dixit praedicta fidelis Christi quod in corpore suo non remanet aliquod membrum, quod non sit percussum et poenatum a daemonibus, unde dixit quod non credebat quod possent solummodo infirmitates corporis scribi, non tantum animae. Et dixit quod *an* omnia vitia revixerunt, non quod sint in vita durabili, sed praebent et afferunt magnam poenalitatem; et etiam illa vitia quae nunquam fuerunt, venerunt in corpore et praebent magnam poenalitatem, sed non habent vitam continuam. Et quando remoriuntur dant mihi hic consolationem, quia video quod daemonibus multis tradita sum qui revivificant et revivere faciunt vitia quae fuerunt mortua, et addunt illa quae nunquam fuerunt. Et ego tunc recordans quod Deus hic fuit affictus et despectus et pauper, vellem quod omnia mala mea et afflictiones duplicarentur. *anf*

<b. Secundo, describitur quomodo vitia in anima extincta, propter diabolicam temptationem resurgant in corpore, praesertim quae castitati adversantur>

Item dixit praedicta fidelis Christi: *an* Dum sum in illa horribilissima tenebra daemonum, ubi deesse videtur omnino omnis spes boni et est illa tenebra terribilis, et resuscitantur vitia quae cognosco intus in anima esse mortua, sed extra in anima suscitant ea daemones, et etiam quae nunquam fuerunt vitia suscitantur; et in corpore ubi minus patior, in tribus locis, nam in locis verecundis, est tantus ignis quod consuevi apponere ignem materialem ad extinguendum alium ignem, donec tu prohibuisti mihi tunc, dum sum in illa tenebra, credo quod citius eligerem assari quam praedicta pati, immo tunc clamo et vociferor mortem per quemcumque modum Deus mihi illam concederet evenire. Et tunc dico Deo quod si debet me mittere in infernum, quod non differat, sed subito faciat, et dico: Ex quo me dereliquisti tu, comple et submerge me. Et intelligo tunc quod illud est opus daemonum et quod illa vitia non vivunt in anima, quia anima nunquam consentit eis, sed dantur violenter corpori. Et corpori est dolor et taedium tantum quod corpus seipsum daret, ut non pateretur illud; sed etanima videt quod est ei ablata omnis potentia, et quamvis non concedat, tamen non habet vim in aliquo resistendi vitiis et videt quod est contra Deum et cadit in eis. *anf*

<c. Tertio, describitur quomodo Deus permittat, ut ea quodam vitio hucusque incognito laboret, praedita tamen virtute peculiari ad idem debellandum>

Item dixit praedicta fidelis Christi: *an* Est quoddam vitium mihi datum et permissum aperte quod nunquam fuit in me, sed aperte cognosco quod permittitur a Deo venire in me; et est praedictum vitium tam magnum quod superat omnia alia vitia. Et est quaedam virtus quae datur mihi aperte a Deo contra praedictum vitium, quae statim vincit praedictum vitium tantum virtuose quod, si non haberem ego fidem certam de Deo pro aliquo alio, tamen de isto remanet mihi fides certa et secura de Deo, de qua non possum dubitare. Et virtus remanet semper, et vitium tunc deficit; et virtus tenet me, et non permittit me cadere in vitium; et est virtus tantae fortitudinis quod non solum tenet me, sed dat mihi tantam fortitudinem virtutis quod hic vere in isto cognosco Deum, quia nec aliquid visus nec aliquid auditus nec aliqua res peccati posset me movere in aliquo motu peccati ab illa virtute; et si omnes homines de mundo conarentur omnibus modis et similiter si omnia daemonia inferni conarentur contra me, non possent me facere movere ad aliquid minimum peccati, et propterea remanet mihi hic fides certa de Deo. Quia vitium est ita magnum quod verecundor illud dicere, et est ita magnum quod, quando praedicta virtus est mihi abscondita et quando praedicta virtus videtur mihi quod dimisit me, nulla res est quae me posset tenere, nec pro verecundia nec pro poena aliqua, quod ego non statim ruerem in peccatum; et tamen tunc supervenit illa virtus praedicta ita virtuose liberans me, quod nec ego ipsa possem peccare, sicut videtur mihi, pro omnibus bonis et malis istius mundi. *anf*

<Arnaldi notificationes ad interdependentiam sexti et septimi passus et status Angelae spectantes>

Et ego frater scriptor vidi praedictam fidelem Christi esse in praedicto sexto passu multo horribilius quam scribi possit. Sed duravit praedictus sextus passus parvo tempore, scilicet fere duobus annis, et cucurrit simul cum septimo passu qui incoepit ante sextum passum aliquantulum temporis, et qui sequitur omnibus mirabilior. Et vidi quod praedictus sextus passus deficiendo cessavit in parvo tempore sed non omnino et totaliter defecit, et maxime quantum ad infirmitates corporis multas de quibus semper plena fuit et vidi quod praedicta Christi fidelis remansit in septimo passu, supra quam dici potest semper in Deo crescens. Et quamvis semper esset infirmissima et valde parum comedere posset, tamen erat pinguissima et rubicunda, sed tantum tumefacta et plena doloribus in omnibus membris et in omnibus artubus corporis, quod cum multa poena poterat se movere vel ad ambulandum vel etiam adsedendum, quamvis ipsa omnes poenalitates corporis pro valde facili reputaret.

<Tormenta describuntur quae ex luctatione inter humilitatem et superbiam oriuntur, id est ad iram speciatim spectantia>

 

<a. Primo, praebentur effectus humilitatis>

Post omnia praedicta, quae scripta sunt quando ipsa fidelis Christi erat in septimo passu et iam ex toto sextum passum reliquerat, dixit mihi fratri loquens de sexto passu praedicta fidelis Christi ita dicens: *an* In anima mea consuevit pugnare quaedam humilitas et quaedam superbia taedii grandissimi. Humilitas est, quia video me cecidisse ab omni bono; et video me extra omnem virtutem et extra omnem gratiam; et video in me tantam plenitudinem peccatorum et defectuum quod non possum cogitare quod Deus de cetero velit mihi misereri; et video me domum diaboli et operatricem et credulam daemoniorum, et video me filiam eorum; et video me extra omnem rectitudinem et extra omnem virtutem, et dignam ultimo et infirmo profundo inferni. Et ista humilitas praedicta non est illa humilitas quam aliquando habeo quae facit animam esse contentam et facit in animam venire cognitionem bonitatis Dei quia praedicta humilitas non adducit nisi innumerabile malum, unde intus in anima videtur mihi quod sim tota circumdata daemonibus, et video defectus in anima et in corpore; et est mihi clausus Deus et absconditus in omni parte, ita quod nullo modo possum recordari Dei nec eius memoriae nec quod ipse permittat. Et videndo me damnatam, non curo aliquo modo de damnatione mea, tantum plus curo et plus doleo de eo, scilicet quod offendi Creatorem meum, quem nollem tunc offendere et nollem offendisse pro omnibus malis vel bonis quae possunt nominari, unde et, videndo offensiones meas innumerabiles praedictas, pugno cum omnibus viribus meis contra praedictos daemones, et ut possim vincere et praevalere contra praedicta vitia et offensiones, et non possum per aliquem modum omnino. Et etiam non invenio aliquod vadum nec aliquam fenestrellam per quam possim evadere, nec invenio aliquod omnino remedium per quod possim me adiuvare; et perpendo quod ego cecidi ita profundissime. *anf*

<b. Secundo, praebentur effectus superbiae>

*an* Hic postea incipit superbia, quia efficior tota ira, tota tristitia, tota amarissima et inflata. Et aliam amaritudinem maximam recipio de bonis quae fecit mihi Deus, quia non recordor eorum ad aliquod remedium sed ad iniuriam et ad admirationem dolorosam, videlicet quomodo unquam in me potuerit fuisse aliqua virtus, et etiam dubito quod unquam in me fuisset aliqua virtus veraciter, et etiam non video aliqua ratione quare Deus permiserit. Et tunc ita omne bonum est mihi clausum et absconditum quod efficior in tantum tota ira, tota tristitia, tota amarissima et inflata et poenata plus quam possim dicere, quod si omnesconsolatores et omnes sapientes de mundo et omnes sancti paradisi loquerentur mihi ad consolandum me et promitterent mihi omnia bona et omnes consolationes quae dici possunt, et etiam si ipse Deus diceret nisi ipse aliter me mutaret vel nisi aliter operaretur in anima nullam consolationem mihi darent nec aliquod remedium nec eis crederem, immo omnia essent mihi ad augmentum malorum et darent mihi maiorem iram et admirationem et tristitiam et dolorem plus quam possim dicere. Unde pro commutatione praedictorum tormentorum, ut Deus auferret a me praedicta tormenta, ego libenter eligerem et vellem habere omnia mala et infirmitates et omnes dolores, qui fiunt in omnibus corporibus hominum, et minora et leviora mala crederem quod mihi essent quam praedicta tormenta; unde pluries dixi quod in comparatione sive pro commutatione praedictorum tormentorum, prius ego eligerem pro consolatione omne genus martyrii sustinere.

*anf*

<c. Tertio, explicatur quomodo anima in huiusmodi luctatione purificetur>

*an* Et incoepit iste praedictus status praedictorum tormentorum aliquo tempore ante pontificatum papae Coelestini, et duravit bene plus quam per duos annos, in quibus saepe me tormentavit. Et adhuc non fui plene et totaliter liberata, quamvis parum modo sentiam aliquando exterius et non interius. Sed modo postquam fui in alio statu, cognosco quod inter praedictam humilitatem et superbiam est maxima purgatio et purificatio animae, quia sine humilitate nullus homo salvatur, et quanto maior est humilitas tanto maior est perfectio animae. Unde et cognosco quod inter praedictam humilitatem et superbiam anima comburitur et martyrizatur, et veritatem cognitionis humilitatis sive ipsas offensiones et defectus, quos per praedictam humilitatem videt anima, puniunt et martyrizant et purgant praedicta superbia et daemones. Et propterea quanto anima magis est complanata inferius et depauperata vel humiliata in immo, tanto magis aptatur et purgatur et purificatur ut sit magis elevata, quia nulla anima potest plus elevari nisi quantum humiliatur et complanatur. Pulchra mensura eius est ista praedicta. *anf*