CAPUT VII
<QUINTUS PASSUS SUPPLENS>
(Quintus passus est revelatio divinae unitionis et amoris)
<Visiones de Passione Christi animam compatientem Angelae
transformant eamque ad unionem Dei praeparant>
<a. Magnae paupertatis Christi visio cor Angelae humile reddit et dolorem penitus gignit>
Ista revelatio Dominicae passionis quae scribenda est hic in principio istius quinti passus divinae unitionis et amoris, mea procuratione factum fuit, ut primo scriberetur a quodam puero parvulo vulgariter, quando ego frater scriptor propter prohibitionem fratrum illi fideli Christi loqui non poteram ad scribendum. Ideo valde diminute et male scripta fuit, sicut ego ab ipsa fideli Christi audivi, in tantum quod ipsa fidelis Christi dixit mihi legenti eam sibi semel, quod prius devastarem eam quam illo modo scriberem. Sed quia et ego frater non habui spatium corrigendi eam cum praedicta Christi fideli, rescripsi eam latine sicut reperi, nihil addens, immo sicut pictor pingens, quia non intelligebam eam. Quod sequitur ergo amodo, inveni scriptum vulgariter.
*vg* Retulit illa fidelis Christi ita dicens: *an* Quadam vice ego eram in meditando de paupertate Filii Dei incarnati. Et ego videbam paupertatem eius tam magnam quantum ipse demonstrabat in corde meo et volebat quod ego viderem et videbam illos pro quibus se fecerat pauperem. Et tunc habui et sensi tantum dolorem et reprehensionem, quod corpus quasi deficiebat.
Et tunc adhuc fuit voluntas Dei demonstrare mihi plus de illa paupertate. Et tunc videbam eum pauperem de amicis et de parentibus, et videbam eum pauperem de se ipso et tantum pauperem, quod non parebat quod se posset adiuvare. Et sicut dicitur quod tunc divina potentia erat abscondita per humilitatem, quamvis dicatur quod tunc erat abscondita per humilitatem divina potentia, ego dico quod non erat abscondita, et de hoc recepi tunc documentum a Deo quomodo non erat abscondita. Et tunc ego habui et sensi maiorem dolorem quam antea, quia in illo ego cognoscebam tantum superbiam meam, quod post illud adhuc non possum habere laetitiam.
<b. Visio inauditae passionis corporis Christi, omnem comprehensionem humanam excedentis, mergit eam in maximo dolore>
Item adhuc ego stabam et eram in meditando de passione istius Filii Dei incarnati, et meditabar cum dolore. Et tunc fuit voluntas Dei, quod fuit mihi demonstratum et quod ipse faciebat me videre plus de passione sua quam sint illa quae adhucaudiveram referri, et quod ipse videbat quomodo ego videbam plus de passione sua quam audiverim dici quia ipse Christus videbat omnia corda impietate obstinata contra se; et videbat omnia membra cum grandi sollicitudine destruere nomen suum, et quomodo de eo habebant magnam memoriam ad eum destruendum; et videbat omnes subtilitates quas faciebant contra se Filium Dei; et videbat omnia consilia et multitudinem consiliorum et iras illas grandissimas eorum; et videbat omnes apparatus et omnes cogitationes quas faciebant quomodo possent eum magis crudelius affligere, quia crudelis poenalitas passionis suae fuit multa; et videbat omnes poenalitates et iniurias et verecundias - et anima mea videbat plus de passione sua quam ego volo dicere, immo volo illud tacere.
Et tunc clamore clamabat anima dicens: O sancta Maria, Mater Afflicti, dic mihi aliquid de illa poena istius tui Filii de qua non audio memoriam, quia tu vidisti de ipsa passione plus quam aliquis sanctus; quia ego video quod tu vidisti eam cum oculis capitis et cum imaginatione et pro zelo quem habuisti continue de isto tuo amore! Et tunc clamabat anima cum maximo dolore dicens: Est aliquis sanctus qui mihi sciat dicere aliquid de ista passione de qua non audio loqui vel referri verbum, quam anima mea videt, quae tanta est quod eam dicere non possum? Tantam passionem vidit anima mea. *anf*
Hic dixit mihi fratri scriptori ipsa fidelis Christi exponendo mihi praescripta, quod tantam passionem vidit anima sua, quod quantumcumque sancta Maria viderit plus quam aliquis sanctus multis modis sicut assignabat, tamen ipsa intelligebat quod nullo modo ipsa posset illam dicere nec aliquis sanctus. Et ita dicebat quod intelligebat, quod si aliquis illam diceret ipsa diceret: *an* Tu es ille qui sustinuisti eam. *anf*
Et dixit ipsa fidelis Christi ita: *an* Tunc fui in tanto dolore maiori quam unquam fuerim experta vel habuerim; quod si corpus meum hic deficit non est admirandum, adhuc enim non possum habere laetitiam. Et tunc ego perdidi vigorem quo consuevi esse laeta, et non potui postea esse in illo tempore. *anf*
<c. Visio immensae passionis animae Christi transformat animam eius in sociam doloris Christi, quapropter ad eximiam unionem cum Deo deinde admittitur>
*an* Altera vice fuit mihi demonstratum de illo dolore acuto qui fuit in anima Christi. Et non miror si fuit magnus dolor, quia anima illa erat nobilissima et non debebat pro se recipere aliquam punitionem, sed recipiebat illam quam recipiebat pro grandissimo amore; et per hoc quod non habet offendere corpus sed anima hominis habet offendere, ideo video quod maximam rationem habuit anima Filii Dei esse dolorata; et quia peccatum fuit grande et gentes quae fecerunt istud peccatum fuerunt multae, ideo debuit esse dolor grandis. Et habuisti dolorem de magna compassione quam habuisti de electis tuis, et quia studium eorum erat in destruendum te et quia non cognoscebant te, video quod fuisti dimissus in pedibus tuis. Ista est magna laus divinae bonitatis, et plus poena humanitatis,sed si ego dicere possem, cogito quod crederetur error. Qui non intelligit credat, quia ego nolo plus dicere.
Adhuc recipiebat dolorem ista anima de omnibus doloribus et de omnibus poenalitatibus quas recepit illud suum corpus, quae omnia adunabantur in illa anima. Iste dolor acutus, qui est tantum maximus quod lingua non sufficit ad dicendum nec sufficit cor ad cogitandum, fuit factus per divinam dispensationem. Quia ego video tantum dolorem in ista anima Filii sanctae Mariae Virginis, quod anima mea effecta est afflictissima et transformata in tanto dolore, quod nunquam fui in tanto, et ideo non possum invenire aliquam laetitiam.
Item postea divina bonitas fecit mihi istam gratiam quod de duobus fecit unum, quia ego non possum velle aliud nisi sicut ipse vult magna misericordia est ista de isto qui fecit istud coniungimentum! et fecit statum modo in anima unius modi et recipit paucas mutationes, et habeo Deum in tanta plenitudine. Et iam non sum modo in illo in quo solebam esse, sed ducta sum in unam pacem in qua eram cum eo, et eram contenta de omnibus. *anf* *vgf* Usque huc inveni scriptum vulgariter.
<Sabbato Sancto 'in excessu mentis simul cum Christo in sepulcro' se videt>
In die Sabbati sancti post supradicta, illa fidelis Christi retulit mihi admirabiles laetitias quas habuerat de Deo. Et inter alia retulit mihi fratri scriptori quod ipso die ipsa Christi fidelis, facta in excessu mentis, stetit in sepulcro simul cum Christo. Et dixit quod osculata fuit primo pectus Christi et videbat eum iacentem oculis clausis sicut iacuit mortuus et postea osculata est os eius; ex quo ore dicebat quod admirabilem et inenarrabiliter delectabilem odorem acceperat, qui respirabat ex ore eius; sed hic dixit quod fuit parva mora. Et postea posuit maxillam suam super maxillam Christi, et Christus posuit manum suam super aliam maxillam et strinxit eam ad se, et ista fidelis Christi audivit sibi dici ista verba: Antequam iacerem in sepulcro tenui te ita astrictam. Et quamvis ipsa intelligeret quod Christus diceret praedicta verba, tamen videbat Christum iacentem cum oculis clausis et non moventem labia, sicut quando iacuit mortuus in sepulcro. Et ipsa erat in laetitia maxima inenarrabiliter.
<Angela describit operationes Amoris, qui in anima sua unionem mysticam secum parat, ineffabili et immutabili statu pacis spiritualis subsecuto>
Quadam vice in Quadragesima, sicut fidelis Christi dicebat, videbatur ei quod esset multum sicca, et rogabat Deum quod ipse daret sibi de se, pro eo quod erat ita sicca de omni bono. Et tunc aperti fuerunt oculi animae et videbat amorem qui veniebat plane versus se, et videbat caput et non videbat finem, sed continuum, sed nescit ipsa dare aliquam similitudinem coloris. Et statim quando pervenit ad eam videtur ei quod viderit oculis animaeaperte, plus quam cum oculis corporis videri possit, quod fecerit versus se sicut unius falcis similitudo non est intelligenda hic aliqua similitudo mensurabilis sed fecit sicut similitudo falcis, quia tunc in primo retraxit se amor non conferens se quantum se dedit intelligi et quantum tunc ipsa eum intellexit, propter quod fecit eam magis languere et ideo non est similitudo mensurabilis vel sensualis quia in intellectu est secundum operationem gratiae divinae ineffabilem et tunc post haec statim repleta fuit amore et satietate inaestimabili, quae, quamvis satiet, generat tamen maximam famem tantum inaestimabilem, quod omnia membra tunc disiungebantur.
Et anima languebat et desiderabat pervenire, et volebat nec sentire nec videre aliquam creaturam. Et ipsa non loquebatur et nescit quod potuerit loqui extra; sed anima loquebatur intus, clamans quod non faceret eam tanta morte languere, quia vitam aestimabat mortem. Et ad hoc vocabat beatam Virginem primo, et postea vocabat et obsecrabat omnes apostolos, quod irent cum ea et genuflecterent et nuntiarent Altissimo, quod non faceret ei pati istam mortem, scilicet vitam istam, sed quod perveniret ad eum quem sentiebat, et beatum Franciscum et evangelistas obsecrabat similiter et clamabat. Et plura alia dicebat haec fidelis Christi in isto.
Et dicebat ita: *an* Fuit ibi locutio divina; et dum crederem me totam amorem propter amorem quem sentiebam, dixit: Multi sunt qui credunt stare in amore et stant in odio; et multi e converso credunt stare in odio et sunt in amore. Et respondit anima et dixit: Numquid ego, quae sum tota amor, sum in odio? Et tunc non respondit cum locutione, sed dedit mihi videre manifeste illud quod quaerebam et sentire certissime; et ego tunc remansi tota contenta, et non credo quod possim illo carere de cetero. Et non possum credere aliud alicui creaturae; etsi angelus diceret mihi aliud non crederem, sed responderem: Tu es ille qui cecidisti de caelo.
Et videbam in me tunc duas partes, sicut si facta fuisset in me una strata. Et ex una parte totum amorem et omne bonum videbam quod erat a Deo et non a me; et in alia parte videbam me siccam et quod a me non erat aliquod bonum. Et per hoc videbam quod non eram ego quae amabam, quantumcumque essem tota in amore, sed illud erat solummodo a Deo. Et post istud se readunavit et tantum amorem contulit maiorem et magis ardentem multo magis quam prius et erat desiderium eundi ad istum amorem.
Et inter praedictum amorem qui est ita magnus quod vix possum scire tunc quod maior amor possit esse, nisi tunc quando supervenit ille alius mortalis amor unde inter istum primum amorem et alium mortalem et maximum ardorem, est quoddam medium de quo nihil possum narrare, quia est tantae profunditatis, tantae laetitiae, tanti gaudii, quod narrari non posset. Et tunc nollem audire omnino aliquid de passione; et tunc nollem quod nominaretur mihi Deus, quia tunc eum sentio cum tanta delectatione quod omne aliud esset impedimentum, quia esset minus illo; et nihil videtur mihi quod dicatur de Evangelio nec de aliqua locutione; et adhuc maiora video.
Et postquam remaneo ab illo amore remaneo tantum contenta, tantum angelica, quod diligo bottas vel bufones et serpentes et etiam daemones; et quidquid viderem fieri, etiampeccatum mortale, non displiceret, id est non haberem inde displicentiam, credens quod iuste Deus permitteret; et si tunc comederet me canis non curarem, et etiam non videtur mihi quod tunc dolorem vel quod paterer inde dolorem. Et iste dictus gradus est maior quam stare ad pedem crucis, sicut stetit beatus Franciscus quamvis anima frequentet unum et alium gradum, et videt et desiderat illam carnem pro nobis mortuam videre et ad eam pervenire et est tunc cum laetitia amoris maxima, sine dolore passionis. *anf*
Et ego frater quaesivi si erant ibi lacrimae. Et respondit quod non erant ibi omnino lacrimae, sed *an* una vice cum isto amore simul se adunavit recordatio inaestimabilis pretii, scilicet pretiosi sanguinis, per quem certissime dabatur et data fuit indulgentia; et mirata fui quomodo potuerit simul stare. *anf* Et dixit illa fidelis Christi quod *an* modo raro est dolor passionis, sed consideratio passionis est mihi via et documentum qualiter debeam facere. *anf*
<Visio Mariae Virginis et Christi in gloria caelesti auget desiderium Angelae moriendi, ut cum eis iungatur>
*an* Quadam vice *anf* , dixit illa fidelis Christi, *an* fuit elevata anima et non eram tunc in oratione, sed posueram me ad pausandum quia erat post comestionem, unde et non cogitabam de hoc et subito elevata fuit anima, et videbam beatam Virginem in gloria. Et intelligens unam mulierem positam in tanta nobilitate et gloria et dignitate, sicut stabat et quomodo stabat beata Virgo rogans pro humano genere, valde delectabar. Et videbam eam cum tanta aptitudine humanitatis et virtutis valde inenarrabiliter, unde et ego inenarrabiliter delectabar. Et dum ego ita respicerem ad praedicta, subito apparuit ibi Christus sedens iuxta eam in humanitate glorificata. Et ego intelligebam carnem illam quomodo fuerat crucifixa, poenata et opprobriata; et intelligens omnes poenas et iniurias et despectiones, quas mirabiliter intelligebam, tunc nullo modo dolebam de eis, immo erat mihi tanta delectatio quod narrari non potest. Et ego perdidi loquelam et reputabar mori, et mihi poena supermaxima erat quod non moriebar et quod non perveniebam statim ad illud omnino inenarrabile bonum quod videbam; et duravit istud videre continue sine intermissione per tres dies. Et non impediebar a comestione nec ab aliqua re, quamvis ego valde parum comederem et iacerem continue; et iacebam et non loquebar, et quando nominabatur mihi Deus non poteram sustinere pro immensa delectatione eius. *anf*
<In orationis exercitio, maxime autem in receptione Eucharistiae saepe bonum Dei et Christi Angela experitur>
Quadam vice ipsa fidelis Christi fuit mihi fratri confessa, sicut consuebat, cum tanta perfectione cognitionis peccatorum et cum tanta contritione et lacrimis a principio confessionis quasi usque ad finem et cum tanta virtute quod ego lacrimabar, et aestimabam in corde meo certissime quod, si totus mundusdeciperetur, Deus non permitteret quod illa tantae rectitudinis et veritatis decipi posset. Et dictam aestimationem volvebam in corde meo, quia propter nimis magna quae audiveram ab ea, aliquantulum dubie vel supra credulitatem fueram admiratus.
Et cum sequenti nocte infirmaretur quasi ad mortem, cum magna poena de mane sequenti venit in ecclesia Fratrum; et tunc ego dixi missam et communicavi eam. Et postquam communicaveram eam, antequam reverteretur, quaesivi ab ea sollicite quod diceret mihi si aliquam gratiam ei fecisset Deus. Et illa dixit ita: *an* Antequam communicarem et quando veni ad communicandum, dicebatur mihi istud: Amata, omne bonum est in te, et omne bonum vadis ad recipiendum. Et tunc, ut videbatur mihi, videbam Deum omnipotentem. *anf* Et ego frater scriptor quaesivi si ipsa videbat aliquid secundum formam aliquam. Et ipsa respondit dicens: *an* Non videbam secundum formam aliquam. *anf* Et mihi fratri inquirenti adhuc sollicite, respondit dicens: *an* Videbam unam plenitudinem, unam pulchritudinem, ubi videbatur omne bonum. Et venit subito, quia nihil habueram in cogitatione mea de illo, sed cogitabam et orabam et confitebar peccata mea Deo, et rogabam quod illud communicare, quod ego expectabam facere, non esset mihi ad iudicium sed ad misericordiam; et statim subito venit locutio et dixit mihi illud quod supra dictum est. Et tunc ego coepi cogitare: Si omne bonum est in te, quare vadis ad recipiendum omne bonum? Et statim responsio facta est mihi dicens: Unum non repellit aliud. Et antequam intrarem intus in chorum ad communicandum, dictum fuit mihi ita: Modo est in altari Filius Dei secundum humanitatem et divinitatem, et est associatus cum multitudine angelorum. Et cum haberem magnum desiderium videre eum cum angelis, sicut mihi dictum erat, tunc ostensa est mihi illa pulchritudo et plenitudo. Et quando postea appropinquavi iuxta altare videbam Deum similiter, et dicebatur mihi: Ita stabis coram eo in vita aeterna. Et dixit quod vocaverat eam hoc nomine, scilicet Amata. Et isto nomine vocat eam saepe. *anf*
Et dixit tunc quod modo a parvo tempore citra, quando communicat, hostia extenditur in ore; et dixit quod *an* non habet saporem panis nec carnis istius quam nos cognoscimus sed certissime habet saporem carnis, sed alterius saporis sapidissimi, et nescio eum similare alicui rei de mundo et vadit integre cum suavitate, ita quod non vadit cum frustulis sicut consuevit *anf* et dixit *an* quomodo cito mutat se et non est dura hostia sicut prius immo vadit integre cum tanta suavitate, quod nisi esset quia audivi dici quod cito debet homo glutire, libenter tenerem cum magna mora; sed tunc illa hora recordor subito quod debeo cito deglutire, sed et ipsum Corpus Christi statim vadit cum illo sapore carnis incognito et vadit ita integre, quod non oportet me postea aliquo modo bibere. Sed non consuevit mihi accidere, immo laborabam quod non remaneret de hostia inter dentes; et modo statim vadit, et quando descendit in corpus meum, dat mihi unum sentimentum maximum placibile; et discernitur extra, quia facit me tremere vehementissime, ita quod cum magno labore possum capere calicem. *anf*
Et dum ego frater scriptor scribebam ista praedicta, sicut capere poteram ab ore suo quando loquebatur ea, et ipsasubito dixit: *an* Audi quid mihi modo subito est dictum; dixit: Multum dixisti ei, sed si ego nollem, tu non posses ei dicere. Et ego conabar ut non dicerem tibi, sed nullo modo potui tenere quod non dicerem tibi istud, scilicet quod mihi est modo dictum. *anf*
Item dixit mihi scribenti et colloquenti tunc cum ea ita: Quando facis tibi signum crucis, accidit tibi aliquid? Et postea dixit: *an* Modo de novo evenit mihi istud. Quando facio mihi signum crucis cito et non pono manum super cor, non sentio; sed quando pono manum in capite primo dicendo 'In nomine Patris', et postea pono manum super cor dicendo 'Et Filii', statim sentio ibi unum amorem, unam consolationem, et videtur mihi quod illum quem nomino, ibi invenio. *anf* Et dixit: *an* Ego non dixissem tibi istud, nisi quia fui monita ut dicerem tibi istud. *anf*
<Septuplis modis Deus 'venit in animam', suam praesentiam manifestans>
Illa fidelis Christi respondens uni quaestioni sibi factae de Peregrino . Et respondens mihi fratri, inquirenti ab ea si anima potest securari de Deo in hac vita, dixit quod cognoscebat quod Peregrinus venerat in animam, sed non cognoscebat quod ipsa fuisset hospitata eum.
<a. Primo, Deus venit in animam quae animadvertit in se Dei gratiam, adhuc ignorans ipsum Deum adesse>
Et quaesivi ego frater quomodo cognoscebat quod venisset in animam; et ipsa respondit mihi quaerendo ita: *an* Venit Deus in animam, non vocatus ab anima? *anf* Et ego frater dixi: Credo quod venit. Et illa fidelis Christi ait ita dicens: *an* Aliquando venit Deus in animam non vocatus, et ponit in anima unum ignem, unum amorem, aliquando unam suavitatem; et credit anima quod hoc sit a Deo et delectatur in illo, sed non cognoscit adhuc quod ipse sit in anima, scilicet non videt eum esse in anima, sed videt gratiam suam in qua delectatur. *anf*
<b. Secundo, Deus venit in animam quae arcano percipit verba divina et certior fit ipsum Deum secum adesse>
*an* Iterum adhuc Deus venit in animam, et loquitur ei verba dulcissima in quibus multum delectatur, et sentit eum, in quo sentimento valde delectatur. Sed adhuc remanet aliquantulum dubium valde parvum, quo anima non est certa si Deus est in ipsa; et videtur mihi quod accidit aut propter multam malitiam et defectum creaturae, aut propter Dei voluntatem, quia non vult eam magis facere certam et securam.
Sed hic certificatur anima quod Deus est intus in ea, quia sentit eum aliter quam consuevit, quia sentit eum cum tanto duplicato sentimento et cum tanto amore et igne divino, quo aufertur ei omnis timor animae et corporis. Et loquitur ea, quaenunquam audivit ab aliquo mortali, et intelligit ea cum maximo lumine, et est ei poena tacere illa; et si tacet ea, tacet pro zelo ne displiceat Amori, credit certissime quod illa altissima non intelligerentur quia quando aliquid illorum loquitur, videt et probat quod non intelligitur et quia non vult dicere 'Ego ita altissima sentio', pro zelo ne displiceat Amori.
Et ego quando aliquando propter ardens desiderium salutis proximi aliquid dixi, fui reprehensa et dictum est mihi: Soror, redi ad Scripturam divinam, quia hoc non dicit nobis Scriptura et non te intelligimus. Unde quadam vice iacebam languens pro isto excessivo amore, et coepi interrogare te si anima potest securari de Deo in ista vita et loquebar tibi de illis quae sentiebam, et tu coepisti reprehendere me et assignare Scripturam. *anf*
<c. Tertio, Deus venit in animam quae accipit perfecte 'velle Deum', animadvertens Deum secum 'facere societatem'>
*an* Iterum in isto sentimento quo anima certificatur quod Deus est in ea, datur animae ita perfecte velle Deum, quod concordat in hoc tota anima veraciter et non mendaciter sicut mendaciter est quando anima hoc dicit, scilicet quod vult Deum, et 'vult Deum' tamen mendaciter est, quia non est verum in omnibus vel omni modo, et in aliquo non est verum sed tunc concordant cum anima omnia membra corporis, et anima ita fit unum cum corde et corpore toto, quod anima unum est cum eis et unum respondet pro omnibus. Et tunc ipsa anima habet velle, quod velle datur ei per gratiam.
Unde tunc dicitur animae: Quid vis? Et respondet anima: Volo Deum. Et tunc dicit ei Deus: Ego adimpleo tibi istud velle; quia usque illuc non veraciter et ex toto volebat. Sed istud velle datur ei per gratiam, in quo cognoscit Deum esse in se et facere societatem secum; et datur ei istud velle unum, in quo sentit se amare Deum ad similitudinem veracis amoris sicut Deus dilexit nos, et sentit anima quod Deus est mixtus cum se et fecit societatem secum. *anf*
<d. Quarto, Deus venit in animam quae videt in se Deum 'informatum', ad instar plenitudinis magnae>
*an* Item datur ei tunc similiter videre Deum, quia dicitur ei a Deo: Respice in me. Et tunc anima videt eum informatum in se, et videt eum clarius quam homo possit videre alium hominem, quia oculi animae vident unam plenitudinem de qua non possum loqui quia vident unam plenitudinem spiritualem, non corporalem, de qua non possum loqui et in illo videre delectatur anima, et est signum certum et manifestum quod Deus est in ea. Et tunc anima ad nihil aliud potest respicere nisi ad illud, et illud replet animam inaestimabiliter; et est istud respicere ita profundum quomodo anima non potest aliud respicere, quod doleo quia nescio aliquid narrare. Et non est res tangibilis nec imaginabilis, sed est ineffabiliter. *anf*
<e. Quinto, Deus venit in animam quae divina unctione renovatur, intelligens Deum secum adesse. Sexto autem amor Dei eam amplectitur et se manifestat in corpore, ut socia refert>
*an* Adhuc multis modis cognoscit anima quando Deus venit intus in se, qui sunt sine dubio, de quibus dicam duos. UNUS est una unctio quae subito ita renovat animam, et omnia membra corporis reddit mansueta et concordantia cum anima, quod non posset tangi vel laedi ab aliquo quo turbari posset, nec in modico nec in aliquo, et sentit et audit quod Deus loquitur ei. Et in ista tanta et omnino ineffabili unctione intelligit anima certissime et clarissime quod Deus est in se, et quod hoc non posset facere aliquis sanctus de paradiso nec aliquis angelus. Et est ita hoc ineffabile quod doleo quia non possum inde aliquid dicere in comparatione. Et Deus parcat mihi, quia tantum desiderarem illud dicere; sed illud dicere desiderarem, ut manifestarem de bonitate Dei, si ei placeret.
ALIUS modus quo anima cognoscit Deum esse intus in se, est una amplexatio quam Deus facit animae quia nunquam nec mater filium nec aliqua persona de mundo potest cogitari quae cum tanto amore amplexetur, quod non indicibiliter cum maiori amore Deus amplexetur animam et stringit eam ad se cum tanta dulcedine et cum tanto amore, quod non credo quod aliquis homo de mundo posset illud tantummodo credere nisi expertus. *anf* Et cum ego frater resisterem ei hic de credulitate, ipsa fidelis Christi respondit: *an* Posset forsitan credere aliquid, se non illo modo.
Et <amplexatio Dei> apportat secum unum ignem quo tota ardet in Christo; et apportat secum unum lumen tam magnum, quo intelligit tantam plenitudinem bonitatis Dei quam probat in se et multo plus quam experiatur in se et tunc securatur et certificatur quod Christus est intus in se. Et nihil dicimus de omnibus istis in comparatione quod sunt. *anf*
Et ego frater scriptor quaesivi si tunc anima habet lacrimas aliquas. Et illa fidelis Christi respondit quod *an* tunc anima non habet aliquas lacrimas nec laetitiae nec alicuius generis, quia alius status et multo minor est quando anima habet lacrimas laetitiae.
Item apportat secum Deus in animam tantam superplenitudinem laetitiae, quod anima nescit plus petere, immo hic haberet unum paradisum si duraret. Et haec laetitia resultat et discernitur in omnibus membris corporis, et omne amarum vel iniuria vel aliud quod tunc inferretur, efficitur dulce; et de hoc non potui latere sociae meae. *anf*
Et ego frater scriptor quaesivi de hoc a socia sua. Et dixit mihi socia sua quod quadam vice, dum ipsae ambae irent per viam, praedicta fidelis Christi effecta fuit alba, resplendens, laeta, rubicunda, et oculi erant facti grossi et tantum resplendentes quod nullo modo videbatur esse ipsa. Et dixit mihi fratri ista socia: Ego eram tristis et timens ne aliqua persona, vel homo vel mulier, obviaret et respiceret eam. Et dicebam ei: Quid tibi prodest quod cooperis tibi vultum? Oculi tui videntur resplendere sicut candelae. Et ista socia, quia erat timida et simplex valde et quia non sciebat adhuc dona gratiarum sociae suae fidelis Christi, lamentabatur et dabat sibi cum pugnis et percutiebat sibi pectus,et dicebat sociae suae fideli Christi: Dicas mihi, quare accidit tibi istud? Stude subterrare te, quia amodo non possumus ire super terram. Et dicebat ita simpliciter et ignoranter: Heu mihi! Quid faciemus? Et illa fidelis Christi respondebat ei et confortabat eam ne timeret, et dicebat: *an* Ne timeas, quia etsi homines inveniemus, Deus adiuvabit nos. *anf* Et hoc accidit non solum semel, sed totiens quod socia dixit se nescire numerum.
Et dixit illa fidelis Christi quod *an* haec laetitia non finitur per multos dies; et aliquas laetitias non credo perdere in aeternum, sed credo mihi adimpleri; et modo non sum sine ipsis in vita mea, unde quando veniret aliqua tristantia, statim recordans illarum laetitiarum, nullo modo conturbor. *anf*
Et dixit quod *an* tot aliis modis cognoscit anima sine dubio Deum esse in se, quod nullo modo possemus omnes dicere. *anf*
<f. Septimo, Deus venit in animam quae ipsum hospitatur in se ut 'Peregrinum', et haec est maxima inenarrabilisque experientia bonitatis Dei>
Et dixit mihi fratri illa fidelis Christi quod in omnibus supradictis anima cognoscit Deum venisse in se, sed adhuc nihil diximus quomodo anima hospitata est eum. Et totum illud quod diximus est valde minus quam sit illud, quando anima cognoscit quod ipsa est hospitata Peregrinum.
Dixit illa fidelis Christi: *an* Quando anima cognoscit quod est hospitata Peregrinum, venit in tantam cognitionem bonitatis Dei et infinitae bonitatis divinae, quod quando fui reducta in me, cognovi certissime quod illi qui magis sentiunt de Deo, minus possunt loqui de eo; quia eo ipso quod sentiunt de illo infinito et indicibili, de eo minus loqui possunt. *anf*
Et cum ego hic resisterem ei, ipsa fidelis Christi dixit: *an* Utinam, quando tu venis ad praedicandum, intelligeres sicut intellexi ego quando cognovi quod fueram hospitata Peregrinum, quia tunc nihil omnino scires loqui de Deo; et omnis homo in isto obmutesceret. Et ego vellem postea venire ad te et dicere tibi: Frater, loquaris mihi modo aliquid de Deo. Et tu nihil in mundo scires dicere de Deo, in tantum superaret te et omnia, quae dicere vel aliquo modo cogitare posses, infinita bonitas. Et non accidit istud quod anima perdat se nec corpus in aliquo sensu, sed est bene integra in se, ita quod tu diceres populo securis verbis: Ite cum Deo, quia de Deo nihil vobis possum dicere.
Et in isto vere nihil est corporale sed hoc non accidit mihi nisi semel et ideo intelligo quod omnia quae dicta sunt per Scripturam vel per omnes homines a principio mundi, non videtur mihi quod potuerit per eos dici quasi aliquid de medulla nec medium unum granum in comparatione totius mundi. *anf*
<g. His praedictis modis Dei in animam veniendi etiam corpus tangitur et in oboedientiam animae ducitur>
Et post praedicta, illa fidelis Christi dixit mihi fratri, quod *an* quando anima securatur a Deo, simul et corpus recipitsecuritatem et nobilitatem, et reficitur cum anima, quamvis minus multum. Et tunc corpus habet partem de bonis quae sentit anima. Et anima loquitur cum corpore et facit ei donationem, et dulcissime ostendit ei gratiam illam quam corpus per eam recipit, dulcissime dicens: Vides modo qualia bona sunt ista quae experiris per me et quantum sunt maiora in infinitum quam tu posses recipere per te, et sentis quantum maiora adhuc promittuntur si consenties mihi; et cognosce modo qualia bona perdidimus tu non consentiendo sed contradicendo mihi. Et tunc corpus subicit se animae cum verecundia, et dicit se oboediturum in omnibus de cetero animae, et dicit se obligatum animae pro bonis maximis animae, quae sunt supra quam unquam per se potuerit cognoscere vel appetere, vel etiam aestimare posse percipere; et ideo corpus cum verecundia subicit se animae, et dicit se obligatum animae, et oboediturum ei de cetero. corpus respondet animae dicens: Mea delectamenta erant corporalia et vilia; sed tu quae eras ita nobilis, tantae delectationis divinae, non debebas mihi consentire et facere me perdere tua bona immensa. Et lamentatur corpus contra animam longa lamentatione et dulcissima, sentiens dulcedinem animae supra quam per se potuerit suspicari. *anf*
<Triplex potest esse deceptio amoris, scilicet cum sit vel impurus, vel intemperans, vel, Deo permittente, 'tribulatus'>
Dixit illa fidelis Christi quod aliqui modi sunt in quibus potest esse deceptio in personis spiritualibus.
*an* UNUS MODUS est quando amor non est purus, sed admiscet ibi persona de suo, id est de voluntate sua. Et quando habet ibi persona in illo amore aliquid de suo, habet ibi de mundo, et mundus invitat et commendat eam; et omnis invitatio mundi est falsa, nec potest mundus invitare nisi false. Et in isto quod mundus commendat eam et videt eam, plus crescunt illae lacrimae et illae dulcedines et tremor et stridor quae fiunt in illo amore spirituali non puro. Et quamvis in illo amore spirituali non puro habeat lacrimas et dulcedines, tamen non fiunt intus in anima sed fiunt in corpore, nec intrat ille amor intus in animam. Et cito illa dulcedo deficit et persona cito eam obliviscitur, immo et quandoque, quando persona illud cognoscit, scilicet quod praedictum est, adducit amaritudinem. Et haec omnia probavi in me.
Et ego nescirem ista praedicta discernere bene, nisi quia anima mea venit in certam veritatem; quia quando amor est purus, omnino se reputat persona et videt se mortuam et nihil esse, et reddit se Deo mortuam et putridam. Et non recordatur omnino alicuius laudis nec alicuius boni, immo et in tantum videt se malam quod non credit posse ab aliquo sancto plene liberari nisi solummodo ab ipso Deo quamvis aliquando citius roget sanctos ut eam adiuvent apud Deum, eo quod propter indignitatem suam non audet Deum rogare, et ponit se cum sancta Maria et cum aliis sanctis ut adiuvent eam et quando ab aliquo commendaretur, omnino reputat illud truffas. Et iste amor verus et purus a Deo est intus in anima et facit animam videre defectus suos et bonitatem Dei, et lacrimae et dulcedines quae tunc fiunt, nunquam adducunt amaritudinem sed certitudinem. Et adducit animam praedictus amor intus in Christum,et intelligit certe nullam deceptionem posse fieri ibi vel esse ibi. Et in praedicto amore puro non potest aliquo modo se admiscere aliquid de amore mundi. *anf*
Et dum ego frater scriptor dicerem hic ei in istis verbis historiam de Moyse quando percussit petram, antequam ego complerem dum incoeperam dicere, et ipsa fidelis Christi dixit quomodo.
*an* ALIUS MODUS est in quo permittit Deus deceptionem fieri in personis spiritualibus. Et est iste, scilicet quando persona sentit se amatam a Deo et sentit in se bona spiritualia et operatur bona spiritualia et loquitur de eis; tamen quia se nimis assecurat et transit modum, ideo iuste permittit Deus in ea aliquam deceptionem fieri ut illam transgressionem recognoscat. Et dicebat quod praedicto modo intelligebat factum cum Moyse, quando, postquam scilicet, complevi dicere sibi illam historiam. *anf*
ALIUS MODUS dicebat quod *an* est quando persona spiritualis multum sentit de Deo et est in bono amore, puro et optimo corde operatur, et deliberavit non velle plus placere saeculo, et deliberat toto velle placere Christo. Et tunc est tota intus in Christo cum maxima laetitia et inenarrabili, et sentit se totam amplecti a Christo; tamen ut anima sciat conservare illud quod suum est et reddere Deo illud quod Dei est, Deus aliquando permittit in ea aliquam deceptionem fieri ut conservet eam, quia zelat eam ne transgrediatur. Et adhuc non sufficit animae istud quod praedictum est, donec ducit ipsam animam in plenam cognitionem sui ipsius et in plenam cognitionem bonitatis Dei, et ibi nulla omnino potest fieri deceptio, immo ducitur anima in plenam cognitionem veritatis. 'Plena' intelligitur isto modo, videlicet quia impletur ita anima quod non videtur animae quod plus possit impleri primo de cognitione sui ipsius, et tunc non videtur quod plus possit impleri nec quod possit videre aliquid aliud nec recordatur alicuius alterius rei, et tunc subito venit in cognitionem bonitatis divinae; et tunc videt utrumque simul modo inenarrabili. Adhuc non videtur istud praedictum sufficere, sed zelat eam Deus permittendo ei tribulationes. *anf*
<Omnes deceptiones amoris radicitus evelluntur vi paupertatis quae radix est omnium virtutum et 'documentum divinae sapientiae'>
Item dixit illa fidelis Christi quod in locutione sibi facta a Deo audivit commendari paupertatem pro tanto documento et pro tanto bono, quod omnino excedit intellectum nostrum. Et dixit ei Deus: *an* Si non esset tantum bonum ego non dilexissem eam; et si non esset ita nobilis ego non assumpsissem eam. *anf*
Item praedicta fidelis Christi retulit ita dicens: *an* Superbia potest esse in illis solum qui credunt aliquid se habere. Et angelus qui cecidit et primus homo ideo superbierunt et ceciderunt quia aestimaverunt et crediderunt aliquid se habere. Et nec angelus nec homo nec aliquid habet esse nisi solum unus, scilicet Deus.
Et humilitas est in illis solum qui sunt ita pauperes quod vident se nihil habere. Et quia Deus omnia mala, quae permittit fieri, facit prodesse bonis, ipse Deus Filium suum, qui habet plusquam possimus dicere, fecit esse magis pauperem quam fuerit unquam aliquis sanctus nec aliquis homo. Et fecit eum esse ita pauperem sicut si non haberet esse, sed hoc visum fuit peccatoribus qui privati erant vero lumine sed non ita visum est et non ita videtur intelligentibus.
Ista praedicta veritas est ita profunda et ista veritas istius virtutis scilicet paupertatis, et quomodo paupertas est radix et mater humilitatis et omnis boni est ita profunda ista veritas, quod non potest scribi. Et qui haberet eam, nunquam posset ruere vel cadere per deceptionem; et qui eam videret, nunquam posset sibi retinere aliquid, et si videret quantum amavit eam Deus, scilicet paupertatem veram.
Et hoc praedictum documentum est documentum divinae sapientiae, quae facit personam primo videre defectus suos et facit videre paupertatem suam et esse pauperem et, sic illuminatam dono divinae gratiae, facit videre bonitatem Dei. Et tunc statim aufertur ei omne dubium de Deo et sic tota diligit Deum; et diligendo sicut diligit sic operatur, et est sibi ablata omnis confidentia de se. Et qui haberet istam veritatem, omnia daemonia et omnia quae possemus dicere non possent eam decipere, quia ibi recipit anima documentum clarissimum et luminosissimum totius usus vitae huius, ita quod nunquam dum illam veritatem haberet posset decipi. Et ideo intelligo quod paupertas est mater omnium virtutum et est documentum divinae sapientiae.
Sicut divina sapientia docuit in incarnatione Christi beatam Virginem, quae primo fecit eam cognoscere seipsam et, postquam cognovit se, fuit sibi ablatum omne dubium de Deo et statim confidit de bonitate Dei, et cognoscens se et bonitatem Dei dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum; et similiter docet nos divina sapientia in humanitate Christi, qui, quamvis esset Deus, tamen illam humanitatem voluit esse ligatam ad oboedientiam Patris in omni voluntate Patris. Et ideo omnis sapientia de mundo, nisi in istam veritatem introducatur, nihil est et in damnationem convertitur; et omnes sapientes de mundo, nisi in istam veritatem introducantur, nihil omnino sunt et in damnationem convertuntur. Et quando istam veritatem intelligit anima, tunc operatur sine intentione et sine respectu alicuius meriti.
*anf*