Lessici di frequenza

 

CAPUT VI

<QUARTUS PASSUS SUPPLENS>

(Quartus passus est revelatio humiliationis propriae et reformationis et certificationis divinae)

<Angela specialem gratiam recipit qua Deus manifestat potentiam suam in vita eius et aliorum, aliqua dubia sic dirimuntur>

*an* *anf*

Quadam vice facta fuit ei divina locutio, sic dicens: *an* Ego, qui loquor tibi, sum divina potentia, qui apporto tibi gratiam. Et gratia, quam tibi apporto, est talis, quod volo quod prosis omnibus hominibus qui videbunt te, et non solum illis, sed etiam iuves et prosis illis qui cogitabunt te vel audient nominari te. Et illis, qui plus habebunt de me, plus proderis. Et tunc anima, quamvis sentiret maximam laetitiam, tamen dicebat: Nolo hanc gratiam, quia timeo ne mihi noceat et ne possim inde habere vanam gloriam. Et respondit subito dicens: Tu non habes ibi facere aliquid, quia non est tuum, sed solum es inde guardiana. Serva illud bene, et redde illud illi cuius est. Et tunc anima comprehendebat quod isto modo non poterat mihi nocere. Et dixerat mihi: Placet mihi quod tu habes inde istum timorem, sicut videtur mihi.

Et dixit: Illa tria facias quae dicta sunt tibi. Proba facere ea, quia si feceris, illud quod petisti Matri meae fiet tibi, ita quod tu adhuc non habuisti illud. Et ego petiveram beatae Virgini quod pro illo festo quod veniebat, impetraret mihi gratiam a Filio suo, qua cognoscerem quod non essem decepta in locutionibus quae mihi fiebant. Et ego remansi tunc cum laetitia praedictae locutionis, et in magna spe quod beata Virgo impetraret mihi praedicta quae postulaveram, sicut promittebatur mihi tunc. Et etiam dixerat mihi in praedicta locutione quod fieret mihi gratia quod semper, quidquid fecero, faciam cum sua licentia.

Et post haec incoepi illa tria praedicta facere. Illa tria praedicta fuerunt ista, scilicet quia in una locutione mihi facta audiveram ita mihi dici: Deus ostendit se tibi, locutus est tibi, dedit sentimentum suum de se tibi, ut et tu evites videre, loqui et audire omnia nisi secundum eum. Et intelligebam mihi dici praedicta verba cum multa discretione.

Et statim postquam incoepi illa tria praedicta facere, cor levatum fuit ab omnibus terrenis et positum in Deo, ita quod nihil poteram cogitare et videre nisi Deum. Et si loquebar, et si comedebam, et quidquid faciebam, non impediebat quod cor meum non semper esset in Deum. Et quando steteram in oratione et volebam ire ad comedendum, petebam ei licentiam. Et ipse dabat mihi dicens: Vade, comede cum benedictione Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et dabat mihi licentiam aliquando cito et aliquando magis tarde. Et duravit istud praedictum tribus diebus et tribus noctibus.

<Angela in receptione Paenitentiae et Eucharistiae sacramenti vi divina a temptatione diabolica et a dubiis mirabiliter liberatur et elevatur>

Et postquam remansit istud, quadam die dum sedebam in domo pigra, facta est mihi locutio quaedam, et dixit: Ego qui loquor sum sanctus Bartholomaeus, qui fui excoriatus. Et commendabat se multum et commendabat me multum, et dicebat quod ipso die erat festum suum. Et implevit animam tristitia et vagatione, et fui extra orationem et non poteram me recolligere. Sed inveni postea quod mentitus fuerat, quia non erat tunc festum sancti Bartholomaei, immo erat festum sanctae Clarae. Et duravit mihi tristitia et vagatio supradicta per decem dies usque ad octavam Dominae, quando veni Assisium, scilicet in octava sanctae Mariae de Augusto *anf*.

 

Et tunc confessa fuit sicut melius potuit, ut reaptaret animam suam, et disposuit se ad communicandum. Et dum cantabatur Missa, posuit se iuxta crucem inter crates ferri. Et tunc facta est ei locutio divina dulcissima, quae statim reaptavit animam totam. Et dixit: *an* Filia mea, dulcis mihi, vel valde melius. Verumtamen ante in ipso tempore videbatur quod Deus animam reaptaverat locutione divina, et in una illarum locutionum dixit ita: Filia mea, dulcis mihi, nulla creatura potest tibi dare consolationem nisi solus ego. Et postea dixit: Ego volo tibi ostendere de potentia mea. Et statim fuerunt aperti oculi animae, et videbam unam plenitudinem Dei in qua comprehendebam totum mundum, scilicet ultra mare et citra mare et abyssum et mare et omnia. Et in omnibus praedictis non discernebam nisi tantum potentiam divinam, modo omnino inenarrabili. Et anima tunc admirando nimis, clamavit dicens: Est iste mundus praegnans de Deo! Et comprehendebam totum mundum quasi quid parum, scilicet ultra mare et citra mare et abyssum et mare et omnia quasi quid parum, sed potentiam Dei excedere et implere omnia. Et dixit: Modo ostendi tibi de potentia mea. Et ego comprehendebam quod postea poteram intelligere melius alia.

Et dixit: Videas modo humilitatem. Et videbam tantam profundam humilitatem Dei ad homines, quod comprehendens anima potentiam inenarrabilem et videns tantam profundam humilitatem, mirabatur et reputabat se nihil omnino, et quasi nihil in se videbat nisi superbiam. Et tunc coepi dicere quod nolebam communicare, quia videbatur mihi quod omnino eram indigna, et tunc omnino indigna eram. Et dixerat postquam ostenderat mihi potentiam et humilitatem: Filia mea, ad istum punctum videndi istud non potest venire aliqua creatura nisi per divinam gratiam, ad quem punctum venisti tu.

Et cum esset prope ad elevationem Corporis Christi, dixit: Ecce potentia divina quae modo est super altare. Et sum intus in te; et si tu me recipis, tu iam me recepisti. Et communica cum benedictione Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti. Et ego qui sum dignus facio te dignam.

Et tunc remansit in me dulcedo inenarrabilis et laetitia magna, qua non credo carere in vita mea. Et de hoc non remansit in me aliquod dubium, sed credo quod in isto fuit mihidatum illud quod petiveram a Matre Dei, quod ipsa impetraret mihi a Filio suo. Et fuit mihi satisfactum hic, sicut promissum fuerat in locutione divina, et fuit mihi adimpletum. *anf*

<Angela, dubio, infirmitate et tribulatione oppressa, a Deo omnipotenti liberatur, confirmatur sublimeque fertur>

Quadam vice dum iacebat infirma, dictum est ei: *an* Frater talis factus es guardianus, et est pro firmo et pro certo refirmatus. Et dixit: Dicas sociae tuae quod pro firmo est refirmatus. Et intellexi statim tunc quod si non erat confirmatus guardianus fratrum, quod intelligebatur praedictum verbum spiritualiter, scilicet quod erat confirmatus guardianus in rebus divinis. Et cogitavi postea quod erat verbum coopertum mihi. Et dixit: Dicas ei, scilicet fratri, secure quod est confirmatus guardianus. Et dixit hoc quia ego dubitaveram dicere ei

Et dum iacerem in lecto infirma, dictum est mihi: Surge et sta genibus flexis et manibus iunctis. Et ego propter infirmitatem non confidebam surgere, et surrexi tamen iuxta lectum. Et non feci sicut dixerat, sed sedi iuxta lectum. Et tunc multis vicibus dictum est mihi et iteratum dum iacueram et surrexeram illo modo iuxta lectum. Et postea dixit: Surge et percute pectum tuum et dicas tuam culpam vidente socia, de eo quod non oboediveris. Et tunc surrexi cum magna laetitia, ita leviter et laetanter, sicut si non fuissem prius passa dolores et infirmitatem, et non sentiebam dolorem vel debilitatem. Et tunc dixi Deo meam culpam vidente socia.

Et dixit: Dicas verba ista 'Laudata et benedicta sit sancta Trinitas et sancta Maria Virgo Mater'. Et tunc dixi multis vicibus cum multa laetitia et delectatione.

Et tunc in isto praedicto tempore steteram tribulata, et non videbatur mihi quod sentirem de Deo, et videbatur mihi quod essem quasi derelicta a Deo. Et non poteram confiteri peccata mea. Et ex una parte cogitabam quod forte acciderat mihi pro superbia, et ex alia parte videbam in me tantum profunde multa peccata mea, quod non videbatur mihi quod cum debita contritione possem confiteri ea et dicere ea solum ore; videbatur mihi quod non possem manifestare ea. Et etiam non poteram laudare Deum, nec stare in oratione. Sed tantum videbatur mihi quod remanserat mihi de Deo, scilicet quod non tantum tribulabar quantum debebam tribulari, et, similiter, quod noluissem discedere a Deo peccando, nec pro bonis omnibus, nec pro malis omnibus et omnibus martyriis de mundo, et consentire alicui malo. Et fui tribulata ita fortiter et horribiliter per quattuor septimanas et plus.

Et infra praedictum tempus facta est mihi locutio divina talis . Dixit: Filia mea, amata a Deo omnipotente et ab omnibus sanctis paradisi; et Deus amorem suum reposuit in te, et habet tibi amorem plus quam feminae vallis Spoletanae. Et anima respondit et dubitabat , dicens et clamans: Quomodo possum hoc credere, cum sim plena tribulatione, et videatur mihi quod sim quasi derelicta a Deo? Et respondit: Quando tibi videtur quod sis magis derelicta, tunc magis es amata a Deo et magis esttibi propinquus Deus.

Et cum adhuc quaererem maiorem certitudinem et securitatem de praedictis, tunc dictum est mihi: Hoc signum est illud quod do tibi quod scilicet ita es amata, videlicet si frater ille erit guardianus, scies quod est verum.

Et quando venit hora comedendi, tunc rogavi Deum quod auferret mihi omne peccatum et faceret mihi ipse absolutionem per merita suae passionis sanctissimae, et daret mihi suam benedictionem et sociae meae et tibi. Et tunc dictum est ei: Peccata sunt tibi ablata; benedictionem facio vobis cum illa carne illius manus, quae fuit crucifixa in cruce. Et tunc videbatur mihi videre illam manum benedicentem, et comprehendebam quod fiebat benedictio super caput nostri trium, et delectabar in aspectu illius manus. Et dixit: Benedictionem Patris et Filii et Spiritus Sancti habeatis aeternaliter. Et comprehendebam de nobis tribus. Et dixerat: Dic fratri tali, quod studeat se facere parvum. Et dixit: Dic ei quod multum est amatus a Deo omnipotente. Studeat amare.

<Angela, diabolo temptante, potentia divina in celebratione Eucharistiae et Paenitentiae sacramenti miro modo liberatur, confirmatur et mistice levatur, immo intelligit moderantem 'ludum Dei' cum anima>

Et post istud praedictum parlamentum, in ipso die cum vellem lavare lactucas, admiscuit se ibi quaedam locutio deceptiva dicens: Quomodo es digna quod tu laves lactucas? Et tunc videns ego manifeste illam deceptionem, respondi indignans cum tristitia, quia apportaverat mihi dubium de aliis locutionibus, et ideo respondi indignans cum tristitia et dixi: Sum digna quod statim mitteret me Deus in infernum, et sum digna colligere stercora.

Et post praedictam tristitiam et turbationem meam, aliquantulum post, facta est mihi locutio cum magna laetitia et dixit: Bene est quod vinum temperetur cum aqua. Et statim fuit praedicta tristitia alleviata et remota. Et totum quod praedictum est de locutione fuit in die Veneris, et incoepit ante nonam et continuavit usque post comestionem. Et usque in istum diem habui semper tristitiam praedictam per quattuor septimanas et plus, sed in ipso die habui laetitiam quae dicta est; sed non fuit tanta quod auferret mihi praedictam tristitiam, sed temperavit eam.

Et non habebam plenam voluntatem confitendi. Sed coepit mihi tunc venire voluntas et desiderium confitendi et communicandi, et fuit mihi dictum: Bene placet mihi quod tu communices, quia si tu me recipis, tu me iam recepisti; et si tu non me recipis, tu me iam recepisti. Et si vis, communica cras cum benedictio Patris et Filii et Spiritus Sancti, et facias ad reverentiam Dei omnipotentis et sanctae Mariae Virginis et istius sancti, scilicet sancti Antonii, quod festum erat die Sabbati, scilicet mane sequenti. Et dixit istud, scilicet: Fiet tibi gratia nova, quam non habuisti adhuc.

Et ego expectavi in mane diei sequentis quod frater ille veniret ad audiendum confessionem meam ut communicarem sicut dictum mihi fuerat in locutione. Et quando vidi quod transibat hora tertiae et frater qui debebat venire, sicut ego expectabam, nonvenit, coepi contristari ego et socia, et socia coepit plorare. Et tunc subito venit locutio et dixit: Non contristeris, quia istud quod fit tibi de ista tribulatione et de alia, solum est bonum tuum et pro bono fit tibi; et gratiam, quae promissa fuit tibi, non perdes, et non habebis minus sed plus. Et ego non credebam, sed credebam esse dubium. Et fuit mihi dictum : Crede istud, quia tantum valebit istud quod dico tibi modo, scilicet quod non perdes gratiam tibi promissam, quantum valuit illud quod dictum tibi fuit, scilicet quando promissa fuit gratia in communicatione. Et propter ea tunc remansi in multa pace, et confortavi sociam quod non ploraret et non affligeret se, eo quod dictum erat mihi quod gratiam illam non perdebant.

Et post hoc, die Iovis adveniente, ego veni in ecclesiam et quidam frater dixit unum verbum quo fui excitata velle confiteri et communicare. Et tunc fui confessa illi fratri, et reddita fuit mihi gratia confitendi. Et post hoc, quando dicebatur Missa, facta fuit mihi gratia cuiusdam illuminationis, qua me videbam tantum plenam peccatis et defectibus, quod ablata est mihi lingua et non poteram loqui, et cogitavi ne istud communicare, quod expectabam facere, esset mihi ad iudicium.

Et post istud fuit mihi facta mirabilis dispositio, qua me poteram totam mittere intus in Christum. Et tunc mittebam me intus in eum cum tanta fiducia et certitudine, plus quam unquam fuerim consueta vel experta, quod recorder. Et mittebam me sicut mortuam, cum mirabili cenitudine quod faciebat me vivam. Et quando communicavi, habui inenarrabile sentimentum Dei. Et dimisit in me unam pacem, qua datur mihi intelligere, et sentire potius, quod omnis tribulatio et omne quod accidit tribulationis usque nunc et potest accidere, totum fit pro meo bono. Et sum contenta de eo quod ablatum mihi videtur de Deo. Et fuit mihi facta gratia nova, quam non habueram prius. Et istud communicare fecit animam venire ad istud videre et desiderare, scilicet dare se totam Christo totaliter, eo quod videt Christum totum se datum nobis. Et modo noviter delector in desiderio martyrii, et expecto et desidero; et in omnibus poenis quae ibi possunt fieri delector, plus quam consueverim et desidero. *anf*

Et post istud superius dictum, ego frater rogaveram eam quod ipsa rogaret Deum quod ipse illuminaret nos de praedicto dubio. Et dictum est ei: *an* Dicas illi fratri 'Quid est quod in tota tribulatione ipsa non dilexit minus sed plus quando videbatur sibi quod esset derelicta'? Et dicas ei 'Ego teneo eam, quia si ego non tenerem eam, ipsa impelagaretur'. Et dicas ei quod 'Illud praedictum erat tibi coopertum'. Et dedit exemplum et dixit: Do tibi exemplum temporale de patre qui haberet filium multum carum. Et pater, qui haberet filium ita multum carum, dat ei cibaria temperata. Et ipse temperat ei adhuc ut prosint ei plus, et non permittit eum bibere vinum purum et comedere superflue, ne ei noceat, sed temperat ei ut magis crescat. *anf*

Et dixit ipsa fidelis Christi mihi fratri sic: *an* Et post praedictum saepe facit Deus, saepe et multotiens facit Deus mirabilia in anima, quae intelligo, quod nulla creatura posset illud facere nisi solus Deus; scilicet subito levatur anima in Deo in tanta laetitia, quod si duraret, credo quod corpus perderet statim omnes sensus et perderet omnia membra. Sed facit Deus saepeistum ludum in anima et cum anima, quia statim recedit quando anima cupit eum tenere. Remanet tamen in anima maxima laetitia, et securitas tanta remanet cum laetitia quod ipse est Deus, quod nullo modo de hoc dubitat nec in minimo puncto. Et in illo videre et sentire nescio dare aliquam similitudinem nec etiam nominare. Et consuevit mihi accidere aliter quam modo, quamvis sit inenarrabile totum.

Et modo accidit mihi aliter quam consuevit, et est alterius laetitiae et dissimilis, et saepius modo accidit. Et non potest se figere hic anima, sed stat et remanet magna laetitia. *anf* Et dixit ista fidelis Christi mihi fratri quando scribebam ita: *an* Adhuc expecto maiorem laetitiam mihi fiendam. *anf*

<Angela experitur suavem potentiam Dei amplexu brachii Crucifixi et introitu ad vulnera eiusdem atque gaudet spirituali certitudine>

Et post praedicta, parum postquam scripseram superiora, scilicet parvo tempore post, et ipsa fidelis Christi retulit mihi fratri inquirenti sollicite, ita dicens: *an* Quadam vice ego eram in Vesperis et respiciebam in crucem. Et respiciendo crucifixum oculis corporis, statim subito accensa fuit anima uno amore, et omnia membra corporis sentiebant cum maxima laetitia. Et videbam et sentiebam quod Christus intus in me amplexabatur animam cum illo brachio cum quo fuit crucifixus, et istud fuit tunc vel parum post. Et gaudebam cum ipso tanta laetitia et securitate plus quam unquam consueverim.

Et ex tunc remansit anima in una laetitia, qua comprehendit anima qualiter iste homo, scilicet Christus, stat in caelo, videlicet quomodo istam carnem nostram videmus unam societatem esse factam cum Deo. Et est istud unum delectamentum animae multo melius quam possit scribi vel narrari; et est ista laetitia continua. Et remanet in me tanta securitas, quod si omnia scripta quae scripsimus essent non vera, nullo modo tamen in me remanet aliquod dubium de Deo et quod iste status non sit certissime a Deo. Et habeo magnam securitatem de Deo, ita quod si omnes homines dicerent quod possum ibi dubitare, non crederem. Immo miror modo, recordans quando quaerebam certificari et dubitabam; quia, modo, nullo modo potest esse in me aliquod dubium de securitate Dei.

Et delector ita videre illam manum, quam ostendet cum illis signis clavorum, quando dicet: Ecce illa quae sustinui pro vobis. Et laetitia, quam hic capit anima, nullo modo potest narrari. Et nullo modo possum nunc habere tristitiam aliquam de passione, sed delector videre et pervenire ad illum hominem. Et tota laetitia est modo in isto Deo homine passionato.

Et aliquando videtur animae quod cum tanta laetitia et delectatione intret intus in illud latus Christi, et cum tanta laetitia vadit intus in latus Christi, quod nullo modo posset dici vel narrari. Unde et quando repraesentata fuit Passio Christi in platea Sanctae Mariae et videtur quod tunc fuisset plangendum, et mihi tunc e converso tanta laetitia tunc miraculose tracta fui et delectata, quod perdidi loquelam et iacui postquam incoepi habere illud inenarrabile sentimentumDei. Et studui vel aliquantulum elongari a personis, et reputavi pro miraculosa gratia quod potui aliquantulum declinare. Et iacui et perdidi loquelam et membra. Et videbatur mihi quod tunc anima intravit intus in latus Christi. Et erat non tristitia, immo tanta laetitia quod narrari non potest.

Prius vero, ante istud quod praedictum est, multotiens ploravi, ego et socia, et desideravi. Et erat desiderium meum ad hoc, scilicet quod non essem decepta, ut scirem me non esse deceptam. Et cogitabam: Si possum scire quod non sim decepta, hic iacet totum factum meum. Et modo sum ita certificata quod nec aliquo modo dubito nec dubitare possum. *anf*

<De controversa 'Dei absoluta et ordinata potentia' rogata, Angela narrat quomodo in quadam mistica visione mysterium divinae voluntatis, potentiae, bonitatis, sapientiae iustitiaeque noverit, omni denique dubio ablato>

Quadam vice, post superius scripta, postquam ego frater reversus fui de Lombardia, ego frater scriptor quaesivi ab ista fideli Christi de una quaestione quam ego et socius meus tractaveramus in reversione per viam. Et dixeram tunc socio meo me requisiturum ab ea de ipsa quaestione. Et ipsa fidelis Christi respondit mihi ita dicens: *an* Quadam vice ego dum eram in oratione quaesivi a Deo, non dubitans in aliquo, sed volens plus scire de eo. Et dixi: Domine, quare fecisti creationem hominum, et postquam fecisti, quare permisisti quod peccaremus? Et quare permisisti tibi fieri tantam passionem pro peccatis nostris, cum tu posses optime facere quod sine omnibus istis fuissemus et placuissemus tibi, et habuissemus tantumdem virtutis sicut habemus cum istis praedictis?

Et comprehendebat anima sine aliquo dubio istud quod dicebam, videlicet quod sine praedictis potuisset Deus facere nos virtutis et salvationis participes, sine omnibus praedictis. Et videbatur mihi quod ego cogerer et quod ego cogebar et immittebar ad interrogandum et ad cogitandum de istis praedictis; quia cum essem tunc in oratione volebam esse in oratione et nolebam desistere ab illa oratione, sed immittebar a Deo in illud, sicut videtur mihi. Et istud praedictum quaerere feci, sicut dictum est, pluribus diebus, non dubitans in aliquo, sed sicut dictum est.

Et dabatur mihi intelligere, quando quaesiveram, quod Deus ideo fecerat et permiserat, quia nobis melius manifestabatur bonitas sua et quia nobis melius conveniebat. Et non satisfaciebat mihi, ita quod ego plene intelligerem. Et cum ego certissime intelligerem quod Deus potuisset nos aliter salvare si ipse voluisset, una vice fuit tracta anima et videbat quod istud quod quaerebat non habebat initium neque finem. Et ipsa anima, cum esset in ipsa tenebra, volebat redire ad se et non poterat; et non poterat procedere ante, nec poterat redire retro ad se. Et post istud subito fuit anima levata et illuminata, et videbat Dei potentiam inenarrabilem et videbat Dei voluntatem. In quibus plenissime et certissime intelligebam omnia de quibus ego quaesiveram. Et fuit anima statim extracta de omni illa tenebra priori. Unde et prius in illa tenebra iacebam in terra, sed in ista maxima illuminatione steti in pedibus, in summitate digitorum grossorum pedum. Et eram in tanta laetitia et agilitate corporis et sanitate corporis et renovatione corporis, quod nunquam tantam habueram.

Et eram in tanta plenitudine divinae claritatis, quod cum maxima laetitia intelligebam in illa potentia Dei et voluntate Dei non solum illa quae quaesiveram, sed intelligebam et satisfiebat mihi plenissime de omnibus creaturis. Et satisfiebat mihi de omnibus salvatis et salvandis et de damnandis et de daemonibus et de omnibus sanctis; sed istud manifestare non possum aliquibus omnino verbis, et est supra naturam nostram omnino. Et quamvis ego plene intelligerem quod ipse Deus aliter potuisset facere si voluisset, tamen non poteram cognoscere quod nobis melius deberet fieri cognita eius potentia et bonitas, et quod nobis melius potuisset immitti in ore. Et ex tunc remaneo ita contenta et securata, quod si certissime scirem me esse damnandam, nulla ratione possem dolere, et non minus laborarem et studerem orare et honorare eum. Et reliquit in anima mea unam pacem et unam quietem et soliditatem, quam non recordor unquam me habuisse ita plene et in qua sum continue. Et omnia retrohabita videtur mihi quod non fuerint tam magni status. Et reliquit mihi mortificationem vitiorum et securitatem virtutum, sive virtutes, quibus diligo omnia benefacta et malefacta, videlicet quod non habeo inde displicentiam. *anf*

Et dixit mihi fratri quod hic poteram et debebam intelligere, quod ipsa in illa potentia Dei et voluntate Dei, quas vidit, fuerat sibi plene satisfactum de omni quaestione et de omnibus salvandis et damnandis et de daemonibus et de sanctis, quia, cum ipsa plus deberet habere curam de se quam de aliqua creatura, etiam si sciret se damnandam, non doleret, tantum intellexit plene iustitiam Dei.

*an* Et post istud, quando scilicet viderat ita potentiam Dei et voluntatem Dei, statim fuit tracta et levata anima adhuc plus magis, sicut mihi videtur. Et tunc non videbam nec potentiam nec voluntatem illo modo sicut prius; sed videbam unam rem stabilem, firmam, ita indicibilem, quod de ea nihil possum dicere nisi quod erat omne bonum. Et anima erat in laetitia omnino inenarrabili. Et non videbam ibi amorem, sed videbam illam rem inenarrabilem. Et ego eram tracta de illo statu, et eram missa in isto maximo statu et inenarrabili. Et nescio si tunc in isto maximo statu stabam, et nescio si eram in corpore vel extra. *anf*

Ista quaestio praedicta quam Deus ita miraculose revelavit illi fideli Christi, erat quasi ipsa eadem quaestio quam ego et socius meus habueramus vel tractaveramus per viam in reversione de Lombardia. Et ego frater scriptor dixeram me de praedicta quaestione interrogaturum praedictam fidelem Christi.