Lessici di frequenza

 

CAPUT V

<TERTIUS PASSUS SUPPLENS>

(Tertius passus est revelatio divinae eruditionis per documenta auribus corporis perceptibilia et per documenta solo gustu mentis intelligenda)

<In aliqua parabola ostendit Deus Angelae quomodo 'descendentes' ad crucem et tribulationem 'ascendere' ad suum convivium qua filii sive communes sive speciales sive familiares possint>

*an* *anf*

Dixit mihi fratri scribenti ipsa fidelis Christi, quod quadam vice ipsa quaerebat a Deo quod Deus daret sibi de se, et fecit sibi signum crucis; et rogabat quod Deus ostenderet ei qui sunt filii sui, et fuit sibi dictum inter alia istud exemplum a Deo.

*an* Esset unus homo qui haberet multos amicos et invitaret eos et poneret illos qui venirent ad convivium, quia non omnes invitati venirent et dolebat de illi qui non veniebant, quia multum abundanter paraverat convivium sed venientes poneret ad convivium. Et quamvis omnes diligat et omnibus largiatur convivium, tamen illos quos plus diligit ponit in mensa iuxta se speciali. Et adhuc cum illis, quos plus familiariter diligit, comedit in una scutella et de una cupa bibunt.

Et ego quaerebam cum multo placimento animae dicens: Quando est,Domine, quod tu invitas ita omnes, dicas mihi. Et respondebat: Ego vocavi omnes ad vitam aeternam et invitavi; qui volunt venire veniant, quia nullus potest excusari quod non sit vocatus. Et quantum amavi et volui eos libenter, respice crucem. Postea dicebat: Ecce vocati veniunt et ponuntur ad mensam. Et dabat intelligere quod ipse erat mensa et cibus quem dabat.

Et quaerebam ego: Isti vocati qua via venerunt? Et respondebat dicens : Per viam tribulationis, et isti sunt virgines, casti, pauperes, patientes et infirmi. Et nominabat multa genera salvandorum; et ego in omni verbo intelligebam rationem et expositionem, et delectabar valde. Et studebam non movere etiam oculos, ne perderem istam consolationem. Et tunc isti vocabantur communiter filii. Et dicebatur in illa locutione quomodo virginitas et paupertas et febris et perditio filiorum et tribulatio et perditio possessionis et nominabat multa cum rationibus et expositionibus et ego bene intelligebam quod omnia ista fiebant praedictis filiis a Deo propter bonum eorum. Et ipsi non cognoscebant et non perpendebant, immo in initio tribulabantur, sed postea ferebant pacifice et recognoscebant a Deo.

Illi vero qui invitantur ad mensam specialem quos iste Dominus ducit secum ad comedendum in una scutella et bibunt in una cupa, isti sunt illi qui volunt cognoscere quis est iste bonus homo qui invitavit eos ut possint ei placere. Et postquam cognoscunt se ita invitatos sine eorum dignitate et merito, student ei placere. Et isti sunt illi qui cognoscunt se multum amatos a Deo omnipotente et cognoscunt se indignos. Et ad istud cognoscendum vadunt ad crucem et ibi se figunt et respiciunt et ibi cognoscunt amorem. *anf*

 

<Duplicibus parabolis revelat et explicat Deus magnum mysterium 'descensus' et 'ascensus' Filii sui, amore nostri moti, ut sequamur vestigia eius>

*an* Et dicitur tunc animae quomodo Deus Pater misit Filium propter dilectionem et quomodo Filius concordavit in isto amore ut veniret, et quomodo prius eam creavit et quomodo redemit; et, ut ordinate ageret, praemisit angelos; et, secundum modum loquendi, reliquit Patrem, reliquit caelum et dignitatem. Et numerabat singillatim passionem per omnia membra et labores et verba dura et iniuriosa. Et in isto mundo reliquit Matrem, quod fuit sibi valde dolendum, et apostolos. Et tunc cum quaererem quis fuit maior dolor Matris, respondit quod in corde. Et breviter dicendo, istis filiis districtis connumerantur ita omnia quae fuerunt amoris, quod valde esset longum scribere. Sed tunc anima audiebat ista et sentiebat ea, quia ita solum referre vel audire quasi nihil est.

Sed adhuc dicitur animae: Miraris de isto corpore Christi sic poenato vel passionato? Quanto magis mirandum de divinitate est quae hoc fieri sustinuit in isto suo mantello, scilicet in humanitate in qua est ipsa divinitas. Et, ut ego intelligerem, dabatur unum exemplum de homine nobilissimo qui non potest offendi in persona et offenditur et destruitur in domo sua, videlicet quod destruitur ei domus loco personae suae. Et hic ostendebatur quod, quamvis Deus esset impassibilis, tamen magnam verecundiam illatam esse divinitati permisit coram omnibus propter amorem nostrum. Sed istud de exemplo parum curavi.*anf* Ego frater scriptor istam longam et pulchram praedicationem et doctrinam divinam detruncavi et abreviavi propter festinationem quia erat multum longa. *an* Et tunc anima infocatur amore et parum quasi reputat passionem corporis Christi respectu amoris divinitatis.

Et adhuc dicitur animae, scilicet quomodo postquam Deus haec omnia supradicta fecit pro te et voluit nasci pro te, quod sonat 'descendere ad tantam indignitatem vel vilitatem' pro te, convenit quod anima ita nascatur Deo et moriatur sibi, id est vitiis et peccatis, quod est 'ascendere ad magnam dignitatem'; quia postquam ita moritur sibi et recognoscit tantum amorem, datur ei vita gratiae et vivit in Christo.

Et istis filiis suis districtis Deus permittit magnas tribulationes et hoc facit eis pro speciali gratia, ut comedant in una scutella secum. Quia ad istam mensam fui vocatus ego, dicebat Christus, et calicem quem ego bibi amarum sensi, sed propter amorem dulcis fuit mihi. Ita et isti filii, qui cognoscunt beneficia supradicta et sunt in gratia, quamvis sentiant aliquando tribulationes amaras, tamen dulce fit eis propter amorem et gratiam quae est in eis. Immo plus tribulantur quando non affliguntur, quia tunc melius delectantur et sentiunt de Deo quando magis sustinent tribulationes et persecutiones.

Item dicebatur mihi aliud exemplum de cruce, quod erat istud. Esset unus pater, qui haberet suos filios, qui peccarent. Et exponebat quomodo peccassent. Et accideret quod pater, innocens de offensione filiorum, propter offensionem filiorum occideretur. Et animae ostendebatur in una via ubi fuerat mortuus et videbatur ibi esse sanguis sicut sifuisset in uno trivio. Isti filii sui naturale est et rationale quod doleant de occisione patris dolorosa et per gladium facta, et adhuc quod maxime doleant, quia occisus est ita crudeliter et vituperabiliter propter culpam suam, scilicet eorum filiorum. Unde isti filii istum dolorem portarent in corde semper, et est tantus dolor quod vitant et cavent transire per illam viam. Et si accidit quod inde transeant, non possunt inde transire sine maximo dolore, quasi sicut de recenti fieret occisio patris. Ita vide, o anima, quod maior debet esse dolor de morte Christi, qui est plus quam pater terrenus, et mortuus est propter peccata tua. Unde dicebatur: Dolora vel dole, anima, quae debes transire iuxta crucem in qua fuit mortuus Christus. Et oportet te ibi collocare vel requiescere, quia crux est tua salus et tuus lectus et debet esse tuum delectum, quia ibi est salvatio tua. Mirandum est quomodo potest homo inde ita cito transire et non facere ibi moram. Et dicebat, quod si anima ibi se figeret, quasi recentem sanguinem semper ibi inveniret. Et dabatur intelligere in isto exemplo qui sunt filii Dei legitimi.

Et post haec, quando transibam iuxta crucem pictam vel passionem, videbatur mihi quod nihil erat pictum comparatione maximae passionis quae facta est ei secundum veritatem, et quae fuerat mihi ostensa et impressa cordi; ita quod istud quod pingitur nolebam respicere, quia videbatur mihi omnino parum quasi nihil. *anf*

<Duobus exemplis experientiae suae Angela erudit 'descensum' ad vitae tribulationem caritatisque ministerium 'ascensum' esse ad divinam dulcedinem>

Item cum ego frater scriptor inquirerem, illa fidelis Christi, volens mihi affirmare quod verum erat illud quod filii Dei sentiunt dulcedinem divinam admixtam in persecutionibus et tribulationibus quas patiuntur, sicut dictum est in praedicatione a Deo sibi facta mirabiliter superius modo scripta, coepit referre unum exemplum de se, dicens, quia quando fuit tribulata a fratribus et a continentibus, non posset manifestare dulcedinem quam tunc sensit et lacrimas laetitiae ungentes eam, quas tunc sensit.

Item quando praedictam praedicationem sibi factam a Deo mihi retulerat de filiis Dei et quod speciales filii comedunt in una scutella et bibunt cum uno calice cum Christo, et quamvis sentiant amarum fit eis dulce in tantum quod valde est eis delectabile ego frater scriptor coepi contradicere et dicebant quod satis est asperum. Et ipsa fidelis Christi retulit mihi unam historiam, qua conabatur assignare mihi quod non asperum sed dulce erat, et dicebat ita.

*an* In die Iovis sancti ego dixi sociae meae quod inquireremus invenire Christum. Et dixi: Eamus ad hospitale et forsan ibi inveniemus Christum inter illos pauperes et poenatos et afflictos. Et tulimus omnes pannos capitis nostri quos potuimus tollere, aliud enim non habebamus aliquid. Et diximus Giliolae famulae hospitalis quod venderet eos et emeret inde aliquid, quodcomederent illi de hospitali. Et illa, quamvis multum renueret facere et diceret quod nos vituperabamus eam, tamen propter multam instantiam nostram fecit et vendidit illos panniculos capitis nostri et emit inde pisces, et nos apportavimus omnes illos panes qui dati erant nobis pro victu nostro.

Et postquam ista obtulimus eis, lavimus pedes feminarum et lavimus manus hominum, maxime cuiusdam leprosi qui habebat manus valde fracidas vel marcidas et perditas, et bibimus de illa lotura. Et tantam dulcedinem sensimus, quod per totam viam venimus in magna suavitate ac si communicavissemus. Et videbatur mihi recte quod ego communicassem,quia suavitatem maximam sentiebam sicut si communicassem. Et quia quaedam scarpula illarum plagarum erat interposita in gutture, ego conabar ad glutiendum eam. Et reprehendebat me conscientia expuere sicut si communicassem, quamvis non expuerem ad eiciendum, sed ad deponendum eam de gutture. *anf*

<Duabus parabolis et aliis allocutionibus instruitur quomodo vocati ad viam peculiarem 'descensus' divini Magistri sequendam, invitatione reiecta, in magna pericula incurrant>

Ipso die quo superiora scripseram, quamvis non omnia, ipsa fidelis Christi reversa est ad cellam suam et coepit dicere 'Pater noster de Passione', quae consuebat dicere. Et postquam complevit, statim facta sunt ei ista verba: *an* Omnes illi qui docentur a Deo et illuminantur ut intelligant viam suam, et in isto lumine et documento, quod fit eis a Deo specialiter, claudunt aures et nolunt audire et attendere illud quod loquitur Deus eis in anima, sed ingrossant se et sequuntur doctrinam aliam a documento quod intelligunt sibi factum a Deo, et volunt tenere communem contra conscientiam, illi habent maledictionem a Deo omnipotente.*anf* Et multotiens dicebatur istud quod praedictum est, quia ipsa respuebat audire, cum videretur sibi valde forte; et timebat esse deceptionem quod illis quibus Deus dat lumen et gratiam, postea det maledictionem.

Et tunc ponebatur ei exemplum de muliere, quae inciperet discere facere opera subtilia, et habet inde bonum cor ita quod oportet eam mutare magistram.

Et post istud exemplum dictum est ei aliud exemplum; et dicebatur ei quod illud exemplum diceret mihi fratri scriptori, quia ego frater melius intelligere quam exemplum de muliere. Unde pluries dictum est ei quod praedicta verba et exemplum diceret mihi. Et dicebatur ei: Dicas ei! Exemplum ponebatur de scholare qui ponebatur ad scholas a patre. Et pater facit ibi expensas et honorat eum in vestimentis et studet eum ut discat; et procurat postea ut mutetur ad alium magistrum maiorem. Et accidit quod si praedictus scholaris negligenter agit, quod redit ad statum saecularem et ad laboritium, et de illo quod didicerat nihil ei remanet. Ita, qui prius docetur per praedication vel per Scripturas et postea specialiter illuminatur a Deo, et quod datur sibi intelligere postea speciali lumine quomodo sequatur viam Christi propter quam addiscendam Pater fecit eum doceri prius per alios et postea cum doceat eum speciali doctrina et lumine, qua non potestdoceri nisi ab ipso si negligenter agit et se studiose ingrossat sicut dictum est, et, quia Deus voluit quod esset lumen aliis et ipse despicit doctrinam et lumen praedictum, Pater Deus aufert illud lumen et gratiam et habet maledictionem.

Et dixit mihi fratri ipsa fidelis Christi, quod hoc reputaverat dubium quod ita posset accidere in maledictionem, et tantum dubium quod multum doluerat audire. Unde et dixit sociae quod nolebat mihi istud dicere, quia timebat ne posset esse deceptio. Tamen mihi est dictum quod istud dicerem tibi, quia aliquod verbum tangebat te. Sed ego intelligebam in bonum et non in malum, et magnum habui ibi intellectum in bonum.

Dixit mihi fratri scriptori ipsa fidelis Christi quod aliquando <aliam> longam praedicationem sibi fecit Deus, sicut est illa quae superius scripta est.

<Divina revelatione agnoscit Angela sese vilem creaturam et Deum summum Bonum condescendentem esse>

Item dixit mihi fratri scriptori, quod quadam vice Deus dixit sibi et ostendit ita efficaciter et singillatim, quomodo ipsa erat nihil et de vili materia creata, et quomodo in ipsa nullam bonitatem invenit, et quomodo Deus, qui diligit eam et quem ipsa potest diligere, est ita res maxima et perfecta quod, quando recordatur, nulla superbia habet ibi locum et nullo modo potest mittere ibi punctum. Quia dicebatur ei, postquam ostensa erat ei potentia Dei et vilitas sui: *an* Vide quid es tu, pro qua ego veni. Et quando videbam et sentiebam quid eram et quid facta fueram offendendo eum, sentiebam nullam creaturam vilem sicut me. *anf*

Item dixit mihi fratri quod quadam vice, dum quaereret in oratione quod Deus doceret eam, ostendit sibi prius quomodo offenderat eum cum omnibus; et explicabat capillos. Hanc pulcherrimam praedicationem et utilissimam et longam ego frater scriptor non potui scribere propter horam, quia oportebat eam et me recedere de ecclesia, et quia curando de aliis scribendis non curavi eam scribere postea.

<Deo revelante, quattuor postulationibus fratrum Angela respondit>

 

<a. Aliquo exemplo Angela instruitur de duobus modis quibus Deus in creaturis cognosci possit>

Item ego frater scriptor volui scire et discere ab ea, quomodo Deus potest cognosci in creaturis. Et coepi assignare unum fratrem spiritualem, qui dicebatur quod multum cognoscebat Deum in creaturis; verumtamen ego deordinatus eram propter quoddam scandalum quod tunc passus fueram. Et ipsa fidelis Christi coepi ita dicere et assignare, et dixit: *an* Quadam vice venit ad me unus quidam, et dixit ille quod cognoscebat unum qui cognoscebat Deum in creaturis. Et post hoc ego coepi cogitare istud, scilicetquod est maius, an cognoscere Deum in creaturis, an cognoscere Deum in se, id est in anima.

Et post Matutinum ego coepi rogare Deum, quod ipse ostenderet mihi hoc quod ego volebam scire. Et tunc dabatur mihi unum exemplum, cuius non plene recordor. Sed videtur mihi, quod assignabatur unus magnus et nobilissimus homo, qui haberet multa et innumera bona sub se et haberet homines sub se, qui, participantes bona praedicta ex multa bonitate bonorum eius, cognoscerent quam bonus esset ille dominus, de quo nihil inveniunt et participant nisi bonum. Et est alia generatio hominum sub praedicto domino, qui, quamvis cognoscant eum per praedicta bona eius, tamen multo melius cognoscunt eum per bonitatem eius et suae personae, quam experiuntur in se. *anf*

Ego frater scriptor quando praedictam scientiam inquirebam, respondebat ipsa mihi quod detruncabantur sibi non solum praedicta, sed etiam alia de quibus quaerebam, sicut videtur mihi, et destiti tunc scribere.

<b. Allocutione eruditur cognosci non posse in hac vita mysterium praesentiae Christi Eucharistici>

Item alia vice petivi ab ea ego frater scriptor, quomodo Corpus Christi poterat esse simul in omni altari. Et ipsa dixit mihi, quod de hoc habuerat responsionem et dictum erat ei a Deo ita: *an* Hoc est pro potentia divina; quae potentia non potest comprehendi in hac vita, de qua loquitur Scriptura; et illi qui legunt eam intelligunt parum, et illi qui sentiunt de me intelligunt plus; et nec illi nec alii comprehendunt in hac vita, sed veniet tempus quando comprehendetis.

*anf*

<c. Aliquo exemplo alloquitur eam Deus quomodo homo discernere debeat quod suum et alienum sit absque ulla admixtione>

Quadam vice ego frater rogavi eam quod ipsa rogaret Deum, pro fratre Dominico de Marchia ne deciperetur. Et cum ipsa efficaciter oraret, subito responsio facta est ei, dicens: *an* Totum alienum debet reddi cum magna sollicitudine, et semper dum homo vivit, debet retinere sibi suum. Et ita cum magna sollicitudine debet homo retinere suum, sicut cum magna sollicitudine debet reddere alienum; et non debet homo admiscere aliquid de suo cum alieno. *anf*

Et exemplum ponebatur ei de beata Virgine, unde dicebatur: *an* Vide exemplum Matris meae, quomodo retinuit suum semper et reddidit alienum. *anf* Et ponebat exemplum similiter de seipso, quomodo retinuit suum, quamvis non indigeret, quia ipse erat semper in Deo Patre et Deus erat in se.

<d. Mira in visione intelligit Angela providentiam divinam magnum mysterium esse sapientiae Dei, hominibus seclusum, et recipit gratiam de rebus et hominibus spiritualibus recte iudicandi>

Dixit mihi fratri scriptori ita: *an* Quadam vice eram rogata ut ego rogarem Deum pro quibusdam rebus, quas volebat scire frater E. de Marchia; et rogavit ipse quod ego deberem respondere sibi. Et ego non audebam rogare de illis Deum neque poteram rogare, quia, quamvis libenter vellem tunc illa scire, tamen videbatur mihi superbiam esse et stultitiam rogare Deum pro illis talibus quae ille volebat scire.

Et dum starem in illa tali cogitatione, subito levata fuit mens et posita in prima elevatione ad unam mensam sine initio et sine fine. Sed fui posita non ad videndum ipsam mensam sed ad videndum illud quod erat super illam mensam. Et videbam unam plenitudinem inenarrabilem de qua nihil possum narrare nec dicere nisi hoc, scilicet quod videbam omne bonum. Et videbam ibi plenitudinem divinae sapientiae, in qua videbam quod non erat licitum inquirere et velle scire id quod vult facere divina sapientia, quia est praecedere eam; et in illa plenitudine divinae sapientiae videbam quomodo non erat licitum inquirere et velle scire illud quod vult facere divina sapientia, quia est praecedere eam.

Et ex tunc quando invenio personas illud inquirentes, videtur mihi et intelligo quod errant. Et ex tunc per illud quod vidi super illam mensam, scilicet divinam sapientiam, remansit mihi quod possum intelligens iudicare omnes personas spirituales et alia spiritualia, quando audio de eis loqui vel ea narrari. Et non iudico illo iudicio quo iam solebam iudicando peccare, sed alio vero iudicio quod intelligo. Unde nec habeo nec habere possum conscientiam peccandi in isto iudicio.

Et nescio aliud narrare de illo quod vidi. Sed anima mea reapportavit istud vocabulum, scilicet mensa, et quod fui posita in prima elevatione ad unam mensam. Sed de illis ad quae fui posita ad videndum super illam mensam, nihil possum narrare nisi illa quae dixi. *anf*