CAPUT IV
<SECUNDUS PASSUS SUPPLENS (VEL VIGESIMUS PRIMUS)>
(Secundus passus est revelatio divinae unctionis et consignationis et visionis Dei usque in paradisum)
<Deus gradatim manifestat Angelae verbis et revelationibus praesentiam suam et monstrat seipsum esse amorem animae>
<a. Prima magna manifestatio amantis praesentiae Dei>
*an* *anf* Dixit mihi illa fidelis Christi ita. *an* Post annum illum, in quo illae locutiones divinae factae fuerunt mihi eunti Assisium, dum eram in oratione et volebam dicere 'Pater noster', subito venit vox in anima et dixit mihi: Tu es plena Deo. Et tunc reversa sentiebam omnia membra corporis plena delectamento Dei; et desiderabam mori, sicut prius quando ivi Assisium et quando reversa iacui in cella. Et modo in ista alia vice iacui. Et dicebat socia quod egrediebantur lacrimae de oculis apertis. Et tunc dicebatur mihi et ego sentiebam quomodo Deus amplectabatur animam, et tunc sentiebam quomodo ita veraciter erat. Et videtur mihi quod haec omnia dicamus modo quasi pro truffis, quia aliter erat quam posset dici; et ego ipsa verecundor dicere magis efficaciter.
Item in alia vice per illam viam Sancti Francisci dixerat mihi: Ego faciam in te res magnas in conspectu gentium et in te cognoscar, et laudabitur nomen meum in te a multis gentibus.
<b. Altera maiorque experientia amantis praesentiae Dei>
In istis autem diebus, secundae vicis in alio anno, iterum dum eram in oratione, subito dicta sunt mihi verba valde placibilia, et dixit ita: Filia mea, dulcis mihi multo plus quam ego sum tibi, templum meum, dilectum meum, cor Dei omnipotentis stat modo super cor tuum. Et simul cum istis verbis venit tantum sentimentum Dei, plus quam unquam fuerim experta, multo plus. Et etiam omnia membra corporis sentiebant istud delectamentum, et iacui in istis.
<c. Beatae revelatur amorem ei datum, esse amorem Omnipotentis dominantem in cunctis creaturis>
Et dixit: Deus omnipotens reposuit multum amorem in te, plus quam in femina istius civitatis, et ipse delectatur in te. Et Deus impletur tui et sociae tuae, et studete quod vita vestra sit lumen omnium qui volunt ad haec respicere. Et illi qui respiciunt et non operantur, erit eis durum iudicium. Et comprehendebat anima hoc iudicium crudele esse plus litteratorum quam laicorum, quia despiciunt ista Dei et cognoscunt ea per Scripturas. Et tantusest amor Dei omnipotentis quem posuit in vobis, quod continue stat vobiscum sed non cum istis sentimentis, et oculi sui modo respiciunt in vos. Et videbatur mihi videre oculis mentis oculos suos, et delectabant me plus quam possim dicere. Et doleo quia ista modo dicimus ita pro truffis.
Et tunc, quantumcumque esset magna ista laetitia, tamen reducebantur in memoria mihi peccata mea et nullum bonum videbam esse in me. Et cogitabam quod nunquam feceram aliquid placitum Deo et recordabar de displicentiis et cogitabam esse dubium ita magna mihi dici. Et coepi dicere: Si tu es Filius Dei omnipotentis, quomodo non reciperet anima mea adhuc maiorem laetitiam quam non possem sustinere, sentiendo quod tu es in me et ego sum ita indigna? Et respondit: Quia nolo quod sit maior laetitia in te, et est tibi temperata.
Et responderat mihi: Verum est quod totus mundus est plenus de me. Et tunc videbam quod omnis creatura erat plena ipso. Et dicebat mihi: Ego possum facere omnia, et quod videas me sicut conversatus fui cum apostolis et non me sentias, et possum facere quod me sentis et non me vides sicut sentis modo. Et si non dicebat verbis haec omnia, anima tamen comprehendebat quod ita diceret, et multo maiora. Et sentiebam ita esse. Et cum ego frater scriptor quaererem 'quomodo ?', ipsa respondit: Quia probaveram qualiter anima ita sentiebat esse.
<d. Tum maxime Angela experitur unctionem praesentiae Dei, cum Deus ei imprimit signum perpetuum sui amoris>
Et respondit anima et clamavit: Postquam ita est quod tu es Deus omnipotens et sunt vera ista et sunt ita magna sicut tu dicis, da mihi signum quod sim secura quod tu sis. Trahe me extra dubium. Et mirabar tamen quare in me erat aliquod dubium, quamvis esset valde parvum dubium.
Et quaerebam quod ipse daret mihi signum corporale quod possem videre, videlicet quod poneret in manu mea unam candelam aut lapidem pretiosum aut quodcumque aliud signum ipse vellet. Et dicebam ego: Ego non ostendam illud signum alicui, si tu vis. Et respondebat: Istud quod tu quaeris est unum signum quod daret tibi laetitiam semper quando videres vel contrectares illud, sed non traheret te de dubio et posses in tali signo esse decepta. Et quando dicebat mihi ista, omnia intelligebantur quae dicimus magis plene quam possimus referre, et cum plenitudine qua dabantur intelligi multo plura quam loquimur et plenius, et cum magna delectatione et affectione de qua nihil omnino dicimus. Et Deus velit quod non sit mihi peccatum, quia ita male et cum defectu refero.
Et dixit mihi: Do tibi unum signum magis melius quam illud quod tu quaeris, quod signum erit continue tecum intus in anima tua, et quo semper senties de Deo et eris calida de amore Dei. Et cognosces intus in te quod hoc non potest facere alius nisi ego. Et hoc est signum quod dimitto intus in anima tua quod est melius illo quod petisti : Dimitto tibi unum amorem de me, quo anima continue erit calida de me. Et iste amor erit ita fervens, quod si quis dixerit tibi malum tu habebis in gratia et clamabis teindignam tali gratia, quia habui hoc ego; et fuit tantus amor quem habui vobis, quod sustinui omnia patienter. Et tunc cognosces quia ego sum in te. Et si homo non diceret tibi malum, tu tamen habebis inde magnum desiderium; et hoc est signum certum gratiae Dei, quia ego ita sustinui cum magna humilitate et patientia.
Et ecce modo ungo te uno unguento siricoso, quo fuit unctus unus sanctus, qui vocatus fuit sanctus Siricus, et saepe fuit unctus eo et alii multi sancti.
Et subito ego sentiebam ipsam unctionem cum tanta dulcedine qua desiderabam mori et quod mors mea esset cum omni tormento corporali. Et cogitabam quod nihil erat, quia sancti sustinuerunt tormenta martyriorum omnium. Et volebam ego tunc et desiderabam quod totus mundus diceret mihi verecundiam, et quod mors mea fieret cum omni tormento. Et erat mihi multum delectabile rogare Deum pro illis qui mihi haec omnia mala facerent. Et mirabar de illis sanctis qui rogaverunt Deum pro illis qui persequebantur et occidebant eos, quia non solum rogare debebant, immo specialem gratiam debebant impetrare pro illis a Deo; quia ita voluissem ego rogare Deum pro illis qui fecissent haec mihi, et cum magno amore dilexissem eos.
Et tunc in illa unctione sensi tantam delectationem intus et extra, quod nunquam tantam senseram in omnibus diebus in aliis vicibus, quam non possem dicere nec parum nec multum. Et erat alia consolatio quam fuerant aliae; quia in aliis delectationibus desiderabam statim recedere de saeculo, sed in ista erat desiderium quod mors mea esset longa cum omni tormento, et quod omnia tormenta de mundo essent in quolibet membro. Et tamen haec omnia videbantur mihi omnino nihil. Et adhuc comprehendebat anima quod haec consolatio erat parvum incendium respectu illorum bonorum quae promittebantur et quae anima comprehendebat ita certissime esse. Et si omnes sapientes de mundo dicerent aliud, non crederent. Et si iurarem quod omnes qui vadunt per viam istam supradictam salvantur, non crederem mentiri. Et tantum dimisit istud signum firmum in anima mea et clarum cum tanto lumine, quod credo quod prius sustinerem martyrium quam possem credere aliter esse. Et hoc signum dimisit mihi, quod sentio continue, quod haec est recta via salutis, scilicet diligere et velle sustinere pro amore suo.*anf*
Et ego scriptor dixi sibi: Velles tu quod diceretur tibi modo verecundia? Et illa respondit ita dicens: *an*Vellem parum, immo habui inde aliquando vanam gloriam, quando dictum est mihi aliquando. Et dixit mihi qui loquebatur in me: Si de isto signo dubitas, scilicet de ista unctura, quaeras a tali fratre cui dedi aliquando de ista unctura; parum intelligebat ipsam. Et praedicta verba quae audisti a me sunt ita altissima, quod non displicet mihi quod dubitas, quia et laetitia esset nimis magna. Et placet mihi quod habes de verbis istis zelum, quia sunt multum altissima. Et si ego vellem quod tu non haberes istum zelum, tu non haberes.
<Signo perpetui amoris impresso, Angela vidit caelum apertum et consociatur spiritualiter angelis sanctisque in conspectu maiestatis divinae>
Et videbam Deum.*anf* Et cum ego scriptor quaererem quomodo vel quid videbat et si videbat rem corporalem, illa respondit ita dicens: *an*Videbam unam plenitudinem, unam claritatem, de qua sentiebam in me tantum implementum quod ego nescio dicere et nescio dare aliquam omnino similitudinem. Et nescio tibi dicere quod ego viderim aliquid corporale, sed erat sicut est in caelo, videlicet pulchritudo tanta quod nescio tibi aliquid dicere nisi pulchritudinem et omne bonum. Et omnes sancti stabant ad laudandum eum ante illam maiestatem, sed videtur mihi quod in isto parum steti.
Et prius, superius in ista vice, dixerat mihi: Filia mea, amata multo plus mihi quam ego tibi. Et saepe dicebat. Filia mea amata, dulcis mihi, omnes sancti paradisi habent tibi specialem amorem et Mater mea, et eris associata a me cum eis. Et totum istud valde parum videbatur mihi, scilicet de sanctis et de Matre sua, sed tota delectabar in eo, tanta erat dulcedo quam sentiebam de eo. Et ipse dicebat mihi: De multo amore quem habeo tibi, ego abscondo tibi propter defectus tuos, quia non posses portare. *anf*
Et mihi fratri scriptori quaerenti ab ea respondit ita dicens ipsa: *an*In hoc potes intelligere quod erat omne bonum, quia ego vocata eram ut viderem illos sanctos qui stabant ante illam maiestatem, et dicebatur mihi quod ego respicerem etiam angelos qui videbantur supra sanctos stare. Sed quia ego videbam quod omne illud bonum sanctorum et angelorum erat ab eo et in eo et quia ipse erat summum bonum, tantummodo delectabar in ipso et non curabam nec curare poteram respicere nec sanctos nec angelos. Et ipse dicebat mihi: De multo amore quem habeo tibi, ego abscondo tibi. Et comprehendebat anima quod de ipso amore quem habebat mihi, valde parum mihi ostendebat, quasi nihil in comparatione. Et cum anima dicebat: Quare habes mihi tantum amorem quae sum ita peccatrix et quare habes tantum delectum in me quae sum ita bruta vel turpis et quae ita toto tempore vitae meae te offendi (?), et videbam tunc quia nihil unquam feceram boni sine multo defectu et ipse respondebat: Tantus est amor quem habeo repositum in te quod defectus tuos non recordor et oculi mei non respiciunt illos, et in te habeo repositum multum thesaurum.
Et tunc anima sentiebat ita certissime esse verum, quod in nullo eorum dubitabat; et ita sentiebat et videbat quod oculi Dei ita respiciebant eam. In quibus oculis anima recipiebat tantum delectamentum quod nullus homo, nec etiam si descenderet aliquis de illis sanctis qui sunt ibi, posset illud dicere vel manifestare. Et cum dicebat mihi quod multum amorem abscondebat mihi quia ego non possem illum portare, anima respondebat: Si tu es Deus omnipotens, tu potes facere quod possim portare. Et ipse respondebat: Quia hic haberes quidquid velles et non haberes famem de me, ideo nolo tibi hoc facere; immo in hoc mundo volo quod de me habeas famem et desiderium et quod langueas de me. *anf*
<Angela memorat priorem exhortativam allocutionem divinam, ut omnes deum diligere possint et debeant>
*an* Item per viam illam Sancti Francisci, in prima vice locutionis, quando dicebat 'Filia mea dulcis mihi, ama me, quia tues multum plus amata a me quam tu ames me' et ego assignabam peccata et defectus meos et quod non eram digna illis magnis amoribus, tunc ipse dicebat: Tantus est amor quem habeo animae quae diligit me sine malitia! Et videtur mihi quod volebat quod anima haberet aliquid de illo amore quem habuit ipse nobis, secundum potentiam suam, scilicet animae, et si tantummodo desideraret habere, ipse complebat.
Et quia pauci sunt modo boni et dicebatur in illa locutione quod erat pauca fides, et videbatur mihi quod inde conquereretur. Et dicebat: Tantus est amor quem habeo animae quae diligit me sine malitia, quod modo multo maiorem gratiam facerem ei et cuique qui haberet veraciter amorem meum, quam fecerim sanctis tempore illo in quo referuntur multa magna quae Deus fecit eis.
Et non est aliquis qui possit excusari, quia omnis persona potest amare eum, et ipse non requirebat aliud nisi ut diligeret eum anima, quia ipse diligit eam et ipse est amor animae. *anf* Et dicebat ipsa mihi fratri scribenti: *an* Quomodo sunt cupa, id est profunda verba ista praedicta, scilicet quod Deus non requirit ab anima nisi ut eum diligat. Et postea exponendo addidit dicens: Quis est qui posset aliquid retinere sibi si diligeret? *anf*
Et postea exponendo illud aliud verbum, videlicet quod Deus est amor animae, dixit ita: *an*Quod Deus diligit animam et quod ipse est amor animae, ipse ostendit mihi viva ratione per adventum et per crucem, cum ipse esset ita magnus. Et explicabat ipse totum, scilicet adventum suum et passionem crucis et cum esset ipse ita magnus. Et viva ratione ostendebat, dicens postea Vide si in me est aliquid nisi amor, et ostendendo prius a quo missus est et quare venit et quomodo erat ipse magnus, et explicite ostendebat passionem et crucem et omnia praedicta; et videbam ultimo et comprehendebat anima certissime quod non erat nisi amor. *anf*
Ego frater scriptor hic valde diminute et detruncate scripsi propter festinationem. De pulcherrimis rationibus de mundo decerpsi aliqua verba abbreviando, scilicet scribendo aliqua et non omnia quae dicebat.
*an* Et videtur mihi *anf*, dicebat ipsa, *an* quod conquerebatur quia isto tempore tam paucas personas invenit in quibus possit ponere gratiam suam.*anf* Et ideo modo dicebat quod multo maiorem gratiam faceret illis quos inveniret modo diligentes se, quam fecerit adhuc illis sanctis qui fuerunt hactenus.
<Dubium de veracitate scripti voce divina solvitur: 'Deus est praesens in omnibus istis quae scribitis et stat ibi vobiscum'>
*an* *anf*
Et ipsa dixit mihi fratri scribenti dicens: *an* Ego haberem conscientiam dicendi ista quae dico, nisi esset unum verbum quod dictum est mihi; quia dictum est mihi quod quanto plus dico et quanto plus dixero de istis, plus remanebit mihi. *anf*
Et dicebat mihi fratri scriptori: *an* Hodie et heri multa nolui recipere. Sed hodie dictum est mihi, cum fieret mihi conscientia de uno verbo quod dixeram tibi, scilicet de illo signo mihi dato, quod signum tibi responderam me habere, etquo ego diligebam tribulationes sicut scripsisti, dum fieret mihi conscientia ne forte totum esset verum quod ego de me dixi et quod tu scripsisti, statim responsio facta fuit mihi ita dicens: Omnia quae ibi scripta sunt vera sunt et non est ibi unum aliquid mendaciter dictum, sed erant magis plena multum vel magis plene multum; et defectuose est dictum et quod scriptor scripserat diminute vel cum defectu. Et ostendit mihi quomodo illud signum ego habebam.*anf*
Et dixit: *an*Deus est praesens in omnibus istis quae scribitis et stat ibi vobiscum. Et comprehendebat anima quod Deus inde delectabatur, et anima istud sentiebat. Et hoc dictum est mihi propter conscientiam quam habebam de istis quae dixeram, quia multa dicebam de quibus non esset requirendum consilium propter claritatem eorum. *anf*
<Altera exhortativa allocutio divina, in qua asseritur nullam excusationem esse pro illis qui Medicum divinum reiciunt>
Quando ego frater scriptor scripseram praedicta superiora et ipsa fidelis Christi loquebatur mihi ita dicens: *an*Modo de novo dictum est mihi istud et impressum ita cordi meo, quod vix possum me tenere quod non bandio vel clamo illud omnibus, ita ostendit mihi illud clare dicens: Nulla persona poterit habere excusationem salutis, quia non oportet eas plus facere nisi sicut facit infirmus medico, qui ostendit ei infirmitatem et disponit se ad faciendum quae dicit sibi. Ita non oportet plus facere personam nec constare sibi alias medicinas nisi ostendere se medico et disponere se ad omnia quae medicus dicit sibi; et caveat quod non admisceat aliqua contraria. Et comprehendebat anima quod medicina erat sanguis suus, et ipse dat eis medicinam. Et non constat plus infirmo nisi quod disponat se, et tunc medicus dat ei salutem et sanat infirmitatem. Et respondebat hic anima et videbat quod omnia membra habebant specialem infirmitatem, et assignabat peccata omnium membrorum. Et coepit anima connumerare omnia membra et peccata omnium membrorum, quae omnia videbat et assignabat mirabiliter. Et ipse totum audivit patienter; et postea respondit multum laetanter et ordinate quomodo statim sanabat, et dixit: Istud habuit Maria Magdalena, scilicet dolorem, quia erat infirmata, et desiderium liberandi ab infirmitate. Et quicumque istud haberet, potest invenire sanitatem sicut ipsa.
Et unum aliud exemplum dicebat, quamvis de utroque ego habuerim facere et meditari per totum diem, scilicet de quolibet per se. Et dicebat: Isti mei filioli qui recedunt de regno meo per peccatum et faciunt se filios diaboli, quando redeunt ad Patrem, quia Pater habet laetitiam quod redeunt ad eum, quando redeunt specialem laetitiam ostendit eis Pater, tanta est laetitia quam habet Pater de reditu eorum; et specialem gratiam dat eis, quam non dat aliis qui fuerunt virgines et non recesserunt ab eo. Et hoc fit propter amorem Patris et quia ipsi, postquam redeunt, habent dolorem quod offenderunt tantam maiestatem et cognoscunt quia sunt digni inferno et habent tantam cognitionem amoris Patris, quod propterea recipiunt specialem laetitiam. *anf*
Haec supradicta ipsa fidelis Christi dicebat mihi fratriscriptori aliis verbis, scilicet pluribus et magis efficacibus et lumine plenis. Unde quando ego relegi sibi, ipsa dixit quod ego non actatum sed e contrario siccum et deactatum scripseram illud, quamvis confirmaverit quod verum scripseram. Et dicebat quod hodie dictum erat ei: *an* Facias scribi, post verba quae dicitis, istud, scilicet quod de omnibus istis quae scribitis reddantur gratiae Deo. Et quicumque vult conservare gratiam, non levet oculos animae a cruce sive in laetitia sive in tristitia quam ego dem sibi vel permittam. *anf*
<Quomodo impertita est domi Angelae benedictio Dei super eleemosynas>
Item dixit mihi scribenti: *an* Cum orarem ante comestionem et rogarem Dominam quod ipsa acquireret mihi gratiam a Filio suo, ut ipse per merita suae sanctissimae passionis auferret mihi omne peccatum, et quod ipse faceret mihi absolutionem et daret mihi suam benedictionem et hoc faceret mihi et sociae meae, et quod ipse qui benedixit mensam quando stetit ad benedicendum mensam apostolorum et comedit cum ipsis, ipse benediceret istud comedere et bibere quod nos volebamus facere, subito responsio facta fuit mihi ita dicens: Filia mea, dulcis mihi, istud quod petisti est tibi factum; omne peccatum est tibi ablatum et absolutio vobis est facta et benedictionem meam habeatis et videtur mihi quod simul de me et de socia mea, scilicet 'vobis' et comedere et bibere est vobis benedictum semper, dum vivitis in hoc saeculo, a Deo omnipotente.
Et cogitavi si istae eleemosynae quas recipimus recipiunt in se benedictionem quando dantur, vel si recipiunt benedictionem illae solae quas comedimus. Et statim responsio facta est mihi et dixit quod omnes eleemosynae quas recipimus in se recipiunt benedictionem: ita quod quibuscumque dederitis de eis tanta es virtus benedicentis quam in se iam receperunt et quod quicumque de eis acceperint, proderit eis secundum quod magis vel minus fuerint dispositi; et etiam si essent in peccato mortali illi qui acceperint, proderit eis quia habebunt desiderium citius convertendi se ad paenitentiam. Et anima tunc sentiebat Deum esse in se et cognoscebat quod ita erat verum propter laetitiam spiritualem et delectationem divinam quam sentiebat veraciter de Deo. *anf*
Et dixit quod adhuc semper quando facit praedictam orationem, quando venit ad comedendum, certificatur quod sibi praedicta omnia sunt donata, et sentit quod Deus delectatur et quod etiam delectatur quod ipsa propter zelum adhuc semper facit praedictam benedictionem. Et videtur quod sibi placeat quod non desinit facere praedictam benedictionem propter zelum vel dubium, quia non se certificat iam factam sibi esse benedictionem quamvis omni vice sibi dicatur quod benedictio iam facta est, sed sentit quod Deus ostendit sibi claram faciem et non displicet ei, et ex una parte ipsa clarissime certificatur.
Item dixit quod dicebatur sibi multotiens: *an* Pete et pete iuste, et fiet tibi. *anf*
<Quomodo impertita est Angelae benedictio Dei 'in hora elevationis Corporis Christi' in celebratione S. Missae>
Item dixit mihi fratri: *an* Quando stabam in ecclesia et erat hora quando personae genuflectebant ad elevationem Corporis Christi, tunc facta est mihi talis collocutio. Dixit: Filia mea, dulcis Filio meo. Et valde humiliter dicebat et cum novo sentimento in anima et maxima dulcedine. Et dicebat: Filia mea, dulcis Filio meo et mihi, Filius meus iam venit ad te et recepisti suam benedictionem. Et faciebat me intelligere tunc quod Filius suus erat in altari iam, quasi diceret mihi nova de maxima laetitia, tanta quod nescio eam dicere nec credo quod sit aliquis qui posset eam dicere; immo mirata sum postea quomodo potueram stare in pedibus dum habebam tantam laetitiam.
Et dicebat mihi: Postquam recepisti benedictionem Filii mei, conveniens est ut ego venirem ad te et darem tibi benedictionem meam, ut, sicut recepisti benedictionem Filii, ita recipias benedictionem Matris (:) Et habeas benedictionem meam et benedicta sis a Filio meo et a me, et stude te quantum potes ad amandum, quia tu es multum amata et tu venies in rem infinitam. Et tunc tantam laetitiam recepit anima, quantam nunquam receperat. Et cum praedicta verba finirentur, tunc (e)levatum est Corpus Christi a sacerdote, et genuflexi et adoravi eum, et augmentata est mihi praedicta laetitia. Et non poteram genuflectere quando genuflexerant aliae personae, sed steteram recta in praedictis locutionibus. *anf*
Et ego frater scriptor quaesivi ab ea si viderat tunc aliquid in Corpore Christi sicut aliquando consuevit videre. Et respondit quod non, sed sentiebat veraciter Christum in anima. Et dixi ego frater scriptor: Quomodo scis tu ita veraciter esse? Et respondit ipsa dicens: *an* Quia nihil est quod ita stringat animam cum igne ardente, sicut quando Christus est in anima et cum delectatione amoris. Et tunc non erat sicut ignis qui consuevit ardere aliquando, sed ignis erat suavis amoris. Sed et ego non dubito quando talis ignis est in anima, quia anima cognoscit ita veraciter esse Deum et ab alio fieri non posse. Et omnia membra sentiunt disiunctionem, et ego ita volo esse; et omnia membra sentiunt maximam delectationem, et ego vellem semper in illo esse. Et etiam sonant membra quando disiunguntur; et hanc disiunctionem magis sentio quando elevatur Corpus Christi et disiunguntur manus et aperiuntur. *anf*