CAPUT III
<PRIMUS PASSUS SUPPLENS (CONTINUATIO VIGESIMI)>
(Primus passus est revelatio divinae familiaritatis et allocutionis et documentorum Dei)
Et hic est principium quomodo et quando coepi scribere postquam acciderat illi fideli Christi illud stridere sive vociferari in Sancto Francisco, sicut praedictum est in praecedenti narratione.
<Fundamentalis mirusque eventus in Romana (1290/91) et in Assisiensi (1291) peregrinatione>
Reversus ego frater de Assisio ad terram nostram, de qua terra et ipsa fidelis Christi erat, coepi inquirere et cogere illam omnibus viribus meis et omnibus modis, quibus ipsam obligatam mihi esse sciebam, ut diceret mihi omnino rationem et causam quare striderat vel vociferata fuerat in Sancto Francisco. Et illa sic coacta a me, recepta prius a me firma promissione quod nulli viventi manifestarem, qui eam cognoscere posset, incoepit mihi narrare, dicens quod quando venit Assisium in illa vice, de qua ego quaerebam, veniebat per viam orando. Et inter alia rogaverat beatum Franciscum quod ipse rogaret Deum pro ea ut ipsa sentiret de Christo, et quod gratiam sibi acquireret beatus Franciscus a Deo, qua ipsa servaret bene regulam beati Francisci quam noviter promiserat, et maxime pro hoc scilicet quod faceret eam esse et finire vere pauperem.
Tantum enim ipsa desiderabat habere perfectam paupertatem quod propter hanc tantum, ut beatus Petrus apostolus acquireret ei a Christo ut fieret vere pauper, Romam iverat ad rogandum beatum Petrum pro impetranda praedicta gratia verae paupertatis. Quando ego frater auscultando legebam ista illi fideli Christi et ipsa affirmans praedicta vera esse, quamvis cum multo defectu scripta diceret, addidit dicens: Et quando appropinquavi Romam sensi divina gratia mihi esse concessum quod petiveram paupertatis.
Unde et quando tunc ibat ad Sanctum Franciscum rogabat eum, scilicet beatum Franciscum, quod praedictam gratiam ei acquireret a Domino Jesu Christo; et multa alia referebat quae postulabat in illa oratione quam faciebat per illam viam. Et quando ipsa pervenit intus Spellum et viam arctam quae est ultra Spellum et ascendit adversus Assisium, ibi in trivio, dictum est ei ita: Tu rogasti servum meum Franciscum et ego nolui mittere alium nuntium. Et ego sum Spiritus Sanctus qui veni ad te ut darem tibi consolationem quam nunquam gustasti; et veniam tecum intus in te usque in Sanctum Franciscum et non perpendent aliqui; et volo venire loquendo tecum per viam istam et non dabo finem locutioni et tu non poteris facere aliud quia ego ligavi te; et non discedam a te usquequo secunda vice venies in Sanctum Franciscum, et tunc discedam a te secundum istam consolationem, sed a te non discedam de cetero unquam si me diliges.
Et incoepit dicere: Filia mea, dulcis mihi, filia mea, delectum meum, templum meum, filia, delectum meum, ama me, quia tu es multum amata a me, multum plus quam tu ames me. Et saepissime dicebat: Filia et sponsa dulcis mihi. Et dixit: Ego diligo te plus quam aliquam quae sit in valle Spoletina. Et postquam ego collocavi vel pausavi me in te, modo colloca te tu in me vel quiesce tu in me. Tu rogasti servum meum Franciscum; et quia servus meus Franciscus multum me dilexit, ideo multum feci sibi. Et si adhuc esset aliqua persona quae plus me diligeret, plus sibi facerem. Et ego faciam tibi illud quod habuit servus meus Franciscus et plus si tu me diliges.
In istis verbis coepi dubitare multum et dixit anima sibi: Si tu esses Spiritus Sanctus non diceres istud mihi, quia non convenit et ego sum fragilis quae possem inde habere vanam gloriam. Et respondit: Modo cogita si tu de omnibus istis potes habere unam vanam gloriam qua extollaris, et exeas de istis verbis si potes. Et ego incoepi et conata fui velle habere vanam gloriam, ut probarem si erat verum illud quod dixerat et si erat Spiritus Sanctus. Et incoepi respicere per vineas ut exirem de illo, scilicet de illa locutione, et ubicumque respiciebam dicebat mihi: Ista est mea creatura. Et sentiebam dulcedinem divinam ineffabilem.
Et reducebantur ad memoriam meam tunc omnia peccata mea et vitia, et ex alia parte nihil videbam in me nisi peccata et defectus. Et sentiebam in me tantam humilitatem plus quam unquam senseram, et tamen dicebatur mihi quod Filius Dei et Filius beatae Virginis Mariae se inclinaverat mihi. Et dicebat: Si totus mundus veniret modo tecum, tu non posses modo eis loqui, quia tecum venit totus mundus. Et, ut daret mihi securitatem de dubio meo, dicebat: Ego sum qui fui crucifixus pro te et habui famem et sitim pro te et sparsi sanguinem meum pro te, tantum te dilexi. Et dicebat totampassionem.
Et dicebat: Pete gratiam quamcumque vis pro te et pro sociis tuis et pro quibuscumque vis, et para te ad recipiendum, quia ego sum multo plus paratus ad dandum quam tu ad recipiendum. Et ego dixi et clamavit anima mea: Nolo petere quia non sum digna. Et reducebantur mihi in memoriam omnia peccata mea. Et dixit anima: Si tu esses Spiritus Sanctus, tu non diceres mihi ista tam magna; et si diceres mihi, deberet esse tantum maior laetitia quod anima non deberet posse sustinere. Et respondit: Quia nihil potest esse vel fieri nisi sicut ego volo, ideo non do tibi plus laetitiam quam istam. Et ego minus istis iam dixi aliis et ille cui dixi iacuit, non sentiens nec videns. Et tu venis cum socii et nullus scit, et ideo non do tibi maius sentimentum. Et hoc signum do tibi: facias et coneris loqui cum sociis tuis et cogita alia aut bonum vel malum, et non poteris cogitare aliud nisi de Deo. Et haec omnia facio non pro tuis meritis. Et tunc reducebantur ad memoriam meam mala et defectus mei, et videbam quod ego eram digna inferno plus quam unquam. Et dicebat: Hoc facio pro bonitate mea, et si venisses cum aliis non talibus, non fecissem haec tibi. Quia aliquo modo ipsi perpendebant de languore meo, pro eo quod ego in omni verbo recipiebam magnam dulcedinem. Et noluissem pervenire et quod finiretur via illa omni tempore mundi.
Et quanta esset laetitia et dulcedo Dei, quam ego sentiebam non possem existimare, maxime quando dixit: Ego sum Spiritus Sanctus, qui intro intus in te. Et similiter quando dicebat omnia alia, recipiebam magnam dulcedinem. Et ego dicebam propter zelum: Hic discernetur si es Spiritus Sanctus, quia venies mecum sicut dixisti. Et dixerat mihi: Ego discedam a te in secunda vice quando venies in Sancto Francisco secundum istam consolationem, sed a te non discedam de cetero si me diliges. Et venit mecum usque in Sanctum Franciscum, sicut dixerat, et non discessit a me quando perveni in Sanctum Franciscum et steti in Sancto Francisco, sed continuavit mecum usque post comestionem, scilicet quando secunda vice veni in ecclesiam Sancti Francisci.
Et tunc in praedicta secunda vice, statim quando ego genuflexi in introitu ecclesiae et vidi sanctum Franciscum pictum in sinu Christi, dixit mihi: Ita te astrictam tenebo et multo plus quam possit considerari cum oculis corporis. Et modo est hora quod te, filia dulcis, templum meum, delectum meum, adimpleo quod dixi tibi quia pro ista consolatione dimitto te, sed te non dimittam unquam si me diliges.
Et tunc quantumcumque esset verbum amarum, tamen tunc in ipso verbo tantam dulcedinem sensi quod fuit valde dulcissimum. Et tunc respexi ut viderem etiam oculis corporis et mentis. Et cum ego frater hic quaererem ab ea et dicere 'quid vidisti', ipsa respondit dicens: Vidi rem plenam, maiestatem immensam quam nescio dicere, sed videbatur mihi quod erat omne bonum. Et multa verba dulcedinis dixit mihi quando discessit et cum immensa suavitate, et plane discessit cum mora.
Et tunc post discessum coepi stridere alta voce vel vociferari, et sine aliqua verecundia stridebam et clamabam dicendo hoc verbum scilicet: Amor non cognitus, et quare scilicet me dimittis? Sed non poteram vel non dicebam plus nisi quod clamabam sine verecundia praedictum verbum scilicet: Amor non cognitus, etquare et quare et quare? Tamen praedictum verbum ita intercludebatur a voce quod non intelligebatur verbum. Et tunc me reliquit cum certitudine et sine dubio quod ipse firmiter fuerat Deus. Et ego clamabam volens mori, et dolor magnus erat mihi quia non moriebar et remanebam; et tunc omnes compagines meae disiungebantur.
Et post istud, postquam redii de Assisio cum illa maxima dulcedine, veniebam per viam ad domum. Et per viam veniebam loquendo de Deo et erat mihi magna poena tacere, sed conabar abstinere, sicut poteram, propter societatem. Et in reditu per viam Sancti Francisci dixit mihi istud verbum inter alia: Do hoc signum tibi quod ego sum qui loquor et qui locutus sum tibi, do scilicet crucem et amorem Dei intus in te, et hoc signum erit tecum in aeternum. Et ego statim illam crucem et amorem sentiebam intus in anima mea, et resultabat quod sentiebam illam crucem corporaliter, et sentiendo liquefiebat anima mea in amore Dei.
Et dixerat mihi per viam in eundo Assisium ita: Tota vita tua et comedere et bibere et dormire et omne tuum vivere mihi placet.
<Praefata peregrinatione peracta, Fulginii in domo sua octo dies maximam familiaritatem cum Deo ad instar sponsalium spiritualium experitur>
Et postquam fui reversa domum, domi sentiebam unam dulcedinem pacificam tam maximam, quam nescio loqui, et erat mihi desiderium moriendi. Et erat mihi tanta poena vivere propter illam dulcedinem pacificam, quietam, delectabilem, tantam quam nescio loqui, ut venirem ad eam quam sentiebam, ut non perderem eam, quod desiderabam mori de hoc mundo. Et vivere erat mihi poena super dolorem mortis matris et filiorum et super omnem dolorem quem possem cogitare. Et iacebam domi in hac consolatione maxima et languore per octo dies, et clamabat anima: Domine, capias pietatem de me et non permittas me remanere plus in hoc mundo. Et praedixerat mihi per viam illam eundo Assisium istam delectabilem et indicibilem consolationem isto modo dicens: Tu postquam redieris domum, senties dulcedinem aliam quam nunquam fuisti experta, et non loquar tibi tunc sicut usque nunc, sed senties. Et incoepi experiri istam dulcedinem vel ineffabilem consolationem et pacificam et quietam, tantam quam nescio loqui. Et iacebam per octo dies, ita quod in illis diebus parum potui loqui nec dicere 'Pater noster' nec multum surgere. Et dixerat mihi per illam viam eundo Assisium: Ego fui cum apostolis multotiens, et videbant me oculis corporis et non sentiebam istud quod tu sentis, et tu non me vides et sentis me.
Et postquam vidi quod dabatur finis supradictis, ipse fecit discessum multum placibilem et dixit ista verba: Filia mea, dulcis mihi plus quam ego sum tibi. Et dixit quod dixerat supra: Templum meum, delectum meum. Et noluit quod ego tunc in recessu iacerem, sed in istis verbis steti in pedibus. Et dixerat mi: Tu habes anulum mei amoris et es arrata a me et de cetero non discedes a me. Et benedictionem Patris et Filii et Spiritus Sancti habeas tu et socia tua. Et dixit hoc in recessu, quia ego petiveram gratiam pro socia mea, et respondit mihi istud: Sociae tuae ego do aliamgratiam. Et quando dixit 'non discedes a me de cetero', anima clamavit: O non peccabo mortaliter! Et respondit: Hoc non dico tibi.
Et deinceps saepe sensi odores indicibiles; et tanta fuerunt haec et alia, quod non possem ea de cetero dicere et verba possum referre parum, sed et dulcedinem et delectationem non possem referre. Et multotiens ista talis collocutio est mihi, sed non cum praedicta mora et ita profunde et cum tanta dulcedine.
<Duobus portentis probatur veracitas narrationis Angelae et gratia sociae promissa adimpletur>
Postquam reversa fuit de Assisio et iacebat, sicut dictum est, socia sua, quae erat mirabilis simplicitatis et puritatis et virginitatis, audivit vocem unam ter sibi dicentem: Spiritus Sanctus est intus in L. Et ex tunc ivit ad eam et coepit inquirere dicens: Dicas mihi istud quod habes, quia mihi sic ter dictum est. Et illa fidelis Christi respondit: Si tibi dictum est, placet mihi. Et affirmavit. Et ex tunc illa fidelis Christi communicavit sociae suae plura de divinis secreti. Ista praedicta socia sua retulit mihi fratri scriptori post haec quod, dum quadam vice illa fidelis Christi iaceret in excessu mentis in latere suo, vidit dicta socia sua quasi stellam unam rotundissimam, ut dicebat, multae et innumerae varietatis et colorum innumerabilium resplendentium. Et procedebant ex ea radii mirae pulchritudinis grossi et radii subtiles, et postquam processerant de pecto illius iacentis in latere, plicabant se radii ascendendo vel ascendentes sursum versus caelum. Et istud vidit oculis corporis vigilando et erat hora prope tertiam et stella erat non multum magna.
<Dubium solvitur fratris scriptoris, ex narratione Angelae relate ad SS. Trinitatem ortum>
Quadam vice ego frater, qui indignus scripsi verba ista divina, feci sibi istam interrogationem dicens, quomodo dictum fuerat ei in ista praecedenti revelatione 'Ego sum Spiritus Sanctus', et parum postea dictum est ei 'Ego sum qui fui crucifixus pro te'. Et post istam interrogationem ipsa fuit reversa domum. Et postea reversa ad me respondit mihi ita dicens: Postquam fui reversa domum coepi cogitare quia ego habebam dubium de illo quod interrogasti, quia quando dicitur mihi aliquid dubii ego dubito, quia video me omnino indignam. Et dum ego dubitarem facta est mihi responsio ita dicens: Quaere ab eo, scilicet fratre A., quia illud quod fuit tibi dictum iam venit in te, scilicet Trinitas. Dicas ei 'iam venit, iam venit in te, quaeras quomodo potuit venire'. Et dabatur mihi intelligere quod, quamvis venisset in me, tamen erat in caelo et non discendebat de caelo.
Et cum ego non intelligerem adhuc et non videretur mihi quod intelligibiliter vel plene respondisset mihi, tunc addidit dicens: Dicas ei quando tibi fuerunt dicta illa, scilicet 'Ego sum Spiritus Sanctus' et postea dictum est 'Ego sum qui fui crucifixuspro te', tunc in te erat Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et cum de hoc dubitarem, scilicet qualiter Pater cum Filio et Spiritu Sancto venisset in me ita indignam, et cogitarem ne forte posset hoc mihi dici ad deceptionem, tunc pluries iteratum est mihi et dictum hoc, scilicet: Trinitas venerat in te; unde dicebatur mihi 'quaere ab eo quomodo potui venire'. Et dicebatur mihi quod tunc in illa locutione erat Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et videtur mihi quod tunc dicebatur mihi quod Trinitas erat res una simul adunata. Et dabatur mihi exemplum de sole et aliud exemplum dabatur mihi; sed ego repellebam, quia quando tam magna dicuntur mihi ego repello, timens quia non sum digna. Vellem quod Deus daret mihi sentimentum, quia ibi non possum decipi.
Illud scilicet 'Tota Trinitas veniet in te' notatur in praecedenti passu, scilicet in XIX in fine, et in XX fuit ei adimpletum.
<Signum crucis et amoris Dei, illi Assisio redeunti praebitum, in visione divinitatis et humanitatis Crucifixi explicatur>
Dixit mihi ipsa: Quadam vice cogitabam de magno dolore quem Christus sustinuit in cruce et cogitabam de clavis illis, quos ego audiveram dici quod clavi illi de manibus et pedibus eius carnem portaverunt intus in ligno. Et desiderabam videre vel saltem illud parum de carne Christi quod portaverunt clavi in ligno. Et tunc habui tam magnum dolorem de illa poena Christi, quod non potui stare in pedibus, sed inclinavi me et sedi et inclinavi caput super brachia mea quae proieceram in terra, et tunc ostendit mihi Christus gulam et brachia.
Et tunc prior tristitia conversa est in tantam laetitiam quod de ea non possum manifestare aliquid, et fuit nova laetitia ab aliis laetitiis, et non videbam nec audiebam nec sentiebam nisi illud.Et fuit tantum clarum intus in anima mea, quod de isto non dubito nec de isto quaererem de cetero; et reliquit ita certum illud signum laetitiae in anima mea, quod de cetero non credo illud perdere. Et erat tanta pulchritudo illius gulae vel gutturis, et quod intelligebam illam pulchritudinem resultare ex deitate; unde et per illam pulchritudinem videbatur mihi quod ego videbam deitatem eius et videbatur mihi stare ante Deum, sed non ostendebatur mihi plus nisi illud. Et illam claritatem nescio similare alicui rei vel colori de mundo, nisi tantummodo claritati Corporis Christi quam aliquando video quando elevatur.
Et quando ab illa visione recedebam, incoepi cogitare aliquantulum de me et valde parum timui vel cogitavi; sed quando istam cogitationem habui, sum certa quod ab illa visione recesseram.
<Splendor et pulchritudo humanitatis et divinitatis Christi etiam ex visione hostiae translucent>
Ego frater qui scripsi, quando audivi quod, Deo volente ut credo, accidit sibi dicere illud praedictum verbum de CorporeChristi, statim notavi in corde meo et quaesivi et coegi eam quod diceret mihi quidquid unquam viderat in Corpore Christi. Et illa sic coacta coepit dicere et dixit. Aliquando video ipsam hostiam, sicut vidi ipsam gulam sive guttur, cum tanto splendore et cum tanta pulchritudine, quae videtur venire divinitus plus quam sit splendor solis. Ex qua pulchritudine datur mihi intelligere certitudinaliter quod video Deum sine aliquo dubio, quamvis domi in illa gula vel gutture adhuc maiorem pulchritudinem viderem, tantam quod de illa visione gulae non credo perdere laetitiam de cetero. Et nescio eam manifestare nisi per similitudinem hostiae Corporis Christi, quia in hostia apparet pulchrior pulchritudo quam in sole et multo maior; sed magnam poenam habet inde anima, quod non possum manifestare.
Item dixit quod aliquando videt hostiam alio modo, scilicet videt in hostia duos oculos splendidissimos ita grossos, quod de hostia videntur remanere tantummodo ora. Sed quadam vice non in hostia, sed in cella ostensi fuerunt mihi oculi cum maiori pulchritudine et tantum delectabili, quod non credo inde perdere laetitiam de cetero, sicut de gula. Sed nescio si fuit dormiendo vel vigilando, sed reinveni me in maxima laetitia et ineffabili; et fuit tam magna quod non credo eam perdere deinceps.
Alia vice dixit quod vidit in hostia sicut puerum Christum, sed videbatur esse magnus et multum dominans sicut qui teneret dominationem. Et videbatur tenere aliquid in manibus sicut signum dominationis et sedere in sede; sed nescio dicere quid tenebat in manu. Et hoc vidi oculis corporis, et illud de hostia semper cum oculis corporis. Et tunc non genuflexi quando alii genuflexerunt; et nescio bene si cucurri usque prope altare vel si non potui me movere propter illam delectationem et contemplationem; et habui magnum taedium de eo quod sacerdos nimis cito reposuit hostiam in altari. Et erat tantae pulchritudinis et tanti ornatus, et videbatur puer duodecim annorum; et fuit tantae laetitiae, quod non credo eam perdere in aeternum. Et fuit tantae certitudinis, quod non dubito aliquo modo nec aliqua re; unde non oportet quod tu scribas istud . Et tanta fuit delectatio quod non dixi ut adiuvaret me et non dixi aliquid nec bonum nec malum, sed tantummodo delectata fui ad videndum illam pulchritudinem inaestimabilem.