CAPUT II
<EXPLICATIONIES FRATRIS SCRIPTORIS DE DIVISIONE RATIONE ET VERITATE 'MEMORIALIS'>
<Frater scriptor refert quo ordine textum 'Memorialis'instruxerit et scripserit>
Notandum est autem hic quod ego frater scriptor, Dei adiutorio, studui continuare materiam a I passu usque ad locum illum qui scribitur in XXI passu vel in fine secundae revelationis, ubi scribitur quod Deus mirabiliter revelavit sibi quod omnia vera et sine mendacio scripseramus, quamvis essent multo magis plena quam ego scripsissem et quod ego diminute et cum defectu scripseram.
Ab illo vero loco postea nescivi continuare materiam, quia raro postea et diversis temporibus pro scribendo aliquid sibi potui loqui. Et quia etiam a XIX passu deinceps nescivi alios passus distinguendo certitudinaliter numerare, studui cetera omnia quae hic amodo sequuntur sub VII passibus vel revelationibus coartare, sicut eam, Christi fidelem, vidi esse in donis divinae gratiae et sicut eam vidi et didici crescere in donis et charismatibus gratiarum, nec non et sicut cogitavi mihi esse convenientius et aptius faciendum.
<Index et summarium textus 'Memorialis' pro omnibus quae passum XIX sequuntur>
Primus igitur passus, qui sequitur post narrationem, mirabilis est revelatio divinae familiaritatis et allocutionis et documentorum Dei. Et continetur in fine passus responsio sibi facta de Trinitate et quomodo vidit Christum in Sacramento altaris.
Secundus passus est revelatio divinae unctionis et consignationis et visionis Dei usque in paradisum. Et continetur in isto passu quomodo Deus requirit ab anima quod diligat eum sine malitia; et monstrat quomodo ipse est amor animae longa praedicatione, quamvis ibi breviter sit detruncatum; et vult quod anima habeat vel desideret habere aliquid ad similitudinem veracis amoris quo ipse dilexit nos. Item probatur ibi documentis quod quaecumque anima vult habere et vult invenire divinam misericordiam, potest eam invenire sicut Maria Magdalena; et ostendit quod hoc procedit ex amore et bonitate Patris et ex recognitione qua peccator illud recognoscit; et, propter duo iam dicta, quanto maior peccator exstitit, maiorem potest misericordiam et gratiam invenire; et quod ipse est amor animae. Item quod revelatum fuit ei quod Deo placebat; et erat praesens in istis quae scribebamus. Item quod omnia quae scripseramus erant sine mendacio scripta. Item quomodo facta est ei benedictio super eleemosynas a Deo et postea a beata Virgine. Item de excessu qui contingit dum videtur Corpus Christi.
Tertius passus est revelatio divinae eruditionis per documenta auribus corporis perceptibilia et per documenta solo gustu mentis intelligenda. Item docetur ibi quomodo filii Dei legitimi sunt illi qui inquirunt cognoscere quis sit ille Pater eorum qui dedit eisdonum suae filiationis; et hoc faciunt quia volunt recognoscere et placere ei. Item quid dicitur eis a Deo. Item quomodo percipiunt gratiam Dei appropinquando ei; et docetur modus appropinquandi Deo et doctrina qua homo potest effici filius Dei legitimus. Item continetur postea qui sunt de filiis Dei qui reprobantur a Deo. Item quomodo vidit divinam sapientiam, per quam remansit ei verum iudicium iudicare.
Quartus passus est revelatio humiliationis propriae et reformationis et certificationis divinae. Et continetur in isto passu quomodo vidit totum mundum et omnia quasi quid parum et Deum implere et excedere omnia. Item ultimo quomodo vidit, in raptu mentis vel in excessu, Dei potentiam et Dei voluntatem; in quibus fuit satisfactum ei de omni quaestione, scilicet de omnibus salvandis et salvatis et de damnatis et de daemonibus et de omnibus. Et remansit contenta et satisfactum fuit ei de omni re; sed nescit si tunc fuit in corpore vel extra corpus.
Quintus passus est revelatio divinae unitionis et amoris. Et primo praemittitur ibi mirabilis revelatio Dominicae passionis et sequitur excessus amoris. Item quomodo vidit beatam Virginem deprecantem pro humano genere. Item patens gratia in Sacramento altaris. Item est ibi longum documentum quomodo anima certificatur et quot modis certificatur quando Deus venit in eam, et similiter quomodo cognoscit anima quando ipsa est hospitata Deum, ubi est magna differentia. Item collatio et collamentatio quam facit anima cum corpore vel cum sensualitate post contemplationem. Item est ibi ultimo quomodo et quibus modis potest esse deceptio in personis spiritualibus, et quae possunt esse communia fidelibus et infidelibus.
Sextus passus est martyrizatio multiplicis et intollerabilis passionis et martyrii, tam per infirmitates corporis quam per animae et corporis tormenta innumera a multis daemonibus horribiliter excitata. Et currit simul cum septimo qui sequitur omnibus mirabilior.
Septimus passus est revelatio, quam tantum dicere possumus: non <cogitari posse> vel non esse quodcumque cogitari potest. Quia nec passus divinae familiaritatis nec passus divinae unctionis nec eruditionis nec certificationis nec unitionis et amoris nec omnia praeterita sunt aliquid in comparatione eius. Quia quando ego frater quaesivi ab illa fidele Christi si istud quod posui septimo trahit plus animam quam omnia praeterita, respondit quod trahit plus quam omnia praeterita sine comparatione, et dixit: Tantum est plus, quod quidquid dico videtur mihi nihil dicere vel male dicere. Et postea dixit: Videtur mihi blasphemare quidquid dico; unde tota infirmata fui modo quando dixisti si trahit plus quam hactenus et ego ita respondi. Et tamen iste excellentissimus passus currit simul cum sexto passu per aliquod tempus, defecit tamen paulatim sextus et remansit septimus.
<Frater scriptor breviter patefacit quomodo et quibus auxiliis 'Memoriale' inceperit et perfecerit>
Post narrationem istam quae hic incipit, illa scriptura quae sequitur immediate, quamvis in ordine conveniat scribi in illo passu qui superius XX est notatus, tamen est principium et primumquod ego frater scripsi de scriptura divinorum verborum; et minus plene et negligenter incoepi scribere, quasi pro quodam mihi memoriali, in una carta parvuncula quia parum debere scribere me putabam; et illi fideli Christi revelatum fuit et dictum, post parvum tempus postquam ego illam coegeram ad dicendum, quod ego non unam cartam parvunculam sed quaternum magnum acciperem ad scribendum, sed quia ego non credidi bene, scripsi in duabus vel tribus cartulis quas in libello meo potui vacuas reperire; postea vero coactus feci quaternum de bambicino. Et ideo, antequam ulterius procedatur, credidi me debere referre quomodo ego ad istorum notitiam deveni, et qua de causa ista scribere sum coactus omnino, Deo compellente me ex parte sua.
<Frater scriptor causam vel rationem 'Memorialis' tradendi exponit, omnia verba eiusdem fide digna autumat, difficultates huius muneris manifestat>
Causa vero vel ratio quare incoepi scribere fuit ex parte mea ista, videlicet quia praedicta persona fidelis Christi quadam vice venerat Assisium ad Sanctum Franciscum, ubi ego morabar conventualis, et striderat multum sedens in introitu ostii ecclesiae. De quo facto ego, qui eram suus confessor et consanguineus et etiam consiliarius praecipuus et singularis, fui multum verecundatus maxime pro pluribus fratribus qui venerant illuc ad videndum illam stridentem vel vociferantem et cognoscebant me et illam. Et quamvis ille sanctus vir defunctus, de quo superius, ubi notatur XX passus, facta fuit mentio quod volebat expropriare se simul cum ea, tunc socius itineris eius, sederet in terra intus in ecclesia humiliter in pavimento non multum e longinquo ab ea et cum maxima reverentia et maestitia quadam respiceret et custodiret eam, similiter et alii valde boni viri et mulieres, socii eius, cum reverentia expectarent et custodirent eam, tanta tamen fuit superbia et superba verecundia mea, quod prae verecundia non accessi usque ad eam, sed cum verecundia et indignatione expectavi eam vociferantem aliquantulum e longinquo ab ea. Et etiam postquam destitit ab illo stridoris clamore et surrexit de illo ostio et venit ad me, vix potui pacifice sibi loqui. Et dixi sibi quod nunquam de cetero iterum auderet venire Assisium, ex quo hoc malum accidebat ei, et dixi sociis eius quod nunquam ducerent eam.
Et postea post modicum tempus reversus fui de Assisio ad terram nostram de qua eramus ipsa et ego. Et volens scire causam clamoris praedicti coepi cogere eam omni modo quo potui quod ipsa indicaret mihi quare sic et tantum striderat vel clamaverat quando venerat Assisium. Et illa, recepta prius a me firma promissione quod nulli viventi panderem, qui eam posset cognoscere, coepit mihi narrare aliquantulum de historia quae admodum post praesentem narrationem scribitur. Quod ego stupens et suspectum illud habens ne forte posset esse ab maligno spiritu, valde conatus fui reddere ei illud suspectum quia et ego illud suspectum habebam tunc. Et consului et coegi eam quod totum diceret mihi et quod ego volebam illud scribere omnino, ut possem consulere super illo aliquem sapientem et spiritualem virum qui nunquam eam cognosceret. Et hoc dicebam me velle facere ut ipsa nullo modo posset ab aliquo malo spiritu esse decepta. Et conabar incutere sibi timorem et dicere sibi exempla quomodo multae personae iam exstiterunt deceptae, unde et ipsa similiter poterat esse decepta. Et ipsa, quia non erat adhuc in gradu clarissimae et perfectissimae certitudinis sicut postea fuit, sicut reperietur in ista scriptura quae sequitur, coepit mihi scribenti manifestare secreta divina.
De quibus in veritate ita parum capere poteram ad scribendum, quod ego cogitavi et intellexi quod eram sicut cribrum vel setaccia quae subtilem et preciosam farinam non retinet, sed retinet magis grossam. Et ego, quia in meipso expertus fui tunc gratiam Dei specialem et novam quam nunquam fueram expertus prius, cum magna reverentia et timore scribens ut nihil possem addere de meo nec unam dictionem tantummodo nisi recte sicut ab ipso ore referentis poteram capere, nolebam aliquid scribere postquam recedebam ab ea. Sed et quando scribens sedebam cum ea, faciebammihi verbum quod debebam scribere ab ea pluries iterari. Et illud quod ego scripsi in tertia persona, ipsa dicebat semper, loquendo de se in prima persona, sed accidebat mihi quod ego scribebam in tertia persona propter festinationem et adhuc non correxi illud.
Et hic potest aliqualiter patere quod ego non poteram capere de verbis divinis nisi magis grossa, quia aliquando, dum ego scribebam recte sicut a suo ore capere poteram, relegenti sibi illa quae scripseram ut ipsa alia diceret ad scribendum, dixit mihi admirando quod non recognoscebat illa. Et alia vice quando ego relegebam ei ut ipsa videret si ego bene scripseram, et ipsa respondit, quod ego sicce et sine omni sapore loquebar; et admirabatur de hoc. Et alia vice exposuit ita dicens: Per ista verba recordor illorum quae dixi tibi, sed est obscurissima scriptura, quia haec verba quae legis mihi non explicant illa quae portant, ideo est obscura scriptura. Item alia vice dixit ita: Illud quod deterius est et quod nihil est scripsisti, sed de pretioso quod sentit anima nihil scripsisti.
Et sine dubio hoc erat propter defectum meum, non quia aliquid ego adderem, sed quia in veritate non poteram omnia capere quae dicebat. Et ipsa dicebat quod ego vere scribebam, sed detruncate et diminute. Et ego, quia sciebam multum tarde scribere et quia, propter timorem fratrum qui murmurabant quod sedebam cum ea in ecclesia ad scribendum, multum festinabam scribere, divinum miraculum existimo fuisse illa quae scripsi scribere ordinate. Et hoc patebit quia fuit ei in XXI passu vel in secunda revelatione unctionis divinae a Deo revelatum.
Et revelatum fuit ei et dictum quod ego omnia vere scripseram et sine omni mendacio, sed erant scripta cum multo defectu. Unde et quando inordinatus conscientia ivi aliquando ad scribendum, ita sibi et mihi totum detruncabatur quod nihil potui complete scribere ordinatum; quare, ut poteram, studebam ordinatus conscientia ire ad loquendum et ad scribendum. Et studui aliquando confessionem praemittere peccatorum meorum, recognoscens a divina gratia esse quod, de quacumque re Deus mihi inquirere inspirabat, ordinate terminabatur, divina gratia supra quam sperare poteram mirabiliter faciente.
Dolor tamen mihi et sollicitudo non modica remanebat, eo quod multa quae intelligebam esse digna scribi omittebam tunc quando scribebam propter festinantiam meam et insufficientiam mei scriibentis et propter timorem fratrum contradicentium, et quia multum murmurantes fratres fecerunt mihi a guardiano et cum reprehensione a ministro firmiter prohiberi, nescientes tamen quid ego scriberem et quae bona.