Lessici di frequenza

Liber

<TESTIFICATIO>

Si cui infrascripta contigerit legere vel videre, quae per quemdam fratrem Minorem fide dignum ex ore cuiusdam famulae Christi diligentissime et studiosissime conscripta fuerunt, certissime noverit quod per dominum Jacobum de Columpna diaconum cardinalem, antequam cum summo pontifice in scandalum incideret, et per octo famosos lectores visa et lecta fuerunt; quorum unus fuit lector in conventu Mediolanensi per plures annos, ubi est studium generale; quattuor qui fuerunt ministri in administratione provinciae Sancti Francisci; duo qui per plures annos inquisitores fuerunt in iam dicta provincia; unus qui custos fuit in diversis custodiis. Viderunt autem tres alii fratres, multum intelligentes et sufficientes pro officio lectoriae, nec non et plures alii fratres fide digni, viri utique modesti et multum spirituales, quorum nullus in aliquo ea redarguit, sed potius humiliter venerantur et tamquam divina carius amplectuntur.

<PROLOGUS>

Vere fidelium experientia probat, perspicit et contrectat de Verbo Vitae Incarnato quemadmodum ipse in Evangelio dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Et: Qui diligit me, manifestabo ei meipsum.

Quam experientiam et ipsius experientiae doctrinam ipse Deus suos fideles facit probare plenissime. Et hic etiam nuper per aliquam suorum fidelium ad devotionem suorum praedictam experientiam et doctrinam fecit aliqualiter indicare, quae minus plene et multum diminute et detruncate, in veritate tamen, in verbis sequentibus describuntur.

Qua vero causa et quomodo ego indignus scriptor coactus, ut credo, a Deo fuerim ad scribendum, et praedicta fidelis Christi omnino coacta fuerit ad dicendum, reperietur scriptum infra, ubi ego incoepi noscere vel scribere proprio ipso loco.

CAPUT I

<PRIORES VIGINTI PASSUS B. ANGELAE IN VIA PAENITENTIAE ET SPIRITUALIS PERFECTIONIS>

Dixit quaedam fidelis Christi quod colloquendo de Deo cum socia assignaverat triginta passus vel mutationes quas facit anima, quae proficiscitur per viam paenitentiae, quas inveniebat in se.

Primus passus est cognitio peccati qua anima valde timet ne damnetur in inferno; et in isto plangit amare.

Secundus passus est confessio, ubi adhuc habet verecundiam etamaritudinem; et adhuc non sentit amorem sed dolorem. Unde retulit mihi quomodo multotiens communicaverat cum peccatis quia pro verecundia non plene confitebatur. Et de die et nocte reprehendebatur a conscientia. Et cum rogasset beatum Franciscum ut inveniret ei confessorem qui cognosceret bene peccata et ipsa posset bene confiteri ei, in ipsa nocte apparuit ei frater senex et dixit: Soror, si citius rogasses me, citius fecissem tibi; sed quod petisti est tibi factum.

Et mane statim ivi ad Sanctum Franciscum et redii cito. Et in reditu inveni unum fratrem praedicantem in Sancto Feliciano, et erat ille frater capellanus episcopi. Et statim deliberavi, Domino faciente, confiteri ei plene, si ipse poterat habere auctoritatem episcopi vel si ipse acquireret mihi episcopum. Et fui bene confessa sibi. Et ille, audita confessione, dixit quod si non eram contenta de eo ipse diceret omnia peccata mea coram episcopo; et dixit quod: Paenitentiam, quam ipse imponet, apportabo tibi, quamvis ego possim te absolvere sine episcopo. Unde in isto passu adhuc habet verecundiam et amaritudinem, et non sentit amorem sed dolorem.

Tertius passus est paenitentia quam facit satisfaciendo Deo de peccatis; et adhuc est in dolore.

Quartus passus est recognitio divinae misericordiae, quae praedictam misericordiam concessit ei et extraxit eam de inferno; et hic incipit illuminari. Et tunc plus plangit et dolet quam prius, et magis affectat facere paenitentiam acutiorem.

Ego frater scriptor dico quod in omnibus passibus non scripsi paenitentiam eius mirabilem quam ipsa fidelis Christi faciebat et quam ego didici postquam scripseram passus praedictos, quia et ipsa non manifestavit mihi tunc nisi quantum oportebat eam dicere pro passibus distinguendis. Et ego nolebam unam dictionem plus scribere nisi sicut ipsa loquebatur, immo et plura dimittebam quae non poteram scribere.

Quintus passus est cognitio sui, quia iam aliquantulum illuminata nihil videt in se nisi defectus. Et tunc condemnat seipsam Deo quod certissime est digna inferno; et hic recipit adhuc amarum planctum.

Et intelligas quod in omnibus istis passibus est mora; unde magna pietas et magnum cordolium est de anima quae tam graviter potest se movere et cum dolore et cum tam magno pondere versus Deum, et valde parvum passum facit. Et scio de me quod in quolibet passu morabar et plangebam, et non dabatur mihi plus simul, quamvis aliqualis consolatio mihi esset quod poteram plangere in quolibet passu; sed erat una consolatio amara.

Sextus passus est quaedam illuminatio gratiae, qua profunde dabatur mihi cognitio omnium peccatorum. Et videbam me offendisse omnes creaturas pro me factas in illa illuminatione, et profunde reducebantur in memoria mihi peccata etiam in confessione quam faciebam de eis coram Deo. Et rogabam omnes creaturas, quas videbam me offendisse, ut non accusarent me. Et tunc dabatur mihi cum magno igne amoris orare; et invocabam omnes sanctos et beatam Virginem ut intercederent pro me et rogarent Amorem, qui tanta bona praedicta mihi fecerat, ut, quia cognoscebam me mortuam, faceret me vivam. Et videbatur mihi quod omnes creaturae haberent de me pietatem et omnes sancti.

Septimo, dabatur mihi respicere in crucem in qua videbam mortuum Christum pro nobis. Sed erat adhuc visio insipida, quamvis haberem ibi magnum dolorem.

Octavo, in aspectu crucis data est mihi maior cognitio quomodo Filius Dei fuerat mortuus pro peccatis nostris. Et tunc recognovi omnia peccata mea cum dolore maximo et sentiebam quod ego crucifixeram eum. Sed non cognoscebam adhuc quod esset maius beneficium, an quod me reduxerat de peccatis et de inferno et converterat me ad paenitentia, an quia crucifixus fuerat pro me. Sed in ista cognitione crucis dabatur mihi tantus ignis quod, stando iuxta crucem, expoliavi me omnia vestimenta mea et totam me obtuli ei. Et quamvis cum timore, tamen tunc promisi ei servare perpetuam castitatem et non offendere eum cum aliquo membrorum, accusando ei omnia membra singulariter, scilicet quodlibet membrum per se . Et rogabam eum quod ipse me faceret istud praedictum observare, scilicet istam castitatem omnium membrorum et sensuum; quia ex una parte timebam promittere et ex alia parte ignis praedictus cogebat me promittere praedicta, et non poteram facere aliud.

Nono, dabatur mihi quaerere quae esset via crucis, ut possem stare ad pedem crucis ubi refugiunt omnes peccatores. Et fuit mihi instructa et illuminata et demonstrata via crucis isto modo, scilicet quia inspiratum est mihi quod si volebam ire ad crucem expoliarem me ut essem magis levis, et nuda irem ad crucem, scilicet quod parcerem omnibus qui me offendissent et expoliarem me de omnibus terrenis et de omnibus hominibus et feminis et de omnibus amicis et parentibus et de omnibus aliis et de possessione mea et de meipsa, et cor meum darem Christo qui mihi praedicta beneficia fecerat, et irem per viam spinosam scilicet tribulationis.

Et tunc incoepi dimittere pannos meliores et de cibariis et de pannis capitis. Sed erat adhuc mihi satis verecundum et poenosum quia non sentiebam adhuc de amore. Et eram cum viro meo, unde et amarum erat mihi quando dicebatur mihi iniuria vel quando fiebat mihi iniuria, tamen sustinebam patienter sicut poteram. Et factum est, volente Deo, quod illo tempore mortua fuit mater mea, quae erat mihi magnum impedimentum. Et postea mortuus est vir meus et omnes filii in brevi tempore. Et quia incoeperam viam praedictam et rogaveram Deum quod morerentur, magnam consolationem inde habui scilicet de morte eorum. Et cogitabam quod deinceps postquam Deus fecerat mihi praedicta, quod cor meum semper esset in corde Dei et cor Dei semper esset in corde meo.

Decimo, cum quaererem a Deo quid possem facere per quod plus ei placerem, ipse pro sua pietate apparuit mihi pluries dormienti et vigilanti in cruce crucifixus. Et dicebat mihi quod ego respicerem in plagas suas, et mirabili modo ostendebat mihi quomodo omnia sustinuerat pro me; et hoc fuit pluries. Et cum ostenderet mihi omnia singulariter et singillatim quae sustinuerat pro me, dicebat mihi: Quid ergo potes facere quod tibi sufficiat? Similiter multotiens apparuit mihi vigilanti sed magis placibiliter quam dormienti, quamvis semper appareret multum poenatus, et dicebat mihi ut dixerat dormienti, ostendendo a pedibus usque ad caput poenas. Etiam ostendebat pilos barbae et supercilliorum et capitis sibi evulsos et numerabat omnes flagellationes, scilicet assignandosingulas flagellationes. Et dicebat: Haec omnia pro te sustinui.

Et tunc reducebantur mihi in memoria mea mirabiliter omnia peccata mea quibus ostendebatur mihi quod, cum ego recenter iterum plagassem eum peccatis meis, maximum dolorem debebam habere. Et tunc habebam maiorem dolorem de peccatis meis quam unquam habuissem. Similiter et videnti mihi passionem suam dicebat: Quid potes facere pro me, quod tibi sufficiat? Et tunc plorabam multum et lacrimabar tam ardenter quod lacrimae coquebant carnem, unde oportebat me postea ponere aquam ad refrigerandum.

Undecimo, propter praedicta movi me ad faciendum magis aspere paenitentiam. Hic est longus passus ad scribendum et mirabilis et supra humanum modum, difficilis, dico ego frater scriptor qui postea didici de paenitentia eius.

Duodecimo, cum non videretur mihi quod possem cum rebus saeculi facere sufficientem paenitentiam, deliberavi relinquere omnia omnino ut possem facere paenitentiam et venire ad crucem, sicut mihi a Deo fuerat inspiratum. Praedicta autem deliberatio fuit mihi donata a Deo per gratiam mirabiliter isto modo. Cum ego desiderarem vehementer fieri pauper et cogitarem frequenter cum multo zelo ne forte accideret mihi mors priusquam fierem pauper, et e contrario impugnarer a multis temptationibus, videlicet quia eram iuvenis unde mendicare poterat mihi esse periculum et verecundia, et quod oportebat me mori fame et frigore et nuditate, et quia cum hoc dissuaderetur mihi ab omnibus, tunc quadam vice a Deo miserante venit mihi quaedam magna illuminatio in corde meo; cum qua illuminatione venit quaedam firmitas mihi, quam tunc non credidi nec modo credo perdere in aeternum, scilicet quod in illa illuminatione disposui me et deliberavi quod, si oportebat me mori fame vel nuditate vel verecundia, ex quo Deo placebat vel placere poterat, nullo modo ego propter ista praedicta dimitterem, etiam si certa essem quod ita omnia mala acciderent mihi, quia, etsi omnia mala mihi accidebant, laeta moriebar de Deo. Et ex tunc vere deliberavi.

Tertiodecimo, intravi per dolorem Matris Christi et sancti Ioannis et rogabam quod ipsi acquirerent mihi signum certum, quo semper possem habere in memoria passionem Christi continue. Inter ista accidit quod in somno fuit mihi ostensum cor Christi et dictum est: In isto corde non est mendacium, sed omnia sunt ibi vera. Et hoc videbatur mihi quod acciderat, quia ego feceram quasi trufas de quodam praedicatore.

Quartodecimo, dum starem ad orationem, Christus ostendit se mihi vigilanti in cruce magis clarum; hoc est quod dedit mihi maiorem cognitionem de eo. Et tunc vocavit me et dixit mihi quod ego ponerem os meum in plagam lateris sui, et videbatur mihi quod ego viderem et biberem sanguinem eius fluentem recenter ex latere suo, et dabatur mihi intelligere quod in isto mundaret me. Et hic incoepi et habui laetitiam magnam, quamvis ex consideratione passionis haberem tristitiam.

Et rogavi Deum quod faceret me totum sanguinem meum propter amorem suum, sicut fecerat ipse pro me, spargere. Et disposui me propter amorem suum quod volebam quod omnia membra mea paterentur mortem, aliam a passione sua, scilicet magis vilem. Et cogitabam et desiderabam quod si poteram invenire qui me occideret, dummodo liceret mihi occidi propter fidem suam vel propter amorem suum,quod ego peterem eum quod faceret mihi istam gratiam, scilicet quod, quia Christus fuit crucifixus in ligno, me crucifigeret in una ripa vel in uno vilissimo loco vel in una vilissima re; et quia non eram digna mori sicut fuerunt mortui sancti, faceret me mori magis viliter et cum longa morte. Et non poteram cogitare ita vilem mortem sicut ego desiderabam; immo multum dolebam quod non poteram invenire vilem mortem in qua nullo modo similarer sanctis, quia eram omnino indigna.

Quintodecimo, et figebam me in sancto Ioanne et in Matre Dei cogitando dolorem eorum et rogando ipsos quod ipsi acquirerent mihi istam gratiam, scilicet quod sentirem semper de dolore passionis Christi vel saltem de dolore eorum. Et ipsi inveniebant mihi, sed et adhuc ipsi inveniunt mihi. Et tantum dedit mihi semel sanctus Ioannes, quod fuit de maximis quod unquam senserim. Et dabatur mihi intelligere quod sanctus Ioannes tantum dolorem sustinuerat de passione et de morte Christi et de dolore Matris Christi, quod existimabam et existimo eum fuisse plus quam martyr.

Unde et tunc datum est mihi desiderium expropriandi me cum tanta voluntate quod, quamvis impugnarer multum a daemone ut illud non facerem et saepe temptarer inde, et quamvis prohiberetur mihi a fratribus et a te et ab omnibus a quibus conveniebat me habere consilium, nullo tamen modo potuissem abstinere pro omnibus malis et bonis quae potuissent mihi fieri. Et si non potuissem aliter erogare pauperibus, dimisissem omnia mea omnino, quia non videbatur mihi quod possem aliquid reservare mihi sine magna offensione. Et tamen adhuc anima erat in amaritudine pro peccatis et nesciebam si omnia quae faciebam essent placita Deo. Sed clamabam cum multo amaro planctu, dicens: Domine, si damnata sum, nihilominus faciam paenitentiam et expropriabo me et serviam tibi. Et cum adhuc essem in amaritudine pro peccatis et non haberem adhuc dulcedinem divinam, mutata fui de isto statu isto modo.

Sextodecimo, semel iveram ad ecclesiam et rogaveram Deum quod faceret mihi aliquam gratiam. Et dum ego orabam, posuit in corde meo "Pater noster" cum tanto claro intellectu bonitatis divinae et indignitatis meae, et singula verba exponebantur mihi in corde. Et dicebam illud 'Pater noster' ore cum tanta mora et cognitione mei, quod ex una parte, quamvis plorarem amare propter peccata mea et indignitatem meam quam ibi cognoscebam, tamen ibi habui magnam consolationem et coepi gustare aliquid de dulcedine divina, quia ibi cognoscebam melius bonitatem divinam quam in aliqua re; sed adhuc ibi melius invenio. Sed quia in praedicto 'Pater noster' indicata mihi fuerunt indignitas mea et peccata mea, coepi esse verecunda in tantum quod vix audebam levare oculos; sed repraesentavi me beatae Virgini quod ipsa impetraret mihi indulgentiam peccatorum. Et adhuc eram in amaritudine pro peccatis. Et in quolibet praedictorum morata fui per bonum tempus antequam possem me movere ad alium passum; sed in aliquo passu morata sum plus et in aliquo minus. Unde dicebat illa fidelis Christi admirando: O, cum quanta gravedine proficiscitur anima, nihil hic scribitur! Ita habet fortes pastoies, id est ligamina in pedibus; et ita malum adiutorium habet a mundo et a daemone!

Septimodecimo, et post istud, demonstratum est mihi quod beata Virgo acquisivit mihi gratiam quae dedit mihi fidem aliam quam habueram; quia videbatur mihi quod usque adhuc fuisset fides meaquasi mortua in comparatione, et lacrimae quas habueram fuissent quasi per vim in comparatione; sed postea dolui de passione Christi efficacius et de dolore Matris Christi. Et tunc quidquid faciebam et quantumcumque faciebam, videbatur mihi parum facere; et habebam voluntatem faciendi maiorem paenitentiam. Et tunc reclusi me in passione Christi; et data est mihi spes quod ibi poteram liberari. Et hic incoepi habere consolationem per somnia; et habebam pulchra somnia et dabatur mihi consolatio in eis. Et coepit mihi dari dulcedo intus in anima de Deo continue, vigilanti et dormienti, sed, quia adhuc non sentiebam certitudinem, adhuc erat admixta amaritudo et volebam aliud habere de Deo.

Et de somniis et visionibus retulit unam de multis dicens: Quadam vice dum eram in carcere, in quo recluseram me pro Quadragesima Maiori, et diligerem et meditarer in uno verbo Evangelii, quod verbum erat maximae dignationis et excessivae dilectionis, dum eram iuxta unum librum, scilicet Missale, et sitirem videre illud verbum saltem tantummodo scriptum; et vix, comprimens et cohercens me, timore superbiae continuissem me ne dictum librum prae nimia siti et amore meis manibus aperirem, quodam somno sopita in ipso desiderio obdormivi, et statim ducta fui in visione. Et dictum est mihi quod intellectus Epistolae est res tantum delectabilis, quod si quis bene intelligeret, oblivisceretur omnium mundanorum. Et dixit mihi ille qui ducebat me: Vis hoc probare? Et cum assentirem et sitirem vehementer illud probare, statim duxit me et fecit me illud probare; et intelligebam cum tanta delectatione bona divina, quod statim oblita fui omnium mundanorum. Et dixit mihi ille qui ducebat me quod adhuc intellectus Evangelii erat res tantum delectabilissima, quod si quis illud intelligeret, oblivisceretur non solum omnium mundanorum, sed oblivisceretur omnino sui ipsius. Et duxit me adhuc et fecit me illud probare; et statim intelligebam cum tanta delectatione bona divina, quod omnino eram oblita non solum omnium mundanorum, sed oblita eram omnino mei ipsius; et eram in tanta delectatione divina quod petivi ab illo qui ducebat me, ut de illo statu non discederem de cetero. Et ille respondit mihi quod istud quod ego petebam adhuc non poterat esse; et statim reduxit me. Et aperui oculos et sentiebam maximam laetitiam de illis quae videram, sed valde dolebam quod illa perdideram; et adhuc multum me delectant quando recordor. Et ex tunc tanta certitudo remansit mihi et tantum lumen et ardor amoris Dei quod affirmabam certissime, quod nihil praedicatur de delectatione Dei, et illi qui praedicant non possunt illam praedicare et ea quae praedicant non intelligunt. Et ita dixerat mihi ille qui duxerat me in visione.

Decimo octavo, postea habui sentimenta Dei, et habebam tantam delectationem in oratione quod non recordabar de comestione. Et voluissem quod non oportuisset me comedere, ut possem stare in illa oratione. Et intermiscebat se hic quaedam temptatio, scilicet quod non comederem, et si comederem quod comederem in parvo pondere valde; sed cognovi esse deceptionem. Et erat ignis amoris Dei in corde meo in tantum quod non fiebam fessa de genuflexionibus nec de aliqua re paenitentiae.

Postea veni ad tantum maiorem ignem, quod si audiebam loqui de Deo stridebam; et si aliquis stetisset cum securi super me adinterficiendum me, non potuissem abstinuisse. Et istud accidit mihi in prima vice quando vendideram casalenum ut darem pauperibus, et erat melior terra quam habebam. Et prius faciebam trufas de Petrucio, sed postea nullo modo poteram facere aliud. Immo quando personae dicebant mihi quod eram indaemoniata pro eo quod non poteram facere aliud, verecundabar valde et ego dicebam similiter, scilicet quod eram forte infirma et indaemoniata; et non poteram satisfacere male mihi dicentibus.

Et quando videbam Passionem Christi pictam, vix poteram sustinere, sed capiebat me febris et infirmabar, unde socia mea abscondebat a me picturas Passionis et studebat abscondere .

Decimonono, sed infra istud tempus stridendi, post illam illuminationem et consolationem quam habui mirabiliter in 'Pater noster', primam consolationem magnam de dulcedine Dei sensi isto modo. Semel inspiratum est mihi et fui tracta ad considerandum delectationem quae est in contemplatione divinitatis et humanitatis Christi. Et tunc fuit maior consolatio quam unquam fuissem experta, in tantum quod per magnam partem diei illius steti in pedibus in cella ubi oraveram constipata et sola; et cor meum erat in illa delectatione. Et post haec iacui et perdidi loquelam. Et socia tunc venit ad me et cogitabat quod ego morerer et essem in morte, sed me taedebat quod faciebat mihi impedimentum in illa consolatione maxima.

Et quadam vice, antequam complesset omnino erogare omnia sua, quamvis satis parum remansisset dari, dum erat in oratione in uno sero, ipsa dicebat quod non videbatur sibi quod sentiret de Deo. Rogabat Deum et lamentabatur hoc modo dicens: Domine, istud quod facio non facio nisi ut inveniam te. Inveniam te postquam perfecero hoc? Et multa alia dicebat in oratione illa. Et responsio facta est ei ita: Quid vis? Et ipsa respondit: Nolo aurum nec argentum, et si dares mihi totum mundum, nolo aliud nisi te. Et tunc respondit ita: Studeas te, quia statim, quando hoc quod facis factum fuerit, tota Trinitas veniet in te.

Et multa alia promisit mihi tunc, et extraxit me de omni tribulatione et dimisit me cum multa dulcedine. Et ex tunc expectavi quod ita fieret mihi sicut dixerat. Et retuli illud sociae meae tunc, in dubitatione pro eo quod nimis magna dicta fuerant mihi et promissa; sed dimiserat me cum multa suavitate divina.

Vicesimo, post istud ivi ad Sanctum Franciscum Assisium. Et tunc in via evenit mihi et adimpleta fuit praedicta promissio sicut retuli tibi, et non recolo quod adhuc perfecissem ego erogare omnia; immo adhuc non compleveram dare omnia pauperibus. Parum tamen remanserat, pro eo quod quidam vir dixerat mihi quod ego expectarem eum donec festinanter ipse ibat in regnum Apuliae pro dividenda parte possessionis suae a germano suo qui erat ibi in regno; et statim, dixerat, quod revertebatur ad dandum totam partem possessionis suae pauperibus et ad expropriandum se simul mecum. Et quia volebat expropriare se simul mecum omnino de omnibus, quia ipse fuerat conversus et animatus per gratiam Dei ad admonitionem meam, ideo expectaverant eum. Verumtamen relatum est postea firmiter quod ille mortuus est in illo itinere et quod Deus fecit miracula per illum et quod sepultura illius in reverentiahabebatur.

Iste passus qui hic scribitur vicesimus est prima scriptura quam ego frater, qui indignus scripsi, habui et audivi ab ore ipsius fidelis Christi referentis. Ideo non compleo et non prosequor istum passum hic, qui est valde mirabilis et magnae revelationis divinae et multum longus et multae delectationis et familiaritatis divinae quamvis vicesimus primus passus sit adhuc mirabilior; incoeptum dimitto vel differo donec hic referam breviter quomodo, Christo mirabiliter faciente, ad istorum notitiam deveni, et ista scribere omnino quomodo sum coactus.