INSTRUCTIO XXIX
<DE COGNITIONE DEI ET SUI IPSIUS>
(Oportet quod homo cognoscat)
Iterum cum quaereretur ab ea quare oportet haberi paupertatem, dolorem et despectum, respondit: Oportet quod homo cognoscat Deum et seipsum.
Cognitio Dei praesupponit cognitionem sui hoc modo, ut videlicet homo consideret et videat quem offendit; postea consideret et videat quis est ipse qui offendit. Ex qua secunda consideratione et visione datur gratia super gratiam, visio super visionem, lumen super lumen.
Ex his incipit devenire ad cognitionem Dei. Et quanto amplius cognoscit, tanto amplius diligit; et quanto amplius diligit, tanto plus desiderat; et quanto plus desiderat, tanto fortius operatur. Et ista operatio est signum et mensura amoris; quia in hoc cognoscitur si amor est purus et verus et rectus, si homo diligit et operatur quod dilexit et operatus est ille quem diligit.
Sed Christus, quem diligit, habuit, dilexit et operatus est illa tria donec vixit; ergo qui eum diligit, debet eadam semper diligere, operari et habere sicut Christus ea habuit, ut habetur supra.
INSTRUCTIO XXX
<SUB TRIBUS ASPECTIBUS SS. EUCHARISTIA CONSIDERANDA EST>
(Tria sunt necessaria)
<"In sancto sacrificio" Altaris tria perpendenda sunt: Christi mysteria amoris ac doloris et quomodo anima in eadem intrare seu transformari debeat>
Tria sunt necessaria ut videamus in isto sancto sacrificio et bene consideremus; et ista tria sunt magnae veritatis. Non dubito de hoc sed certa sum quod quaecumque anima videret ista tria in veritate, non posset esse ita sicca de amore quod non esset de amore statim infusa, videndo quomodo ipsa anima fuit amata.
Et est de necessitate quod <anima> vadat intus in istum Deum hominem et respiciat in illam sanctam ordinationem, quam faciebat iste Deus homo in isto sancto sacrificio. Respiciat etiam in istum ineffabilem amorem, quomodo iste Deus homo cepit omnem modum quomodo posset in totum remanere nobiscum. Et ideo ordinavit istud sanctissimum sacrificium non solum propter memoriam suae mortis, quae est nostra salus, sed etiam hoc fecit ad hoc ut remaneretnobiscum totus et semper. Et quicumque vult intrare ad videndum istud profundum, oportet quod habeat bonos oculos.
Et modo incipio vobis dicere de illis tribus rebus quas oportet nos videre, hoc est de illis duobus respectibus, quos habebat iste Deus homo, et quomodo anima est intrata ad videndum illos duos respectus. Unus respectus est videre illum ineffabilem amorem, quem habebat ad nos: quomodo erat amore devisceratus totus in nobis, ideo totum dimisit se nobis et semper. Alius respectus est videre illum ineffabilem mortalem dolorem, quem habebat pro nobis: videre quomodo in recessu quando se debebat partire et debebat se partire per illam mortem ita dolorosissimam, et quomodo debebat transire per illos dolores ita ineffabiliter acutissimos et in quibus debebat esse derelictus.
Et videtur mihi quod ista veritas sit scrutanda illis qui volunt hoc sacrificium celebrare et recipere.
<Mysterium amoris Christi, qui sua sponte nobiscum manet, praebetur animae hoc in sacramento, ut transformetur in eum>
Et tunc non transeat hinc anima sed hic demoretur et stet, quia erat tantum benignissimus ille respectus, quem iste Deus homo faciebat super humanum genus, quod bene est notandus iste ineffabilis amor quando ipse ordinabat dimittere seipsum totum nobis in isto sanctissimo sacrificio. Et notate et videte quis est iste qui volebat remanere in isto sanctissimo sacrificio! Ipse est ille qui est, et ille qui est remansit in isto sanctissimo sacrificio totus. Et ideo nullus miretur quomodo potest esse in tot altaribus simul, et ultra mare et citra mare, et ita ibi sicut hic et ita hic sicut ibi. Nam ipse dicit: Ego Deus sum incomprehensibilis vobis; et: Ego Deus feci sine vobis, et operor sine vobis, et non est mihi impossibile aliquid facere; et ideo ad illud quod non intelligitis, stringatis humeros.
Quae esset anima tantum crudelissima quae videndo istum resgardum amorosissimum filialem, statim tota non esset transformata in amorem? Et quae anima posset videre illum respectum doloratum et amaricatum et quomodo debebat derelinqui in dolore omnium dolorum et visibilium et invisibilium, quae statim non transformaretur tota in dolore? Et quae anima erit ita extra omnem amorem, quae videndo quomodo fuit amata, videndo quomodo ipse ordinabat in totum remanere nobiscum in isto sanctissimo sacrificio, quae non transformaret seipsam totam in amorem?
Certe tantum erat amabilissimus ille respectus quem habebat nobis, quod quantumcumque praesentia mortis esset sibi praesens et habebat dolores ita ineffabiliter acutissimos, mortales et omnino incomprehensibiles, quia ibi erant congregati omnes dolores animae et corporis, sed quasi oblitus sui non dimisit propter ista, tantus fuit amor quem habuit nobis. Habet istam ordinationem amor divinus, habet semper ad restringendum ad se rem quam diligit; et trahit extra se et extra omnes res creatas, et omnino est in Increato. Et tunc efficitur anima capax ad intelligendum quomodo tota Trinitas erat ad ordinandum istud sanctissimum sacrificium.
<Mysterium autem doloris "Amati derelicti" proponitur animae, ut pariter in eumdem transformetur>
Et tunc volvit se anima ad videndum istum respectum istius Dei et hominis, hoc est de praesentia suae mortis et omnium dolorum suorum. Et sicut fuit transformata anima in amorem per resgardum amoris, ita transformatur in dolorem per resgardum dolorosissimum Amati derelicti. Respiciendo enim in respectu illo amaricato anima, hoc facit quod transformat eam totam in dolorem, et nullum remedium consolationis in eam ingreditur sed efficitur ipse dolor.
<Anima bene init seu transformatur in haec duo mysteria, cum ambo simul et continue respiciat ac possideat>
Et omnes illi qui volunt esse filii fidelissimi istius sancti sacrificii, continuent ad videndum istam veritatem. Et sicut ipse respiciendo et habendo illum respectum amaricatum totus solum erat in nobis, et etiam respiciendo nos illo resgardo amorosissimo filiali totus solum erat in nobis, ita nos toti soli simus ei. Nisi enim esset respectus illius resgardi amaricati, dolorati, tanta esset laetitia et gaudium illius respectus amorosi quod anima deficeret; et nisi esset respectus illius resgardi amorosissimi filialis, tantus esset dolor illius resgardi amaricati, dolorati, quod etiam anima deficeret; sed unus temperat alium.
INSTRUCTIO XXXI
<DE CONSOLATIONIBUS EARUMQUE UTILITATE>
(Deus habens evisceratum amorem animae)
Alias sic incoepit: Deus habens evisceratum amorem animae, dat ei blanditias, id est consolationes, sentimenta et huiusmodi, quae ego voco blanditias, quas anima non deberet appetere. Non tamen sunt spernendae, quia faciunt animam currere et sunt cibus eius. Et ex his anima ascendit ad amandum Deum et nititur transformari in Amatum.
INSTRUCTIO XXXII
<RESPONSIO TRIBUS POSTULATIONIBUS RELATE AD EUCHARISTIAM ET DE DIGNA PRAEPARATIONE AD EAM>
(Si anima vellet)
<Primae postulationi Angela respondet: In mysterio Eucharistiae adest res maior, id est bonitas Dei increati, et minor, id est caritas Dei humanati coniunctae in persona Christi>
Una fiata ademandata fo de lo Corpu e de lo Sangue de lu nostru Segnore Ihesu Christo, lu quale sacrifica lu preti sopre l'altare, e quella si respuse e dixe:
Si anima vellet et desideraret intelligere et loqui de isto ordinatore Deo summo increato et incarnato, et de illo et de rebus suis vellet aliqua cognoscere, et maxime de isto altissimo et sanctissimo Sacramento, quod ipse ordinator Deus per os sacerdotis sui ministri cotidie quando celebrat ordinavit, deberet anima transformari in Deo tota per amorem, et, transformata in ipsum, ponere se iuxta praesentiam suam, stando et intrando intus in ipsum Deum et non exterius extra Deum. Hoc autem voco "praesentiam Dei" et "intus in Deum", considerare et videre istum Ordinatorem summum bonum increatum.
Et primo consideret quis, quid est in se; et, elevata deinde supra se in ipsum Deum, poterit tunc videre illum qui est invisibilis, et cognoscere illum qui est incognoscibilis, et sentire illum qui est insensibilis, et comprehendere illum qui est incomprehensibilis; quia videt, cognoscit, sentit et comprehendit Deum lucem invisibilem, bonum incomprehensibile et bonum incognitum. Et comprehendendo, videndo, cognoscendo et sentiendo ipsum Deum, anima secundum suam capacitatem dilatat se per amorem in ipsum et implet se ipso Deo, et delectat se in Deo et Deus in ipsa et cum ipsa. Et recipit et possidet tunc anima maiorem dulcedinem de illo quod non comprehendit quam de illo quod comprehendit, de illo quod non videt quam de illo quod videt, de illo quod non sentit quam de illo quod sentit, de illo quod non cognoscit quam de illo quod cognoscit. Et videtur mihi quod sit ratio quia anima quantumcumque sit perfecta et sit etiam perfectissima sicut anima beatae Virginis, nihil est illud quod comprehendit de isto ordinatore Deo increato et infinito; videt, sentit et cognoscit per respectum ad illud quod videt, sentit et cognoscit, quod non potest comprehendere nec videre nec sentire nec cognoscere. Debet ergo anima pensare, videre, sentire et cognoscere de isto et in isto mysterio et altissimo Sacramento Ordinatorem increatum, quis est ille.
Debet etiam adhuc videre et considerare de ipso et in ipso illud quod facit ordinem, id est illud quod fecit et facit esse ordinatorem istius mysterii et nescio quod nomen imponam sibi nisi "amorem sine mensura" qui est ipse ordinator Deus bonus, amor infinitus.
Adhuc etiam debet videre et considerare ipsa anima istum ordinem, ad quid scilicet ordinatur, ad quid ista summa et infinita bonitas istud mysterium vult terminare, quia vult unire nos sibi et incorporare se nobis et nos sibi. Et vult ut nos portemus ipsum ut ipse portet nos, confortando et fortificando nos.
Et ista est prima causa quam videt anima et videre debet, intrando in Deum, de isto mysterio et altissimo Sacramento.
Postea anima se inclinat ab ista re maiori, et cogitat et videt in isto mysterio unam aliam rem minorem quam invenitconiunctam cum illa prima re maiori, ita quod videt, sentit et cognoscit minus in maiori et maius in minori, quia invenit Deum increatum Deum humanatum, hoc est deitatem et humanitatem in Christo unitas et coniunctas in una persona. Et aliquando anima in hac vita praesenti recipit maius delectamentum in isto minori quam in illo maiori, quia anima est magis capax et magis conformis isti minori quod videt in isto Deo incarnato quam sit illius quod videt in Christo Deo increato, quia ipsa anima est creatura quae est vita carnis suae et omnium membrorum corporis sui. Unde invenit Deum humanatum Deum increatum, Christum Creatorem et creaturam, et invenit in Christo animam cum carne et sanguine et cum omnibus membris sui sanctissimi corporis. Et ideo, inveniendo, videndo et cognoscendo intellectus humanus in isto mysterio Christum hominem ordinatorem et Christum Deum ordinatorem istius mysterii, delectat se et dilata se in ipso, quia videt Deum humanatum Deum increatum, sicut dixi, conformem factum et quasi similem sibi, quia videt anima humana animam Christi et oculum et carnem et corpus Christi. Et considerando, videndo et cognoscendo et intelligendo istud minus non recedit ab illo maiori, quia invenit et videt in ista abysso humana et divina non solum infinitam bonitatem divinam, sed etiam summam et inauditam caritatem humanam ex parte ipsius Christi Dei hominis facti, ordinatoris humanati istius mysterii.
Invenit, dico, summam divinam bonitatem et summam humanam caritatem. Et istam bonitatem infinitam et caritatem summam potest invenire et videre anima, et invenit et videt quando considerat et pensat in isto et de isto mysterio illud quod est prope, longum et durum. Hoc est, respiciendo et pensando videt anima quando fuit ordinatum tale mysterium, et invenit prope iuxta longum, et longum non tantum iuxta sed coniunctum cum duro; quia invenit et videt quod fuit ordinatum in Cena Domini in sero quasi iuxta noctem longum dico de sua longa passione et invenit suam passionem longam coniunctam cum sua morte dura. Istud dico quod fuit prope, longum et durum, quod anima potest et debet considerare et videre in hora istius mysterii. In veritate magna caritas et summa bonitas fuit ista, quae fuit in Christo Deo et homine ut tali tempore, tali hora ordinaret et faceret ita novum, ita mirabile, ita insolitum, ita singulare, ita perfectum, ita amorosum et pretiosum mysterium ad consolationem maiorem omnis fidelis animae et ad confortamentum et adiutorium, in hac praesenti vita, totius militantis Ecclesiae.
<Secundae postulationi Angela respondet: Sacrificium eucharisticum est "antiquum quantum ad suam figuram, novum quantum ad veritatem ipsius sacramenti">
Item quia dixit "novum", quaesitum fuit ab ea si fuit aliqua novitas in Deo ordinatore istius mysterii.
Et tunc respondit dicens quod in Deo non cadit aliqua novitas, quia Deus non variatur nec mutatur, sed novitas operis istius Dei potest esse et est ex parte creaturae quae recipit novitatem, in qua ipse Deus facit novum effectum, novam et inusitatam operationem. Ita quod istud mysterium fuit et est novum, quamvis antiquitus fuisset figuratum in Sacra Scriptura, et ideo potest dici novum et antiquum Sacramentum, antiquum quantum ad suamfiguram, novum quantum ad veritatem ipsius Sacramenti, in quo creatura semper recipit maximam novitatem.
Quia bene scimus et per fidem videmus certissime sine aliqua dubitatione quod ille panis et illud vinum benedictum, per divinam et infinitam potentiam ad illa sanctissima verba ordinata quae dixit Christus ordinator Deus humanatus et quae debet dicere et dicit sacerdos, substantialiter fit Christus, ita quod illa substantia panis et vini transsubstantiatur et fit Christus Deus et homo in ipso mysterio consecrato, remanendo colore et sapore et forma et virtute et modo et tota qualitate ipsius panis et vini, non in Christo, sed per divinam potentiam, supra eorum propriam naturam, in se ipsis, hoc est colore in seipso, et sapore in seipso, et forma in seipsa, et qualitate in seipsa.
Unde grandis est ista novitas in veritate, quam facit divina sapientia sua summa bonitate et immensa caritate in sua creatura, praeter multas alias singulares et speciales novitates, quas ipsum sacratissimum Corpus et Sanguis Domini nostri Jesu Christi facit in amicis et electis suis.
<Tertiae postulationi Angela respondet: Angeli et sancti in caelo gaudent cum Ecclesia in celebratione Eucharistiae>
Item cum quaereretur ab ea si angeli vel alii sancti beati in isto benedictissimo mysterio habent et recipiunt aliquod novum gaudium vel novam dulcedinem, respondit quod angeli et alii sancti habent, vident et sentiunt illud et gustant illud et stant iuxta illud, et stant intus in illo Deo bono infinito qui facit omnes illos esse beatos, quia habent semper in praesentia Deum increatum Deum humanatum.
Sed si in isto novo mysterio recipiunt novam dulcedinem vel gaudium aut faciunt novum tripudium, credo quod possit hoc esse propter convenientiam quam habent et communicant cum Capite et cum membris, hoc est cum Christo Capite Deo humanato et cum membris suis, iustis et fidelibus. Quia vident, sentiunt et cognoscunt quod Christus in isto altissimo mysterio se delectat, hoc est ostendit et manifestat quod habet singulare placimentum pro bono et in bono suorum devotorum et fidelium amicorum, et ideo omnes sancti beati delectant se in isto mysterio singulariter cum Christo, et faciunt novum tripudium et novum honorem ad Christum suo modo in tali sua nova operatione. Quia illud quod placet capiti potest et debet placere membris, et illud quod placet patri debet placere filiis, et illud quod placet bono domino potest et debet placere toti suae familiae. Unde gaudent omnes sancti beati suo modo de omni eo quod placet eorum Capiti, Patri et Domino, Deo increato Deo humanato. Gaudent iterum et possunt gaudere in isto mysterio omnes sancti beati qui regnant in caelesti patria, pro bono et pro utilitate quam de isto Sacramento recipiunt sanctae animae in hac militanti Ecclesia. Unde istud altissimum beneficium, donatum homini in isto mysterio, est causa et materia et via, non tantum animabus devotis et sanctis qui militant in hac praesenti vita, gaudii et dulcedinis, sed est causa gaudii et dulcedinis et laetitiae omnibus sanctis qui regnant cum Deo in gloria.
<Sermonem de Eucharistia concludit Angela valde exhortans omnes ad recipiendum maxima cum dispositione hoc sic bonum Sacramentum>
Et ideo quilibet deberet multum cogitare quando vadit ad recipiendum istud beneficium in isto altissimo mysterio, et deberet considerare ad quem vadit, et qualis vadit, et quomodo vadit, et quare vadit.
Quia vadit ad quoddam bonum quod est omne bonum, et causa omnis boni, et dator et factor et possessor omnis boni; unde ipsum est solum bonum et sine ipso bono non est aliquod bonum. Quod bonum sufficit, implet et satiat omnes sanctos et spiritus beatos et omnes animas iustas per gratiam, et omnes animas et corpora illorum beatorum qui regnant in gloria.
Vadit etiam ad recipiendum illud bonum Deum humanatum, quod satiat et superat et redundat et iocundat in omnibus creaturis et supra omnes creaturas et extra omnes creaturas sine modo et sine mensura. Quod bonum creatura non potest scire nec habere nisi quantum ipsum bonum vult, et tantum ipsum bonum vult quantum creatura secundum suum esse potest habere de ipso quod est esse et facit omne esse et est super omne esse.
Vadit ad illud bonum, praeter quod et extra quod non est aliud bonum. O bonum inconsideratum, incognitum, non amatum, sed inventum ab illis qui volunt te totum et te totum habere non possunt! Si igitur homo respicit et considerat sollicite primo morsellum quod comedit corpore, quomodo anima non respicit et recogitat antequam recipiat illud bonum aeternum et infinitum, creatum et increatum, quod est cibus sacramentalis, qui cibus est pastum, arca et fons ipsius animae et corporis? Vere ipsum est bonum quod in se continet omne bonum. Debet igitur homo ad tantum et tale bonum et ad talem mensam ire cum magna reverentia, cum multa munditia, cum multo timore et cum magno amore. Et debet anima accedere tota lota et adornata, quia vadit ad illum et ad illud quod est omne bonum totius gloriae, vadit ad illum et ad illud quod est beatitudo perfecta et vita aeterna et pulchritudo et altitudo et dulcedo et totus amor et dulcedo amoris.
Sed quare debet ire? Dico vobis, sicut videtur mihi, quia debet ire ad recipiendum ut recipiatur, debet ire mundus ut mundificetur, debet ire vivus ut vivificetur, debet ire iustus ut iustificetur, debet ire unitus et coniunctus ut incorporetur per ipsum et cum ipso et in ipso Deo increato Deo humanato, qui, in isto sacratissimo et altissimo mysterio, datur per manus sacerdotis. Deo gratias semper. Amen.
INSTRUCTIO XXXIII
<DE CREBRITATE RECIPIENDA EUCHARISTIAE>
(Interrogata aliquando)
Interrogata aliquando a duobus fratribus Minoribus fide digne de verbo beati Augustini "Cotidie Eucharistiam sumere" etc., respondit sic dicens.
Beatus Augustinus, inquit ipsa, erat sanctus et sapiens. Videns ergo mixtos bonos cum malis, ut non daret audaciam malis, non laudavit; ut non impediret bonos, non vituperavit. Mali enim sumunt audaciam a laude aliena; boni habent securitatem de bona conscientia, dum tamen non sit vituperatum a sancto.
INSTRUCTIO XXXIV
<DE VIIS AMORIS QUAE DUCUNT AD DEUM>
(Iste Deus noster)
<Amor perfectus est tota donatio sui ipsius Deo summo bono, qui revera se totum nobis tradit>
Iste Deus noster increatus Deus incarnatus, summum bonum et perfectum, est amor totus, et ideo totus diligit et totus vult diligi; unde vellet filios suos totos transformatos in se per amorem.
Et voco filios suos speciales dilectos illos qui vivunt in gratia et caritate in ipso Deo bono perfecto cum perfectione amoris. Omnes enim sumus filii sui per creationem, sed filii sui speciales electi sunt illi in quibus ipse Deus, summum bonum, singulariter se delectat per suam propriam similitudinem, quam invenit in ipsis. Quam similitudinem in anima cuiuscumque filii Dei ponit et facit et format solum gratia divina et perfectus amor divinus.
Ita quod Deus, nobilis per naturam, vellet cor filii sui totum et non partem, sine medio et sine societate sibi contraria; sed est ita curialis iste Deus noster versus animam quod, si anima dat sibi totum cor, totum accipit, et si partem dat, partem accipit, licet amor perfectus naturaliter velit totum et non partem. Scimus enim quod sponsus diligens sponsam in ea non potest sustinere, in suo secreto amore quod habeat societatem. Sed si filius Dei cognosceret et gustaret istum amorem divinum, Deum increatum Deum incarnatum Deum passionatum qui est summum bonum, daret se totum ei et auferret se sibimetipsi non solum ab aliis creaturis et totus diligeret istum Deum amorosum, quod transformaret se totum in ipsum Deum hominem summum amatum.
Et ideo si anima vult venire ad istam perfectionem perfecti amoris, qui dat se totum, et servit Deo non per intuitum praemii quod ab ipso Deo expectet recipere in hoc mundo nec etiam in futuro, sed dat se Deo et servit Deo pro ipso Deo, qui est totus bonus et totum bonum, dignus diligi solum propter seipsum, debet ipsa anima intrare viam rectam et ambulare per ipsam viam rectam pedibus amoris puri, recti, ferventis et ordinati.
<Primus gradus perfecti amoris est "cognoscere Deum in veritate">
Et primus gradus sive passus, quem debet facere anima quae intrat istam viam, quae etiam desiderat accedere ad Deum, est quod cognoscat Deum in veritate.
Et voco "cognoscere Deum in veritate" non solum exterius quasi per colorem scripturae aut verborum aut signorum aut figurarum seu similitudinis alicuius creaturae, qui modus cognitionis secundum modum loquendi est quoddam cognoscimentum simplex de Deo, sed "cognoscere eum in veritate" in se intelligendo suum valorem, pulchritudinem, dulcedinem, altitudinem, virtutem et bonitatem et ipsum summum bonum in ipso summo bono. Quia aliter persona sapiens cognoscit rem in veritate, et aliter persona simplex ipsam rem cognoscit in apparentia. Et de hoc posset homo dare tale exemplum sive similitudinem: Si essent positi in via duo floreni, unus de auro et alius de plumbo, quaedam persona simplex acciperet forte illum de auro pro pulchritudine sive splendore sed non cognosceret virtutem auri; sed persona sapiens, cognoscendo in veritate aurum et plumbum, acciperet aurum cum magno fervore et de plumbo parum curaret. Ita anima cognoscendo Deum in veritate, intendit et cognoscit eum bonum, et non tantum bonum sed summum et perfectum bonum.
<Primo praefato gradu expleto, sequuntur alii, quorum maximus est amor transformans>
Et inveniendo eum bonum, diligit eum pro sua bonitate; et diligendo eum, desiderat habere; et desiderando eum, dat quidquid habet et habere potest et etiam seipsam, ut possit eum habere; et tunc habendo eum, sentit et gustat suam dulcedinem; et habendo, sentiendo et gustando ipsum Deum, summam et infinitam dulcedinem, fruitur cum maxima delectatione.
Et tunc inamorata anima istius dulcissimi Dilecti, desiderat eum tenere; et desiderando eum tenere, amplexatur; et amplexando, stringit et coniungit se cum Deo et Deum ad se cum summa dulcedine amoris. Et tunc virtus amoris transformat amantem in amatum et amatum in amantem; hoc est anima infocata in amore divino transformat se per virtutem amoris in Deum dilectum suum, qui diligitur ab ipsa anima cum tanta dulcedine. Sicut ferrum inflammatum accipit in se formam ignis accipit calorem, colorem, virtutem et valorem ipsius ignis, et quasi fit ignis, e se totum et non partem, et accipit se sibi, remanendo substantialiter in se, infocatum ita anima unita ad Deum et cum Deo per ignem perfectum amoris divini, quasi totam dat se et mittit se in Deum; et in Deum transformata, non mutata substantia propria, transformat se totam in sua vita in Deo amore, et per amorem quasi tota fit divina.
Oportet igitur quod cognitio praecedat, et postea sequatur amor qui transformat amantem in amatum; hoc est transformat animam, quae cognoscit in veritate et amat cum fervore, in bonum cognitum amatum cum fervore.
<Praedicta cognitio Dei et transformatio amoris sunt opus gratiae citiusque traduntur in oratione, praecipue autem legendo "Librum vitae">
Et istam cognitionem non potest anima per se habere vel per aliquam rem creatam, nisi solummodo per lumen divinum et per speciale donum gratiae divinae. Quod lumen divinum et quam gratiam divinam credo quod anima non possit invenire citius vel facilius ab ipso Deo summo bono et summo amore, quam per devotam et puram et humilem et continuam et violentam orationem.
Et voco ego orationem non solum oris sed mentis et cordis et omnium potentiarum animae et sensuum corporis. Quam orationem facit anima quae vult et desiderat istud lumen divinum invenire, studendo, cogitando et legendo continue in libro et superlibro vitae; qui liber vitae est tota vita Christi quamdiu vixit in hac vita mortali.
Unde Deus Pater altissimus ostendit et docet animae formam et modum et viam qualiter possit habere cognitionem istius Dei et qualiter possit venire ad eum per amorem; et istam viam et istud magisterium ipse Deus Pater altissimus ostendit et docet in amantissimo Filio suo.
<Regula amoris perfecti est "societas" Domini, i.e. cum eo paenitentiam agere>
Item dico plus et possum dicere cum firma veritate quod ipse Filius Dei Patris altissimi per dispensativam caritatem divinam et per amorem immensum, quem ipse Deus habet creaturae rationali, hoc est animae quae est capax sui, ipsemet fecit se viam et facit adhuc in mundo isto; viam dico veracissimam et rectam et brevem, qua quaelibet anima, quae vult, potest ambulare ad Deum et in Deo cum brevi poena, et determinata et quasi parva paenitentia.
Et quantum sit brevis et parva paenitentia, per respectum ad humanam culpam et ad nostram poenam meritoriam et per respectum ad praemium quod speramus et ad promissam gloriam, quaelibet anima quae haberet fidem posset cognoscere et videre; quia culpa nostra fuit et est infinita sicut est infinita divina maiestas quae offenditur; poena autem debet correspondere culpae. Sed divina maiestas, volendo ad suam misericordiam revocare animam, terminat istam poenam infinitam et dicit: Fac paenitentiam, ut possis venire ad me, quantam ego Filius Dei feci in mundo isto ut salvarem te; et parco tibi culpam et remitto offensam et solvo te a poena. In veritate magnum pactum est istud, quod facit animae divina bonitas: Non facias plus pro me nisi quantum feci pro te; et tu non pro culpa mea sed ego pro culpa tua; ego sine spe recipiendi a te aliqua beneficia, et tu cum spe recipiendi a me infinitum praemium. Igitur si vis scire paenitentiam parvam, determinatam et brevem, quam vult Deus de te, o anima, dico tibi: Tantam vult, quantam convenienter potes facere; et tantum vult quod facias istam tuam convenientem paenitentiam, quantum vivis in ista vita mortali et non plus. Si una hora vivis, una hora fac paenitentiam, et si plus vivis, plus fac paenitentiam; quia tantum vult Deus quod facias paenitentiam, quantum vivis et non plus, quantum est exparte suae iustae et ordinatae voluntatis.
Sed exemplum, modum et formam quomodo anima debet facere istam paenitentiam ostendit et docet veraciter et perfecte vita Christi, et paenitentia quam fecit Christus, et societas specialis a qua Christus fuit associatus in ista vita praesenti, ita quod ab hora qua anima Christi fuit creata et infusa in suo sanctissimo corpore in ventre suae sanctissimae Matris usque ad illam horam ultimam, qua illa sanctissima anima recessit ab illo sanctissimo corpore per acerbissimam mortem crucis, nunquam stetit sine tali societate; et ista societas non defecit sibi in isto mundo, quod non fecerunt apostoli nec aliquis discipulorum nec Ioannes Evangelista nec etiam Mater sua sanctissima Virgo Maria.
<Tres sunt "societates" Christi ad perfectionem amoris Dei ducentes, scilicet paupertas, despectus et dolor>
Qualis igitur societas, ita fidelis, continua et amabilis sibi, fuit ista? Videtur mihi quod fuit illa, quam Deus Pater altissimus voluit secundum suam dispensationem ut Filius suus haberet in isto mundo, hoc est perfectissima, continua et summa paupertas, perfectissimus, continuus et summus despectus, perfectissimus, continuus et summus dolor. Ista fuit societas, a qua fuit associatus Christus continue in sua continua paenitentia; quae paenitentia duravit tantum quantum fuit vita sua in hoc mundo, per quam ipse secundum humanitatem ivit ad caelum. Et per ipsam potest et debet ambulare anima ad Deum et in Deo; et sine ipsa non est alia via, quia oportet quod viam quam tenuit Caput teneant membra, et quod ab illa societate a qua fuit associatum Caput sint associata eius membra.
<a. Prima "societas": paupertas voluntaria>
Societas igitur Capitis nostri, sicut dictum est, fuit voluntaria, continua, summa et perfectissima paupertas. Et ista fuit tribus modis: una grandis, alia maior coniuncta cum prima, sed tertia fuit summa et perfectissima cum prima et secunda. Et quamvis in Christo haberet tres gradus ista paupertas, tamen in Christo fuit una summe et perfectissime.
Et primus gradus perfectissimae paupertatis Christi, qui est via et magister animae, fuit quia voluit vivere et esse pauper omnium rerum temporalium istius mundi, ita quod non reservavit sibi nec domum nec terram nec vineam neque possessionem nec denarios nec pecuniam nec massariam nec scutellam nec aliquam aliam rem propriam. Et non recepit de rebus huius mundi nec voluit recipere nisi extremam indigentiam vitae suae corporalis, cum penuria et fame et siti, cum frigore et calore, et cum multo labore et austeritate et duritia; et non de rebus delicatis et exquisitis sed de rebus grossis et communibus, quae, secundum stasonem et secundum tempus illud et secundum locum illum, inveniebantur in illa provincia in qua Christus pauperrime vivebat et stabat.
Secunda paupertas maior quam prima fuit quia voluit vivere et esse pauper consanguineorum et amicorum et omnis amicitiaetemporalis, ita quod nec amicum aliquem habuit nec consanguineum, propter quem fuerit sibi remissus non tantum unus ictus clavelli sed nec una percussio virgae vel flagelli vel una rampogna vel unicum verbum iniuriosum. Et ipse ita expoliavit se amore consanguineorum et parentum, quod nec pro Matre neque pro fratre nec pro amico aliquo dimisit nec voluit dimittere aliquid quod placeret vel placere posset voluntati Patris sui altissimi.
Sed tertia et summa paupertas fuit quia expoliavit semetipsum seipso, hoc est fecit se pauperem propriae potentiae, propriae sapientiae, propriae gloriae. Quia voluit apparere et vivere in mundo isto Deus increatus Deus humanatus Deus incarnatus Deus passionatus sicut homo pauperculus sine potentia, simplex et infirmus, sine gloria et sine humana sapientia.
O paupertas expulsa, o paupertas exbannita ad tubas hodie quasi ab omni statu in mundo isto! Et quae creatura inveniri posset hodie quae posset gloriari quod sit associata a tali et ita perfecta societate! Beata est illa creatura quae in sua paenitentia de tali societate potest gloriari; quia ideo Christus in seipso voluit eam recipere ut doceret nos. Sed quomodo facimus, bene videmus et scimus; quia non tantum de rebus temporalibus capimus nostram necessitatem cum sinistra sufficientia, sed non sumus bene contenti quod non plus velimus de iusto sine superfluitate.
Heu! Heu! quia Filius Dei scimus quomodo fuit de vestibus adornatus! Et scimus in quo lecto et supra quem lectum fuit in cruce collocatus! Et scimus quo potu fuit satiatus! Et scimus quomodo fuit conservatus ab amicis suis et consanguineis, defensatus et adiutus, et quomodo fuit associatus! Et scimus quomodo voluit se defendere, et elevare se in altum, et facere se teneri, et se gloriari de sua potentia et de sua sapientia! Et potuisset facere cum tota veritate, quia in se et a se habebat propriam potentiam per essentiam, per gratiam et per naturam. Sed nos illud, quod non habemus nec a nobis habere possumus, mentiendo volumus rapere, et illud quod non habemus ostendimus aliis; et ideo nostra paenitentia non vadit per viam rectam, quia dimittit et recedit a propria societate Christi, hoc est a sancta paupertate.
<b. Secunda "societas": despectus voluntarius>
Secunda societas, a qua continue in mundo isto fuit associata vita Christi, fuit voluntarius et perfectus despectus. Quia voluit vivere in isto mundo et vixit sicut servus deiectus et venditus et non redemptus; et non tantum sicut servus, sed sicut malus et iniquus servus, opprobriatus, derisus, ligatus, verberatus, fustigatus et flagellatus, et tandem sine ratione condemnatus et mortuus. Et si aliquando aliquis voluisset sibi inferre honorem temporaliter, semper contradixit aut verbis aut factis. Unde honorem mundi semper fugit, et verecundiam et contemptum semper in mundo isto procuravit, non dando per suum defectum nec causam nec rationabilem occasionem ex parte sua.
Qualis itaque persona invenitur hodie quae diligat talem societatem ut fugiat honorem et diligat verecundiam, quae velit esse advilata et deiectata de bono quod facit et nolit esse laudata et commendata? Mea fide, nulla fidelis invenitur, nisi illa quaeconiuncta est cum Capite Christo per perfectum amorem; quia anima plena amore Christi, videndo quod ipsum suum Caput diligit et vult talem societatem, diligit et vult ipsa similiter. Sed invenitur aliqua, quae dicit: Ego amo Christum et volo diligere, et non curo si mundus non facit mihi honorem; sed non tantum quod ego velim et desiderem verecundiam habere et esse deiectata, sed ego vivo in continuo praelio et continuo timore quod homo non faciat mihi et quod Deus non permittat.
Et istud est manifestum signum parvae fidei, parvae iustitiae et parvi amoris, et magnae tepiditatis ex parte istius animae. Quia vel commisit illud propter quod est digna sustinere confusionem et poenam et verecundiam, de quo pauci possunt iuste se excusare, vel non commisit. Si commisit per opera sua manifesta vel abscondita, debet se praeparare ad portandum cum patientia et cum gaudio et cum placimento animae et corporis, et hoc duabus rationibus: primo namque in illa poena et in illa verecundia anima purgatur a poena, quam debet recipere pro sua iniquitate propria; secundo, quia illa poena et verecundia, quam portat et sustinet cum patientia, satisfacit Deo et proximo secundum voluntatem divinae iustitiae. Sed, si non commisit nec per voluntatem nec per opera, debet portare, si Deus vult sibi permittere, in centuplo cum maiori patientia et maiori laetitia, quia illa poena et illa confusio et illa verecundia tota ponitur in augmentum gratiae, et crescendo meritum gratiae crescit praemium et donum in gloria; sed nos timemus quod Deus bonus non faciat nos crescere, et non timemus quod culpa nostra non faciat nos decrescere et minuere. In veritate isto modo crescunt animae sanctae et amici Dei.
Et ideo Christus dilexit verecundiam et fugit honorem et voluit esse voluntarie secundum divinam dispensationem, sine omni culpa quam commiserit, deiectus et desprezatus in vita sua, ut doceret amicos suos quomodo possent crescere per amorem in merito et gratia.
Ista igitur est societas secunda continua vitae Christi, quam tantum dilexit quod ab ipsa societate noluit unquam recedere. Si enim volumus videre principium, medium et finem ultimum et totum tempus vitae Christi Filii Dei, totum fuit humilitas et vivere sine honore in mundo isto, et vivere summe desprezatus.
<c. Tertia "societas": summus dolor>
Tertia societas sua magis experimentalis et continua fuit summus dolor, a quo statim anima Christi fuit associata; quia illa anima sancta, unita cum suo corpore divinitati, fuit impleta summa sapientia. Et ipse Christus fuit statim factus comprehensor et viator, et in ventre Matris suae incoepit sentire summum dolorem illa anima sancta sicut satisfactrix perfecta ad Deum, non pro sua sed pro humana culpa sentiendo, videndo, cognoscendo et intelligendo universaliter et singulariter omnes poenas et quamlibet poenam per se, quas et quam ipsa anima cum sua carne cum experimentali dolore debebat sustinere.
Et omnes cultellos linguarum, hoc est verba accultellata cuiuslibet linguae singularis, videbat et cognoscebat illa anima sancta a quibus debebat accultellari in futurum. Et sciebat quandoet quantum et quomodo et a quibus et ubi debebat impugnari. Et cognoscebat et videbat quomodo ipse Christus, in quantum homo, debebat esse traditus, venditus, captus, derelictus, negatus, ligatus, derisus, verberatus, flagellatus, iudicatus et condemnatus sicut latro, ad crucem ductus, expoliatus, crucifixus, mortuus, blasphematus, lancea percussus et apertus in suo sancto latere. Et sciebat omnes percussiones martellorum et omnia foramina clavorum. Et omnes dolores et omnia suspiria et omnes planctus et omnia lamenta dolorosa Matris semper in se et ante se illa anima sancta habebat et cognoscebat. Ita quod tota vita Christi fuit associata a continuo dolore.
Quomodo igitur vadit ad illum, qui est via doloris, illa misera anima quae in mundo isto semper vult habere consolationem? In veritate, anima quae esset perfecte inamorata de suo dilecto, nollet alium lectum nec alium statum in mundo isto nisi illum quem ipse habuit. Iam enim Maria sua Mater credo quod videndo Christum Filium suum amorosum in cruce plangentem et morientem, tunc non petivit ab ipso dulcedinem sed dolorem sentire. Ita in anima signum est pauci amoris, si vult in mundo isto a suo dilecto Christo sentire aliud quam dolorem. Et potest anima bene scire quod bono domino magis placet servitium pauperis qui servit fideliter per amorem sine expensis et beneficio, quam servitium divitis qui quolibet die recipit expensas magnas et servit sub spe recipiendi speciale beneficium. Ita anima pinguis ex magna dulcedine, quam gustat et assaiat de Deo si currit ad eum per amorem, non est tanti meriti, quanti est illa quae currit ad Deum et servit Deo per similem et tantum amorem sine dulcedine et cum continuo dolore.
<d. Conclusio sermonis>
Istud itaque videtur mihi quod doceat me lumen divinum, quod venit de vita Christi, qui est via eundi per amorem in Deum et ad Deum. Per istam viam ivit Caput nostrum Christus, per istam viam debet ire manus, brachium, spalla, pes et crus et omnia membra. Et inveniet anima per paupertatem temporalem, divitias aeternas; per despectum et verecundiam, summum honorem et magnitudinem gloriae; per modicam paenitentiam factam cum poena et cum dolore, possidebit summum bonum Deum aeternum cum infinita dulcedine et consolatione; licet anima, sicut dictum est, debeat servire ipsi Deo solum propter ipsum, qui est dignus diligi, et serviri debet sibi a qualibet rationabili creatura propter suam summam bonitatem. Deo gratias.
INSTRUCTIO XXXV
<GRATIARUM ACTIO PRO MYSTERIIS SALVATORIS ET DONIS CREATORIS>
(Haec est ultima littera)
Haec est ultima littera quam fecit sanctissima Angela de Fulgineo, mater nostra, antequam infirmaretur ad mortem, asserens tunc istam esse ultimam omnium litterarum. Praescivit enim suum felicem transitum longo tempore ante. Unde cum multo affectu haec verba locuta est, et quasi coegit scriptorem, qui tepidus erat, ad scribendum et dixit.
<Supplex laudat Angela magnum Dei Amorem in incarnatione visibilem>
O Deus meus, fac me dignam ut possim cognoscere altissimum mysterium tuum, quod fecit ardentissima et ineffabilis caritas tua cum dispensata caritate ab ipsa Trinitate, id est mysterium altissimum tuae Sanctissimae incarnationis quam fecisti pro nobis; quae incarnatio fuit principium nostrae salutis. Et ista incarnatio facit nobis duo: primum est quod implet nos amore; secundum est quod reddit nos certos de salute nostra.
O incomprehensibilis caritas! Supra istam non est maior caritas, quam quod Deus meus fiat caro ut me faciat Deum. O amor evisceratus! Dedisti te ut faceres me quando recepisti formam nostram; non defecisti in te ut aliquid minueretur a te nec a tua divinitate, sed abyssus tuae conceptionis facit me dicere verba ista eviscerata. O Incomprehensibilis, factus es comprehensibilis. O Increatus, tu es factus creatura. O Incogitabilis, tu es cogitabilis. O Impalpabilis, tu palpari potes.
O Domine, fac me dignam videre profundum huius altissimae caritatis, quam nobis communicasti in ista incarnatione sanctissima. O felix culpa, quae meruisti nobis ostendere occultissimum divinae caritatis profundum quod nobis absconsum erat. O in veritate maiorem contemplationem ego cogitare non possum. O Altissime, fac me capacem ad intelligendum hanc altissimum et ineffabilem caritatem.
<Quinque mysteria Salvatoris contemplat atque obsecrat, ut eorum magnitudinem plene cognoscere possit>
O Domine, quinque sunt mysteria quae pro nobis fecisti; fac nos, Domine, esse capaces ad intelligendum. Primum est mysterium incarnationis; secundum est mysterium nativitatis Filii Dei; tertium est mors Filii facta pro nobis; quartum est resurrectio; quintum est quando ascendit in caelum.
Tria ergo in ista incarnatione Dei Filii considerare debemus. Primum est amor. O amor summus et transformatus! O divina visio! O Ineffabilis! Quando tu, Jesu Christe, facis me intelligere quod mihi es natus? O quomodo est gloriosum istud intelligere in veritate, quod ego videam et intelligam quod tu es mihi natus. Plenum est omni delectamento. Unde certitudinem quam habuimus ab incarnatione, eandem habemus a nativitate, quia ad illud pro quo incarnatus est, ecce natus est. O Admirabilis, quomodo sunt mirabilia mysteria tua quae fecisti nobis.
Secundum est quod facit nobis incarnatio Filii Dei quia reddit nos certos. Bene certum, quia ad illud, pro quo incarnatus et natus est, habemus praesentiam documenti a Jesu Christo nato, depaupertate, dolore et despectu, quia in ipsis natus est, vixit et finivit.
Tertium est mysterium suae mortis, quia ad hoc natus est ut moriatur pro nobis. Quinque sunt consideranda in ista morte Jesu Christi. Primum, declaratio certificationis nostrae salutis. Secundum est fortificatio et victoria contra inimicos nostros. Tertium, repletio et superabundantia amoris Dei manifestati per ipsam mortem. Quartum est quod replet nos una profunda eviscerata et altissima veritate, id est cognoscere, videre et intelligere quomodo Deus Pater ostendit, docuit, clarificavit et declaravit nobis Filium suum, in ista incarnatione sanctissima et in nativitate et in morte. Quintum est considerare quomodo Filius Dei manifestavit nobis Patrem per oboedientiam, quam servavit per totam vitam suam, et in morte finivit; et per ipsam oboedientiam respondit Deo Patri pro toto humano genere.
Fac me dignam, o increate Deus, cognoscere profundum amoris tui et ardentissimae tuae caritatis. Fac me dignam intelligere ineffabilem caritatem quam nobis communicasti quando nobis ostendisti Filium tuum Jesum Christum in ista incarnatione, et quando ipse Filius tuus manifestavit te Patrem nobis. O admirabilis et amor iocundus, quia in veritate in te est omnis sapor, omnis suavitas et omne placimentum. Et ista est contemplatio quae elevat animam de mundo et facit eam stare supra se et est pacificata et tranquilla.
Quartum mysterium est resurrectio, in qua duo sunt consideranda. Primum est quod sua resurrectio dat nobis firmam spem de nostra resurrectione; secundum, quod facit nos cognoscere resurrectionem spiritualem quam Deus facit per divinam gratiam quando de mortuo facit vivum et de infirmo facit sanum. O altissimum et admirabile et incognitum mysterium et ineffabile et sacrum, adimplevisti totam opportunitatem nostram. Fac me dignam, Domine, cognoscere istud altissimum mysterium.
Quintum mysterium est ascensionis. O Domine, fac me dignam cognoscere istud altissimum mysterium tuae ascensionis. O amor, fac me dignam et capacem ad intelligendum istud mysterium, in quo mysterio ascensionis est completa et arotundata tota salus nostra. O mi Domine Jesu Christe, misisti nos in possessionem de Deo Patre tuo.
Ista quinque mysteria sunt schola illorum qui sunt veraces scholares; et schola verax, ubi discuntur ista quinque mysteria, est schola continuae orationis. Fac me dignam, Domine, cognoscere et intelligere tuam supernam caritatem cum qua creasti me. Fac me capacem, o Incomprehensibilis, cognoscere et intelligere tuam inaestimabilem et ardentissimam caritatem cum illa eviscerata dilectione qua elegisti humanum genus ab aeterno ad videndum visionem tuam, et dignasti tu, Altissime, velle videre nostram. Fac nos dignos, Domine, cognoscere culpam nostram, ut possimus per eam cognoscere Humanatum quem misisti nobis dispensatum ad ipsam culpam.
<Septem dona Creatoris laudat et gratias agit Deo, obsecrans ut ea totaliter intelligat>
Post haec locuta est de septem donis sive beneficiis specialissimis nobis a divina bonitate collatis. Et dixit: O Domine, fac me capacem, fac me dignam ad intelligendum ista septem dona quae fecisti inter multitudinem donorum quae donasti nobis. Primum donum est ineffabilis creatio.
Secundum est admirabilis electio, qua dignasti nos eligere ante tuam praesentiam.
Tertium est donum inaestimabile quod nobis fecisti quando tuum Filium ad mortem misisti ut dares nobis vitam, quod est donum supra omne donum.
Quartum est donum altissimum tuae bonitatis, quia dignasti me facere sensibilem et rationalem et non bestialem et irrationalem. O Admirabilis, ratio, quam in me posuisti, facit mihi tria: primum est quod me facit cognoscere te Admirabilem; secundum est quod me facit cognoscere peccata mea; tertium est quod ipsa ratio, quae in me est per gratiam, facit contrariare libero arbitrio in malo. O Incomprehensibilis, quia nihil est aliud supra istud donum quod nobis donasti. O Sine Forma Exemplata, quia formasti nos de tua forma quando nos fecisti rationales. O certe, quia induisti nos de te et de tua ratione.
Quintum donum est intellectus. Fac me, Domine, cognoscere istud donum, quia nobis donasti intellectum ut possimus te Deum meum intelligere.
Sextum donum est sapientia. O Domine, fac me dignam cognoscere ardentissimam caritatem tuam, cum qua caritate donasti nobis istud donum, scilicet sapientiam tuam. O in veritate istud est donum omnium donorum, scilicet assaporare te in veritate.
Septimum donum est amor. O Summum Esse, fac me dignam intelligere istud donum quod est supra omne donum; quia omnes angeli et omnes sancti non habent aliud videre, nisi te videre amatum et amare te et te contemplari. O donum quod est supra omne donum, quia tu ipse es et es amor. O Summum Bonum, dignasti nos facere te amorem cognoscere, et facis nos amare talem amorem. Et ideo illi qui veniunt ante tuam praesentiam, erunt satisfacti secundum amorem quem habuerunt. Et nihil aliud est quod ducat contemplatores ad contemplandum, nisi verus amor. O Admirabilis, mirabilia facis in filiis tuis. O supernum Bonum! O incomprehensibilis Caritas ardentissima! O divina Persona, quae dignasti nos sustentare in medio tuae substantiae. O istud est admirabile supra omne admirabile quod facis in filiis tuis. O certe, non est intellectus humanus, qui ad istam substantiam non deficiat, sed cum intellectu divino sentimus divinam substantiam. Et ista est propria arrha illorum qui sunt veri solitarii. Et ideo omnes chori angelorum sunt hic occupati. Et in tali occupatione occupant se omnes illi qui sunt veri contemplatores. Et postea veraciter erunt solitarii et erunt separati a terra; et istorum conversatio in caelis est.
INSTRUCTIO XXXVI
<DE FELICI TRANSITU ANGELAE AD CAELUM EIUSQUE NOVISSIMIS VERBIS>
(Haec sunt verba novissima)
In nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni crucifixi, cuius nomen sit benedictum in aeternum et in saeculum saeculi. Amen. Haec sunt verba novissima quae dixit legitima sponsa Christi Angela de Fulgineo, quando ad suum felicem exitum propinquavit.
<Infirmitate correpta, "in festo angelorum", extatica in contemplatione coram eisdem nubit denique Divino sponso>
Primo igitur, circa principium suae infirmitatis, in festo Angelorum de mense septembri, dixit: Dum desiderarem multum communicare in isto festo Angelorum, nec esset qui mihi apportaret sacratissimum Christi Corpus, coepi multum dolere. Et ecce in ipso dolore et desiderio communicandi coepi cogitare pro ipso festo Angelorum in laudem angelorum, id est in exercitio quod habent ipsi angeli in laudare Deum.
Et subito fuit elevata anima. Et ecce maxima multitudo angelorum. Et deduxerunt eam ad unum altare, et dixerunt ei: Hoc est altare angelorum. Et super ipsum altare ostenderunt animae ipsi angeli laudem ipsorum angelorum, id est illum qui est laus angelorum, illum qui est omnis laus. Et dixerunt animae ipsi angeli: In isto qui est super altare est perfectio et complementum sacrificii quod tu quaeris. Et dixerunt: Praepara te ad recipiendum illum, qui te desponsavit anulo sui amoris. Et: Coniungimentum iam factum est, et iterum de novo vult facere coniungimentum.
Et hoc totum sentiebat anima in veritate, quia erat de facto multo plenius quam possit exprimi verbis. Et solum umbra praedictorum, id est memoria quae est quasi quaedam umbra illius veritatis quam tunc sensit anima, solum illa umbra laetificat animam plus quam possum dicere.
<"Circa festum Nativitatis" Domini, dum infirmatur, a tempestatibus animae liberatur>
Postmodum vero ipsa Angela, ultima infirmitate quassata ac mente ipsius abundantius solito in abyssum divinae infinitatis absorpta, interrupte et cum interpolatione loquebatur et raro; verba tamen ipsius, prout capere poteramus qui praesentes eramus, breviter recollegimus, quae sunt haec. Dixit quadam vice, circa festum Nativitatis Domini, quo scilicet tempore ipsa transivit ad Christum: Verbum caro factum est. Et post magnam moram, quasi aliunde veniens, dixit: O omnis creatura deficit! O totus intellectus angelorum non sufficit! Et interrogata a nobis: Ad quid deficit omnis creatura et intellectus angelicus non sufficit? Respondit: Ad comprehendendum. Et postea dixit: O in veritate ecceDeus meus che me ha adtesa la promessa; quia Christus, Filius suus, modo praesentavit me Patri. Dixerat enim ante: Scitis vos quando Christus erat in navi et tempestates erant ibi magnae? In veritate ita est aliquando in anima, quod permittit tempestates venire, et ipse videtur dormire. Iterum dixit: In veritate donec Deus permittat personam totam pistari et suppeditari, non sinit aliquando finiri tempestates. Et hoc facit specialiter suis legitimis filiis.
<Angela filios suos spirituales benedicit postremum, mutuam dilectionem eis enixe commendans>
Item alia vice dixit nobis: O filioli mei, libenter dicerem vobis aliqua verba si scirem quod Deus me non deciperet; scilicet de promissione sui exitus, quia propter desiderium moriendi timebat multum, sicut ipsa dicebat, ne de illa infirmitate liberaretur. Et dixit: Ista quae volo dicere non dico nisi ut vos sequamini illud quod non sum secuta ego. Et hoc non dico nisi propter honorem Dei solummodo, et ut prosit vobis; quia non libenter porto sub terra aliquid quod possit vobis prodesse.
Ecce Deus dicit animae: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. O quis est qui mereatur hoc, quod omnia bona Dei sint sua et bona nostra sint Dei et bona Dei sint nostra? O in veritate non est aliud quod mereatur hoc nisi caritas! O filioli mei et patres et fratres, studete vos diligere invicem et habere istam caritatem divinam in veritate; quia per istam caritatem et mutuam dilectionem meretur anima haereditate bona divina. Et ego non facio aliud testamentum, nisi quod recommendo vobis istam mutuam dilectionem, et relinquo vobis totam haereditatem meam, scilicet vitam Christi, videlicet paupertatem, dolorem et despectum.
Et imposuit manum suam super caput singulorum, dicens: Benedicti sitis a Deo et a me, filioli mei, vos et omnes alii qui hic praesentes non sunt. Et sicut significata est mihi et demonstrata a Christo ista aeterna benedictio, ita concedo eam vobis et cum toto corde meo eam do vobis et praesentibus et absentibus; et ipse Christus det eam vobis cum illa manu, quae clavata fuit in cruce. Et illi qui habebunt istam haereditatem, scilicet vitae Christi, et erunt veri filii orationis, non est dubium quod postea habebunt haereditatem vitae aeternae.
Et postea dixit: In hoc quod volo dicere nihil habeo facere, sed totum est Dei. Nam placuit divinae bonitati dare mihi sollicitudinem et curam filiorum suorum et filiarum qui sunt in mundo, qui sunt ultra mare et citra mare; et custodivi eos et doloravi eos, et dolores mei fuerunt plures quam sciatis. Et dixit: O Deus meus, amodo reassigno eos tibi, ut tu custodias et conserves eos ab omni malo.
Et postea dixit: O filioli mei, studeatis habere istam caritatem ad omnes homines; quia in veritate dico vobis quod plus recepit anima mea de Deo quando ploravi et doloravi peccata proximi cum toto corde meo, quam quando ploravi peccata mea. Et in veritate non est maior caritas in terra quam dolorare peccata proximi. Mundus trufat se de hoc quod dico, quia videtur esse contra naturam, scilicet quod homo possit dolorare et plorare peccataproximi sicut sua vel plus quam sua; sed caritas quae hoc facit non est de hoc mundo. O filioli mei, studeatis vos habere istam caritatem.
Et neminem iudicetis, etiam si videritis hominem peccare mortaliter. Non dico quod non displiceat vobis peccatum et quod non debeatis abhorrere peccatum; sed dico quod non iudicetis peccantes, quia nescitis iudicia Dei. Nam multi videntur apud homines salvati, qui apud Deum sunt damnati; et multi apud homines videntur damnati, qui apud Deum sunt salvati. Et scirem vobis dicere quod aliqui sunt, quos vos despexistis et vadunt siarando, id est destruendo bona incoepta, de quibus ego habeo firmam spem quod Deus reducet eos ad viam suam.
<Sicut sponsa parata ad nuptias praegustat adventum Divini sponsi>
Item alia vice dixit quod anima sua fuit levata, et mundata et subpozzata in sanguine Christi, qui erat ita recens et calidus sicut exiret de corpore Crucifixi. Et dictum fuit animae tunc: Hoc est illud quod mundavit te. Et respondit anima: O Deus meus, ero decepta? Et dictum fuit sibi: Non.
Et anima audivit sibi dici ista verba: O sponsa, o speciosa, o amata a me cum dilectione. In veritate nolo quod venias ad me cum istis doloribus sed cum iubilo et laetitia inenarrabili, sicut decet regem ducere sponsam diu amatam cum regio vestimento. Et demonstravit mihi vestimentum quod demonstrat sponsus sponsae diu amatae. Et hoc non erat de purpura nec de scarleto nec de cendato nec de samito, sed erat quoddam lumen mirificum quo vestitur anima. Et tunc etiam ostendit mihi Verbum, ita quod modo intelligo quid est Verbum et quid est dicere Verbum. Et dixit mihi tunc: Hoc est Verbum quod voluit incarnari pro te. Et tunc etiam transitum fecit per me, et totam me tetigit et amplexatus est me.
Et dixerat mihi ante: Veni dilecta mea, speciosa mea, amata a me cum dilectione. Veni, quia omnes sancti expectant te cum magna laetitia. Et dixit etiam hoc: Ego non committam te angelis nec aliis sanctis ut te deducant, sed ego personaliter veniam pro te et assumam te ad me. Dixerat enim mihi longo tempore ante: Tu es facta conveniens mihi, et es altissima in mea maiestate.
<Tandem admonet discipulos, ut parvi et humiles sint in cunctis "sufficientiis", sive temporalibus sive spiritualibus>
Item alia vice dixit : Maledictae sint sufficientiae quae tollunt animam, scilicet potentiae, honores et praelationes. O filioli mei, studeatis esse parvi.
Et postea clamavit dicens: O nihil incognitum! O nihil incognitum! In veritate non potest anima habere meliorem visionem in isto mundo, quam videre suum nihil et stare in suo carcere. Et maior deceptio est in sufficientiis spiritualibus quam in temporalibus, scilicet scire loqui de Deo, facere paenitentiam magnam, intelligere Scripturas et habere cor quasi continue occupatum in rebus spiritualibus, quia isti multotiens in errorem cadunt et difficilius corriguntur et reducuntur, quam illi quitemporales habent sufficientias. Et iterum clamavit dicens: O nihil incognitum! O nihil incognitum!
<Animam suam Deo commendat et "quasi leniter dormiens" cum iucunditate requiescit in pace>
Item alia vice quando erat prope transitum, scilicet die praecedenti, dicebat frequenter: Pater, in manus tuas commendo animam et spiritum meum. Et semel post dictum verbum dixit nobis: Modo ad istud verbum responsio mihi facta est talis: Quod impressum est cordi tuo in vita, impossibile est quod non habeas in morte. Et tunc diximus ei: Ergo vis recedere et relinquere nos? Et illa respondit: Tantum celavi vobis quod amodo non celo plus, quia omnino debeo recedere.
Et tunc, eodem scilicet die, cessantibus doloribus cunctis, quibus multis diebus ante per membra singula interius et exterius horribiliter tormentata fuerat et afflicta, in tanta quiete corporis et spiritus iocunditate iacebat, quod iam videbatur de promissa sibi laetitia aliquid degustare. Et tunc interrogavimus eam si praedictus iubilus erat sibi datus adhuc. Et illa respondit quod iam incoeperat iubilus supradictus. Et in hac quiete ac mentis iocunditate usque post Completorium diei Sabbati laetissima iacens, multis fratribus circumstantibus eam et mysteriorum officia exhibentibus, ipsa die, scilicet octava Innocentum, ultima hora diei, quasi leniter dormiens requievit in pace.
Et anima illa sanctissima, carne soluta et in abyssum divinae claritatis absorpta, innocentiae et immortalitatis stolam a Christo sponso suo recepit, perenniter regnatura cum ipso. Quo nos perducat per virtutem sanctissimae suae crucis et per merita sanctissimae suae Matris et per intercessionem nostrae sanctissimae matris ipse Filius Dei Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
<NOTIFICATIO>
Transit autem venerabilis sponsa Christi Angela de Fulgineo ex huius mundi naufragio ad caeli gaudia, longo sibi ante tempore iam promissa, anno Dominicae incarnationis MCCCIX, pridie nonas Ianuarii, tempore domini Clementis papae V. Deo gratias. Amen.
<PERORATIO VEL EPILOGUS>
Ne inflatura mundanae sapientiae animalis, terrenae, et diabolicae inflati spiritus magistrorum, qui magna dicunt et minima non faciunt, remaneret ab aeterna Dei sapientia inconfusa, suscitavit Deus mulierem saecularis status, mundo obligatam, viro, filiis et rebus et divitiis irretitam, scientia simplicem viribus impotentem; quae, virtute sibi divinitus infusa, per virtutem crucis Christi Dei et hominis, vincula mundi rupit, apicem perfectionis evangelicae ascendit, et per sanctam stultitiam crucis Christi perfectorum sapientiam renovavit, et obliteratam viam boniJesu, quam excelsi gigantes tam per verba quam per opera inobservabilem asserebant, non solum possibilem ostendit et facilem, sed etiam summas delicias animae virtuosae ostendit.
O sapientia caelica perfectionis evangelicae, quomodo cum aeterno Deo stultam fecisti sapientiam huius mundi, et tu, aeterne Deus, in ipsa: dum contra viros, feminam; contra inflatos, humilem; contra astutos, simplicem; contra litteratos, idiotam; contra religiosam hypocrisim, sanctum propriae condemnationis despectum; et contra linguatos otiosos et manus remissas, stupendum calorem operum et verborum silentium; et contra prudentiam carnis, prudentiam spiritus, quae est scientia crucis Christi, <opposuisti>. Unde in muliere forti apparet quod in speculatoribus viris caecis erat carnali expositione sepultum.
Procul ergo a sanctae geniturae filiis omnis pudor abscedat, et ab Angela magni consilii viam divitiarum sapientiae crucis Christi addiscite, quae est paupertas, dolor et despectus <et vera oboedientia> boni Jesu et dulcissimae suae Matris, quam viros et mulieres et omnem creaturam lingua efficacium operum doceatis. Et ut gloriemini in vocatione tanti discipulatus, scitote, carissimi, ipsa est doctrix disciplinae Dei et electrix operum illius.
Et vere ipsa est candor lucis et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest. Et in se permanens, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, et omnes filios suos amicos Dei et prophetas veritatis constituit. Et vere neminem diligit, qui Angelam, immo viam et vitam Christi et doctrinam impugnat. Extrahitur hoc de libro Sapientiae VII et VIII c.
Recordemini, carissimi, quod Christi primo passibilem vitam apostoli praedicantes, eam post mortem resuscitatam a femina didicerunt. Sic, carissimi filii sanctae matris, regulam in carnalibus mortuam post passuram a nostris primis parentibus apostolis beato Francisco et eius sociis, praedicatam nunc in observantia sanctae matris, una mecum discite immortalem. Nec est contra ordine providentiae, in opprobrium virorum doctricem facere mulierem, cui in mea notitia non est similis super terram. Quia et beatus Hieronymus dicit de Olda prophetissa ad quam concurrebat populus, quia in opprobrium virorum et doctorum legis, qui erant transgressores mandati, est ad femineum sexum prophetia translata. Deo gratias semper. Amen.