Lessici di frequenza

 

INSTRUCTIO IX

<AD UNITATEM MENTIUM ET CORDIUM, PARVULOS ESSE OPORTET>

(O carissimi animae meae)

O carissimi animae meae, desidero de vobis quod et de me et de socia mea, ut semper idem sapiatis et non sint in vobis schismata. Nam illud, quod omnes discordes facit consentire in unum, desidero quod sit in anima vestra, quod est esse parvulum. Et hoc esse parvulum non facit respicere ad aliquam sufficientiam scientiae nec sensus naturalis, sed solum inclinat armam ad videndum defectus et miserias suas; et cum seipso et contra seipsum quaestiones movet ut convincat defectus suos, eosque emendare conetur. Hoc autem esse parvulum nulli imminet nec facit hominem onerosum nec contentiosum in verbis, quamvis vita sua omnes feriat huic parvulitati contrarios. Et hoc est quod de vobis desidero, o intimi mei, ut vita vestra, lingua tacente, in via istius parvulitatis et paupertatis et zeli discreti et discretae compassionis sit clarum speculum volentibus eam sequi et sit spata acuta adversariis veritatis.

O intimati mei, parcatis superbiae meae, quod ego superbissima et filia superbiae audeam vos monere et ad viam humilitatis inducere, cum sim tota contraria ipsi humilitati, sed zelus et securitas facit me sic loqui; nam sic loquor vobis secure sicut animae meae. Et ideo, quamvis superbe, tamen quia confidenter locuta sum, parcatis obsecro mihi.

O carissimi mei, multum pacaretur anima mea, si audirem de vobis quod hoc esse parvulum fecisset vos unum cor et animam unam, sine qua unitate non video in veritate quod possitis bene placere Deo.

INSTRUCTIO X

<DE MULTIPLICI AMBITIONE VITANDA, QUO MELIUS ANIMA ATTENDAT AD DEUM>

(Nihil est nobis necesse nisi Deus)

Nihil est nobis necesse nisi Deus. Invenire Deum, est mentem nostram in ipso recolligere. Et ad hoc, ut melius recolligatur mens, est detruncanda omnis superflua consuetudo vel familiaritas et omne superfluum parlare, et nolle scire multa nova; et breviter se dividat ab omnibus a quibus mens spargitur, et intret ad cognoscendum abyssum miseriarum suarum, et cogitet quid operatus sit in tempore retrocesso et quid operatur in praesenti, et videatbene quid boni poterit Deo assignare. Et nulla dies sit quod non consideret istud; et si dies transeat, non transeat nox. Et volve te, anima, ad cognoscendam divinam misericordiam, quomodo Jesus Christus tecum dispensavit in omnibus miseriis tuis; et custodias te bene ut sis grata et beneficii huius non obliviscaris.

Et custodias te a superbia. Et pugna contra honorem et contra omnes vanitates et contra honorem spiritualem ac etiam temporalem et contra gulam et contra avaritiam; et noli habere aliquid nec parum nec satis nec ullum quid, quod te faciat avarum; et noli habere ullam curialitatem, et non desideres aliquam sufficientiam. Istae enim sunt filiae superbiae, quae non dimittunt animam elevari in altum.

INSTRUCTIO XI

<DE PAENITENTIAE OPERIBUS PUBLICIS ET PRIVATIS>

(Si unus solus faceret omnes paenitentias)

Item dixit quandoque, quod si unus solus faceret omnes paenitentias quas omnes homines de mundo faciunt, non esset sufficiens ad promerendum ea quae promittuntur et expectantur. Unde quilibet deberet conari facere paenitentiam in occulto quantum plus potest et desiderare quod non potest facere; et etiam facere in publico, dummodo in intentione nolit videri, quia dimittere bonum ut non videatur est tepiditas, unde nullo modo debet propterea dimitti. Et in his habemus exemplum Magistri nostri, qui multa fecit quae nunquam fuerunt scita, et tamen tantus fuit eius amor quod multa fecit in publico.

INSTRUCTIO XII

<OMNIA SUSTINERE OPORTET AD ADIMPLENDAM TOTO CUM AMORE VOLUNTATEM DEI>

(Rogo te ego misera)

Item dixit quod tribulationes istius mundi significabant consolationes aeternas; et ideo non est multum curandum in temporalibus tribulationibus, quae finem habent.

Rogo te ego misera, care, quod multum verecundor dicere quia tu scis melius dormiendo quam ego vigilando quamvis significes mihi tribulationes, licet si ego essem bona christiana tribulationesessent mihi consolationes quod tribulationes istius mundi significant tibi aeternas consolationes.

Rogo etiam te, quod non occupes te in rebus exterioribus, de quibus es modo invitatus et mundus ex parte sua continue invitat. Scis enim bene melius me quod aliud faciunt filii qui sunt filii solum per creationem, et aliud illi qui sunt per gratiam. Et non est dubium quod qui multum diligit, multum vult esse dilectus; et qui totum dat, totum revult. Et ideo prego te, fili carissime, quod facis, facias secundum velle suum; et quia ego credo quod sis filius Dei carissimus et quod Deus velit te totum et non partem de te sed totum, ideo rogo te quod nec causa perdendi seu acquirendi honorem et commodum temporale moveat te, sed secundum velle summi boni omnia facias.

Sustine, fili carissime, quod fiat tibi potius quam tu alteri facias. Et hoc docet nos Magister qui omnia sustinuit, et ipse noluit aliis facere.

Imple, fili mi, tuam mentem gentilem isto increato Deo, et operare et respice ad nobilem vocationem quam Deus fecit de te. Si ipse increatus Deus fixit se in te, rogo te quod figas te in eo. Cresce, cresce, cresce!

Omnes salutationes nostrae compleantur in eo qui est omnis salus. Iuva me ad implendum desiderium meum affamatum de tuo profectu. Rogo Summum Bonum ut saturet me de tuo profectu.

Lumen, amor et pax Altissimi sit tecum. Non sum digna dare benedictionem nec merui; sed si ipse aliquid de benedictione vult dare mihi sua bonitate, ego exproprio meipsam et do tibi quantum vult ipse Deus.

INSTRUCTIO XIII

<DE OPPORTUNITATE ET BENEDICTIONE TRIBULATIONUM IN VITA FILIORUM DEI>

(De tribulatione quam patimini)

Quadam vice respondens quibusdam tribulatis, confortabat eos sic dicens.

De tribulatione quam patimini habeo vobis cordolium et invidiam. Qui enim sunt afflicti et tribulati interius et exterius, non dubito quod est signum quod sunt dilecti ab Amato. Et sicut scitis melius me, hoc habuit Magister noster. Tribulationem enim quam habuit Magister noster in anima non posset lingua exprimere nec cor pensare, quamvis nostrae tribulationes sint per aliam viam quam suae. Sed quando nostrae apparent defectuosae, studeamus cum totis nobis vincere, sustinere patienter, immo gaudere in temporalibus tribulationibus quae finem habent, et diligere eas ex corde. Et ideo quando recipimus tribulationem, est signum quod sumus dilecti ab Amato quando dat nobis arrham suae haereditatis. Respicite in dolorem istius Desolati, et erit remedium omni vestrodolori; Filius Dei recepit mala pro nobis.

Tria enim facit animae sanctae ista sanctissima tribulatio quam non cognoscimus. Primum est quod facit animam converti. Et si conversa est, facit eam magis converti et adhaerere. Secundum est quod eam facit crescere; sicut enim bona terra bene praeparata, adveniente pluvia, germinat et fructificat, ita anima sancta, adveniente tribulatione, crescit in virtutibus. Tertium est quod purificat, confortat et pacificat et quietat et tranquillat.

Ista sanctissima tribulatio multum convenit vobis; et ideo non mutetis quod Deus fecit et ideo vobis est utilis, et vobis et multis. Credo enim in corde meo cum tota me quod scorgitrices securae et advocati digni et nobiles et testes veraces quibus magis credetur in conspectu Dei, sunt istae tribulationes sanctissimae incognitae. Et credo firmiter quod nihil aliud tam bene unit cum Deo sicut tribulatio et nihil aliud tenet nos unitos sicut tribulatio, et nihil aliud est quod ita adducat nos ad Deum sicut istae sanctissimae tribulationes. Et ideo non miremini si habeo vobis unam sanctam invidiam.

Rogo quod non exeam vobis de mente quia vos non estis exiti de mente mihi. Credo firmiter, filii mei, quod nobilitas quae exit de sanctissima tribulatione non est cognita; quia esset ibi magna grappiglia.

Lumen tribulatorum sit vobiscum. Amor et pax Altissimi sit vobiscum. Benedictio altissimi Dei sit vobiscum aeternaliter, filioli, et nobiscum. Omnes nostrae salutationes compleantur in eo qui omnis salus est. Valete in isto Deo homine passionato et in Virgine Matre eius, et non sitis ei ingrati. Et orate pro socia mea Ma., quae plus solito est infirma, et pro me vilissima creatura.

INSTRUCTIO XIV

<VERA COGNITIO DEI ET SUI IPSIUS EST FUNDAMENTUM ET PRAESIDIUM OMNIS PIETATIS>

(Non miremini, filii mei)

Non miremini, filii mei carissimi, si non rescripsi vobis ad plures litteras quas mihi misistis, quia taliter sum ligata quod nec vobis nec aliis litteras mittere possum nec dicere verba spiritualia nisi haec communia. Et in toto mundo non delectat me aliquid dicere nisi solum haec duo, scilicet cognoscere Deum et seipsum, hoc est iacere continue in carcere suo et nunquam de suo carcere exire. Et si de suo carcere exit, cum dolore et cum vera contritione conetur redire ad carcerem suum. Credo quod qui nescit iacere et stare in carcere suo, non vadat et non habet bonum quaerere alienum et non rimetur desuper se.

O filioli mei carissimi, quid facit omnis revelatio, omnisvisio, omne sentimentum, omnis dulcedo, quid omnis sapientia, quid omnis elevatio, quid omnis contemplatio, nisi homo habeat veram cognitionem Dei et sui? In veritate dico vobis quod nihil. Et ideo miror quomodo quaeritis meas litteras, quia ego non video quod mea littera nec mea verba debeant nec possint vos consolari, nec video quod vos consolationem recipere possitis de illis nisi de hac cognitione. Et de hoc delectat me dicere et non de alio; et in omnibus impositum est mihi silentium nisi in hoc.

Rogo vos care, ut rogetis Deum ut det istud lumen mihi et toti proli, et faciat nos in hoc remanere semper.

Adhuc dico: Visio Increati, amor qui oritur de visione Increati, custodit visionem; sed quia ipse amor et ipsa caritas non custodiunt aliquando bene, revelando secreta visionis quia amor est factus ad dilatandum se ideo est posita alia custodia sicut est sanctus zelus qui oritur de vera visione, qui custodit melius quam amor. Et propter magnam custodiam quam facit iste zelus, de his quae sunt certa facit incerta, et album facit nigrum. Et adhuc ipsamet visio assurgit et ponit a latere amorem et zelum, et ipsamet custodit semetipsam.

Et ideo, filioli mei, sim vobis excusata, quia istud est ligamen quod imposuit mihi et imponit silentium. Et quantumcumque excusem me, tamen ego accuso rectam visionem, quia ipsa recta visio bene novit, unde dicit et faciet me dicere totum illud quod vobis et aliis erit necesse.

Omnes salutationes nostrae compleantur in Resurrectione Domini et in renovatione quam facit in perfectissimis amatis.

INSTRUCTIO XV

<FILIIS LEGITIMIS DEI PATRIS LECTIONE "LIBRI VITAE" CRUCIFIXI OPUS EST, UT TRANSFORMENTUR IN EUM>

(Si lumen divinae gratiae, o fili)

Si lumen divinae gratiae, o fili carissime, concupiscis, si cor a sollicitudinibus omnibus elongare cupis, si temptationes noxias vis refrenare, si in via Dei perfectus esse desideras, ad crucem Christi currere non pigrescas. Vere enim non est alia via filiis Dei reservata, qua Deum invenire valeant ac inventum etiam retinere, nisi via et vita istius Dei et hominis passionati, quam consuevi dicere adhuc assero esse librum vitae, cuius ad lectionem nisi per orationem continuam accedere nemo potest. Nam oratio continua animam illuminat, elevat et transformat. Illuminata enim lumine in oratione percoepto, clare videt viam Christi praeparatam et calcatam pedibus Crucifixi; per quam, dilatato corde currendo, non solum elongatur a mundi sollicitudine ponderosa, verum etiam supra semetipsam ad divinam degustandam dulcedinem elevatur et, sic elevata, divino infocatur incendio, ut sic illuminata, elevata etinfocata, in ipsum Deum hominem transformatur. Et hoc totum in crucis aspectu per orationem continuam invenitur.

Unde, o fili mi carissime, ad istam crucem fugiens, ab eo qui in ea pro te moritur petas illuminari ad teipsum plenarie cognoscendum, ut, in cognitione defectus proprii profundatus, assurgere valeas ad divinae bonitatis dulcedinem plenarius cognoscendam; quia in hoc tibi incomprehensibilis apparebit, cum sic defectuosum te ad suam filiationem assumpserit et se tibi promiserit esse patrem. Non sis ergo ei ingratus, sed tanti et tam amabilis Patris studeas voluntatem in omnibus adimplere. Nam si in legitimis filiis Dei Patris beneplacitum non impletur, quomodo in adulterinis filiis adimplebitur? Adulterini filii appella qui extra disciplinam crucis per carnis concupiscentias evagantur; sed filii legitimi illi sunt, qui suo Magistro et Patri pro se passionato student in omnibus conformari, scilicet in paupertate, dolore et despectu; quae tria pro certo, fili carissime, habeas pro fundamento et complemento omnis perfectionis. Nam istis tribus quae dixi, anima illuminatur veraciter, perficitur et purgatur et ad divinam transformationem aptissime praeparatur.

INSTRUCTIO XVI

<DE SEX SIGNIS QUIBUS DEUS MANIFESTAT AMOREM>

(Signa quibus Deus Pater manifestat amorem)

Signa quibus Deus pater manifestat amorem suum animae quam diligit, sunt sex.

Primum signum est benedictio; Deus enim Pater animam, quam diligit, primo benedicit. Secundo, ei communicat bona sua. Tertio, admonet. Quarto, corrigit. Quinto, custodit vel defendit. Sexto, conservat.

INSTRUCTIO XVII

<A PUERI JESU NATIVITATE EXSPECTANDA EST COGNITIO SUI IPSIUS CUM AMORE TRIBULATIONIS>

(O carissime mi et intimate)

O carissime mi et intimate animae meae, desidero cum tota me ut in auribus meis sonet de te, et ut sit in anima tua illuddesiderium quod habebant sancti et modo habent de isto Puero qui debet modo venire et nasci, quod nascatur intus in anima tua iuxta desiderium meum.

O carissime animae meae, conare habere cognitionem tui ipsius, quia in veritate non credo quod maior virtus sit in terra quam ista. Unde stude expellere a te omnem aliam cogitationem et imaginationem quae potest nocere animae tuae, et praepara te ad recipiendum istum Filium nasciturum secundum desiderium meum, quia in veritate iste erit qui dabit animae tuae cognitionem sui ipsius. Et ipse erit solus animae tuae, sicut desiderat anima mea ex totis visceribus. Et nunc Consolator consoletur te, anima mea.

Admirata sum multum de verbis quae scripsisti mihi, de tribulatione quam ostendisti mihi in scriptis quando eras Spelli. Ego enim non sum nonaedificata, sed potius aedificata; quia illud quod posuisti mihi pro odio, habui pro amore. Cogitavi autem quod ista est invidia quam aliquando habui Mas., quando credo quod est magis coniuncta cum Deo quam ego. Scias, anima mea, quod in me non cecidit indignatio nisi ex compassione tua; et ideo tribulatio tua fuit plus mea quam mea propria. Rogo te, quantum possum, quod de ista tribulatione non cures amplius, sed expellas eam omnino a te; quia quando erit ablata a te, erit ablata a me. Tribulationem concepi in littera quam scripsisti mihi.

Recordare, fili carissime, quod nunquam fuit aliqua creatura quae me comprehenderet ex odio vel amore, nec erit. Et ideo non attendas ad signa exteriora quia signa exteriora non sunt aliquando vera. Est enim amor qui potest ostendi per signa, et est amor qui non potest ostendi per signa. Rogo te, fili carissime, quod in tali amore sis infusus qui est totus ineffabilis, hoc est in amore qui est sine signis.

Ego desidero cum tota me quod renoveris ad amorem et dolorem istius Dei et hominis passionati. Adhuc desidero cum tota me, quod talem amorem sentias sine mea expressione. Illud quod est novum mihi, sit novum tibi.

Amor divinus et pax divina et benedictio aeterna sit tecum. Amen.

INSTRUCTIO XVIII

<SIVE IN TRIBULATIONE SIVE IN CONSOLATIONE COR ORANS SEMPER UNIATUR OPORTET CUM DEO ET CRUCIFIXO>

 

(Desidero multum, fili carissime)

<Angela quemdam filium spiritualem hortatur, ut in omnibus temporum conditionibus oret, vigilet et operi intentus sit>

Desidero multum, fili carissime, quod renascaris et renoveris. Desidero, fili, quod omnem pigritiam et negligentiam a te penitus expellas. Desidero etiam, filiole mi, quod non minus ores, nonminus vigiles, non minus alia bona opera facias quando esset subtracta tibi gratia, quam si haberes ipsam gratiam divinam.

Bonum est, fili mi, et multum Deo acceptum, si cum fervore gratiae divinae oras et vigilas et laboras et alia bona opera facias; sed tunc, fili mi, est Deo omnino gratissimum et acceptissimum, quando in subtractione gratiae sive quando esset subtracta tibi gratia, quod non minus ores, non minus vigiles, non minus alia bona opera facias. Illa eadem operare sine gratia, quae operaris cum gratia.

Unde, fili mi, si divinus fervor sive calor impellit te et cogit aliquando ad orandum et vigilandum et exercitandum, tunc coneris tu, quando ipsi Deo placet subtrahere tibi suum fervorem et calorem sive propter tuum defectum, ut plurimum, sive ut suam gratiam in te magis ampliet et augmentet non minus orare, non minus vigilare, non minus omni bono operi insistere. Et etiam si quando tribulatio et temptatio tibi venirent, quae punire et purgare habent filios Dei, et esset tibi tunc subtracta gratia, coneris tunc non minus orare, non minus vigilare, non minus omni bono operi insistere, non minus contra temptationes resistere et pugnare, ut possis vincere, ut saltem tua continua oratione, tuis vigiliis, tuis lacrimis, tuis exercitiis, tua omnimoda importunitate cogas tu aliquando ipsum Deum ut dignetur tibi reddere et fervorem et calorem suae gratiae.

Facias tu quod tuum est, fili mi, quia Deus bene faciet quod suum est. Oratio enim sforzata multum est Deo acceptissima, fili mi.

<Angela maxima cum dilectione filium suum spiritualem Deo commendat eundemque filium obsecrat, ut orationem nunquam dimittat>

Propter ineffabilem et dulcissimum et consolativum respectum quem ego habeo in isto increato Deo, ipse Deus sua ineffabili bonitate facit me ipsam redire et converti super te et respicere in te; et videtur mihi quod ostendat mihi quasi quidquid est in te et interius et exterius, ita quod cum nova laetitia et ineffabili et omnino alia sum facta in te, in tantum quod oculos meos super te levare non possum. Et scias, fili mi, quod iste amor est ita intensus, quod rogo illum qui fecit quod temperet eum, quia videtur mihi quod non sum mea sed tua. Unde dico intra meipsam: Cui scribo, cum tu sis ego et ego sim tu? Si videres, fili, cor meum, omnino esses ligatus facere omnia quae vult ipse Deus, quia cor meum est cor Dei et cor Dei est cor meum. Desidero, fili, quod risus qui incoepit mihi de te crescat, quia in paradiso erit complementum suum.

Illud quod magis firmat animam in Deo et fortificat est amor, et illud quod facit eam magis teneram est amor. Quodlibet istorum habet suam convenientiam; sed quoniam credo hoc te scire, ideo non explico illud. Scias, fili mi, quod ego vivo cum maximo languore, et hoc habet facere amor, quia quanto aliquid magis diligitur tanto magis desideratur haberi; et ideo, fili mi, quia ego cum tota me desidero te habere ante istam maiestatem divinam, ideo langueo. Adhuc, fili mi, iste amor generat magnum zelum, qui zelus est poenosus; et propterea iste zelus est poenosus, quia continue cumtota me timeo quod in te non sit aliquid quod impediat te in via Dei.

Et ideo, fili mi, cum tota me rogo te quod non leves oculos animae tuae de isto Deo homine passionato, si tenes eos ibi, qui habet totam animam infocare; quod si non tenes eos, coneris cum toto te tenere eos et figere eos ibi. Adhuc, fili mi, desidero cum toto corde meo quod si mens tua est elevata ad videndum istum Deum hominem passionatum bene mihi placet; et si mens tua non est elevata ad videndum istum Deum hominem passionatum, redi et reincipias a capite vel a pede, et arranna omnes istas vias passionis et crucis istius Dei hominis passionati. Quod si non potes rehabere et reinvenire cum corde, dicas sollicite et frequenter cum ore, quia illud quod frequenter cum ore dicitur, dat cordi fervorem et calorem.

Rogo etiam te, fili mi, ego stulta, quod mundus non sit tuum suppositorium nec appodies te mundo, quia quicumque appodiaverit se mundo inveniet se deceptum, quia mundus est omnino falsus; sed suppositorium tuum sit iste Deus homo passionatus. Unde quicumque videret istum Deum hominem passionatum ita pauperrimum et plenissimum ineffabili dolore et continuo et ita despectissimum et omnino annihilatum, et hoc videre esset per gratiam, certa sum quod sequeretur ipsum et per paupertatem et per continuum dolorem et despectum et vilitatem. De gratia divina nullus potest excusari quod non possit habere et invenire eam. Liberalissimus Deus liberalissime suam gratiam omnibus elargitur, hoc est volentibus et quaerentibus illam.

Desidero etiam, fili mi, quod non impleas te nisi isto Deo increato, et quod in mente tua non sit alia impletura nisi ista impletura istius increati Dei. Quod si hanc impleturam, scilicet istius increati Dei habere non potes, teneas et habeas illam quam supra diximus, scilicet impleturam istius Dei hominis passionati. Quod si utraque, fili mi, subtraheretur tibi, non quiescas donec reinvenias et rehabeas unam istarum impleturarum, quia nullo modo est standum sine una istarum impleturarum.

Lumen, amor et pax altissimi Dei sit tecum. Benedictio altissimi Dei sit tecum aeternaliter, fili mi. Vale in Deo homine Jesu Christo et in Virgine Matre eius, et rogo quod non sis ingratus isti Virgini benedictae quae tantum est sollicita de te. Et ora pro socia mea, quae est multum infirmissima et sollicite facit quod tibi promisit, et pro me vilissima creatura et pro omnibus fratribus et sororibus tuis.

In aeternum sumus obligatae venerabili patri nostro et vestro, fratri Ioanni generali ministro, de tanto beneficio nobis impenso, tam vilissimis et abiectis personis. Ille, cuius est retribuere, retribuat sibi et tibi, fili mi.

INSTRUCTIO XIX

<IN VISIONE DIE PURIFICATIONIS HABITA, ANGELA "OFFERTORIUM" SUUM REVERA CELEBRAT>

(In Purificatione beatae Virginis)

<Angela videt Matrem Dei offerentem sibi filium suum eundemque ponentem in brachiis suis>

In Purificatione beatae Virginis, quando in mane dabantur candelae in ecclesia Fratrum Minorum de Fulgineo, facta est mihi locutio dicens sic: Haec est hora quando Domina cum Filio suo venit in templum. Et quando anima audivit hoc, audivit cum tanto amore, quod nullo modo potest de eo dici vel intelligi aliquid.

Et tunc anima fuit elevata et vidit Dominam intrantem illa hora, et obviavit sibi cum magna reverentia et amore. Et ipsa Domina dedit animae de se magnam securitatem; et extendit versus me Filium suum et dixit: Accipe, dilectrix Filii mei; et, dicendo verba, extendit brachia et posuit in brachiis meis Filium suum, qui videbatur oculos habere clausos quasi dormiret et erat pannis involutus sive fasciatus. Et ipsa Domina, quasi ab itinere fatigata, sedit et faciebat tam pulchros et delectabiles gestus et habebat tantum delectabiles mores et modos, quod erat tantum dulcissimum et delectabilissimum et videre et aspicere ipsam, quod saepe saepe volvebam me ad videndum Puerum illum, quem sic astrictum tenebam in brachiis, et saepe saepe volvebam me ad ipsam Dominam tam pulchram et respiciebam eam.

Et tunc subito ipse Puer remansit mihi in brachiis totus nudus, et aperuit atque elevavit oculos et respexit. Et tunc in respicere illorum oculorum habui et sensi tantum amorem quod me vicit omnino; et ivi cum facie mea usque ad faciem suam et adhaesi faciem meam faciei suae; et fuit tantus ignis super illud aperire et elevare oculorum illius qui sic mihi in brachiis totus remansit nudus; et illud quod resultabat de isto Puero et de oculis istius Pueri, erat unum bonum indicibile omnino quod sensi, et nescio aliquo modo dicere.

<Visione inspirante, Angela seipsam et omnes filios spirituales Deo offert, qui benigne annuit>

Et tunc subito apparuit una immensa maiestas et dixit: Qui non me viderit parvum, non videbit me magnum. Et dixit: Ego veni et obtuli tibi, et tu offeras. Sed non dixit quid vel quomodo vel cui deberem offerre.

Sed tunc anima subito modo mirabili et ineffabili obtulit seipsam ei, deinde obtulit aliquos de filiis in speciali et nominatim et obtulit se et eos perfecte et totaliter, nihil de se et de eis reservando sibi et eis et deinde obtulit omne in communi. Et tunc vidit et intellexit anima quod Deus illam oblationem acceptabat et cum magna alacritate recipiebat. Et de ineffabili alacritate et delectatatione et dulcedine, quam habui videndo quod cum tanta benignitate Dominus meam oblationem recipiebat et acceptabat, nullo modo possum dicere.

<Postero die, cupiens illis obtemperare quae Deo placent, mirifice exauditur>

Die vero Veneris immediate sequente ipsum festum, cum de mane dicerem Deo: Scio quod tu es Pater meus, quod tu es Deus meus, quod tu es Dominus meus, doce me quid vis quod ego faciam, instrue me in his quae tibi placent quia sum parata oboedire; cum in his verbis et similibus stetissem usque ad tertiam, tunc fuit dictum mihi: Ego scio, scilicet quod mihi placet. Et hoc quidem verbum audivi; sed illud quod vidi et intellexi et quod mihi ostendit nullo modo scio nec possum dicere, cum tamen libentius dicerem quod intellexi quam verbum quod audivi, sed fuit una abyssus omnino ineffabilis. Et ostendit mihi quid es tu ipse et qui vivunt in ipso et qui non. Et dixit: In veritate dico tibi quod non est via recta nisi illa quae sequitur mea vestigia, quia in via mea nulla est deceptio. Et verbum illud, scilicet "in veritate", saepe et in multis locutionibus dixit mihi.

INSTRUCTIO XX

<IN FESTO ANGELORUM, PER EORUM INTERCESSIONEM VISIO CRUCIFIXI ANGELAE CONCEDITUR EXTATICA>

(In festo Angelorum)

In festo Angelorum de mense septembre, dum eram in ecclesia Fratrum Minorum de Fulgineo et volebam communicare, quando appropinquavit hora communicandi ego tunc et antea rogaveram ipsos angelos et praecipue sanctum Michaelem, dicens: O administratores istius Dei, qui habetis officium et potestatem ministrandi et praesentandi eum aliis, praesentate mihi istum Deum et hominem et praesentate eum mihi talem qualem Pater dedit eum hominibus, scilicet praesentate eum mihi primo vivum, pauperem, doloratum et despectum, vulneratum, cruentatum et crucifixum, et postea praesentate eum mihi in cruce mortuum.

Et tunc ipsi sanctissimi angeli dixerunt mihi cum indicibili placimento: O tota placibilis et delectabilis Deo; ecce administratus est tibi et habes eum praesentem, et insuper datus est tibi quod tu possis eum aliis praesentare et administrare. Et revera tunc habebam eum praesentem sicut petiveram a sanctissimis angelis. Et videbam eum clarissime oculis mentis, primo vivum, totum doloratum, cruentatum et crucifixum, et postea videbam eum in cruce mortuum.

Et tunc sentiebam et habebam dolorem acutissimum, ita quod cor videbatur quasi velle crepare ex praesentia visionis tam dolorosae. Et ex alia parte erat mihi tanta delectatio et tanta laetitia ex praesentia angelorum et sic placibilissimo parlamento quod mihi faciebant, quod nunquam tantum fueram experta illo modo, scilicetde tanto placimento angelici parlamenti; et nunquam credidissem alicui quod tantum essent placibiles ipsi sanctissimi angeli et quod tantam delectationem possent dare animae quantam mihi dederunt.

Et quia rogaveram omnes angelos et praecipue seraphim, dixerunt tunc mihi ipsi sanctissimi angeli: Ecce datum est tibi et communicatum illud quod habent seraphim.

INSTRUCTIO XXI

<ANGELAE AEGROTANTI CHRISTUS ET S. FRANCISCUS ADSUNT>

(Quadam vice quando iacebam infirma)

<Nolentibus fratribus, Christus ei administrat sacramentum infirmorum, munus sacerdotale exercens>

Quadam vice quando iacebam infirma audivi dici mihi haec verba ab isto Deo et homine passionato, et dicebat: Veni ad me, colorata omni colore delectabili. Et dixit: Volo quod tu sis una mea martirella.

Et quando petii sanctissimam unctionem et fratres dixerunt quod de hoc erat aliqualis murmuratio inter fratres, quia paulo ante inuncta fuerat socia mea, et dicebant fratres quod nimis frequentabamus istam unctionem, tunc ego habui aliquale taedium de verbis istis. Et dum iacerem aliquantulum taediata sic, tunc subito dicta fuerunt mihi ista verba: Ego inungam te cum omnibus sacerdotibus meis et eris inuncta.

<Angelae eodem morbo laboranti Christus et Franciscus ministerium praestant>

Et alia vice in eadem infirmitate, iacenti mihi multum debili et afflictae corporaliter, apparuit mihi ipse Deus et homo Jesus valde consolatorius et placibilis. Et primo ostendit mihi illud quo communiter delectantur infirmi, scilicet multam compassionem qua videbatur mihi multum compati. Et postea dixit: Ego veni ad serviendum tibi et volo tibi servire. Et servitium quod faciebat mihi erat istud, quia sedebat ante lectum meum et ostendebat se mihi tantum placibilem quod est ineffabile totum. Et de laetitia inenarrabili et de delecto quod habebam de tam placibili visione et locutione, nihil omnino possum dicere. Et videbam eum oculis mentis longe clarius quam aliquid corporale possit videri oculis corporis; et in ista tam clarissima et delectabilissima visione erat mihi tanta iucunditas et delectatio mentis, quod omnino est ineffabile totum.

Et postea ostendit mihi beatum Franciscum et dixit: Ecce quempost me tantum amasti; volo quod serviat tibi. Et tunc ipse beatus Franciscus ostendit tantam familiaritatem et amorem intimum, quod totum fuit valde maximum, et delectabar multum in illa tanta familiaritate et amore quem ostendebat mihi beatus Franciscus. Et tunc dixit mihi verba secretissima et altissima. Et postea dixit: Tu es sola nata de me.

INSTRUCTIO XXII

<DE FILIIS DEI LEGITIMIS>

(O filii Dei, transformamini)

<Signum verax filiorum legitimorum Dei est fidelis responsio amori fideli Jesu Christi "passionati">

O filii Dei, transformamini cum totis vobis in istum Deum hominem passionatum, qui tantum vos dilexit, o filii Dei, qui propter vos tam ignominiosissima et omnino ineffabiliter dolorosissima morte et omnino dolorosissime et amarissime mori dignatus est; et hoc solum ob amorem tui, o homo!

Unde istud est signum verax filiorum legitimorum Dei: amare perfecte Deum et proximum. Et qui multum amat serviri, multum omnino servit. Et quantum iste Deus homo passionatus, o filii Dei, purissime et fidelissime vos dilexit, in nullo sui miserans sed seipsum totum impendens, solum ob tui amorem, o homo, hac amoris puritate, hac humillima fidelitate, iuxta creaturae capacitatem, a suis legitimis filiis vult omnino sibi quodammodo responderi; et ideo semper habuit et habere voluit, qui fide viva ipsi fidelissimo Deo fidelissime servirent. Nunc autem, o filii Dei, iste Deus homo passionatus quasi continue mihi dicit ut vos admoneam, ut ei fidelissimo vobis vos fideles sitis; et omnino qui fidelis est Deo, fidelis est et proximo.

Quomodo autem iste Deus homo passionatus purissime et fidelissime nos dilexerit, et per suum ortum et per suam conversationem et per suam mortem apertissime imbocavit nobis. Sed quoniam infideles sibi sumus, ideo eius pro nobis ortum pauperrimum, dolorosissimum et despectissimum vive et continue non videmus; sic eius pro nobis conversationem mitissimam et divinissimam, pauperrimam, humillimam, salutiferam et laboriosissimam cordialiter non cernimus; propterea eius pro nobis mors pauperrima, humillima, dolorosissima et despectissima, ignominiosissima non facit continue nos totos mortuos.

Et quis est qui huic pro nobis divinissimae et fidelissimae fidelitati, quantumcumque parvula, viva et continua fide respondeat? Immo quasi non factum nostrum fuerit, cuncti post tergum omnia ista proiecimus.

<Ratio fidelitatis nostrae et amoris est, quod Deus potestatemdedit creaturis in Filium suum, nosque sic docet>

Videte ergo, o filii Dei, cum totis vobis si isti fidelissimo nobis Deo homini passionato fidelissimi esse debemus, qui non solum creaturis rationabilibus sed etiam ipsis irrationabilibus et insensibilibus creaturis humillime se totum subiecit ob purissimum et fidelissimum amorem pro nobis. Quamvis enim ipse Deus omnia subiecerit rationali creaturae, sed propriissime sunt subiecta ipsi Creatori; et ipse Creator tantum solum ob tui amorem se annihilavit, tantum se ob tui amorem deiecit et humiliavit quod non solum rationali creaturae sed etiam ipsis irrationabilibus et insensibilibus creaturis plenissimam potestatem dedit ut suum super eum exercerent officium.

<a. Dedit potestatem spinis et ligaturis>

Dedit enim potestatem illis spinis intrandi et perforandi crudelissime illud divinissimum caput eius. Dedit potestatem ligaturis illis et columnae ligandi, stringendi et tenendi ipsum in loco confixum.

Laetificate me, o filii Dei, ut isti fidelissimo Deo vobis sitis fideles et super hanc pro nobis humillimam fidelitatem et fidelissimam humilitatem deviscerate vos ipsos totos. Ecce quia solum pro te ipse Auctor omnis vitae tantum seipsum deiecit, ut te exaltaret, quod ipsa insensibilia ipsum Auctorem omnis vitae percuterent et laniarent et qui est omnino incircumscriptus loco fixum teneretur.

<b. Dedit potestatem velo, frustis, clavis, furcae, spongiae>

 

Dedit potestatem velo illi ut velaret eum, qui est omnino lux et a quo solo est omne lumen et sine ipso est tenebra. Dedit potestatem illis frustis ut durissime verberarent ipsum. Dedit potestatem illis clavis perforandi et intrandi in illis manibus et pedibus divinissimis eius, ut ita dicam, qui omnia fecit. Dedit potestatem illi furcae, quae crux nominatur, taliter cruentatum, taliter perforatum suum Factorem et Dominum sustentare. Dedit potestatem spongiae et aceto et felli et aliis insensibilibus plurimis ut suo Factori, suo Domino insultarent et plenum dominium super eum haberent. Dedit etiam potestatem lanceae ut intraret et aperiret et perforaret illud divinissimum latus eius.

Debebant enim ipsae creaturae et poterant suo Domino, suo Factori propriissimo oboedire et non creaturae ipsis abutenti. Sed profundissima et fidelissima et omnino inusitata humilitas istius altissimae maiestatis deprimat et confundat superbiam nostrae nihilitatis! Voluit enim esse subiectus et annihilatus ipse Auctor omnis vitae, ipse qui solus est, ab omnibus creaturis ipsis etiam insensibilibus, ut tu, qui mortuus eras et divinorum insensibilis factus, per hanc humillimam eius deiectionem vitam haberes. Et tu, homo, qui nihil eras, tam purissime et fidelissime te dilexit iste qui solus est, ut solum ob tui amorem exinaniri voluit, ut tibi daret perfectissimum esse.

Debebat enim ipsa lancea et poterat se plicare et non oboedire creaturae ipsa abutenti, et non percutere et perforare illud divinissimum latus sui propriissimi Domini et Factoris. Sic et alia insensibilia poterant et debebant non oboedire creaturae contra suum Doninum et Factorem, nisi quia potestatem acceperant super ipsum.

<c. Dedit potestatem diabolo et cordibus et sensibus hominum>

 

Dedit ipsi diabolo potestatem ut temptaret eum et etiam circumduceret. Dedit potestatem hominibus plenariam super eum. Dedit potestatem eorum cordibus cogitandi perversissima et mortifera contra ipsum. Dedit potestatem eorum sensibus blasphemandi, consiliandi, ordinandi, percutiendi, lacerandi et dolorosissime ipsum crucifigendi et occidendi.

<d. Hortatio conclusiva>

Ergo nunquam, o filii Dei, levetis oculos vestros ab hac fidelissima humilitate, quam iste Deus homo passionatus habuit propter vos. O quanta fidelissima fidelitate iste Increatus servivit suae creaturae, qui solum propter ipsam oboediens fuit etiam ipsis insensibilibus creaturis!

Oboediens fuit solum propter te omnibus tribulationibus. Oboediens fuit solum propter te omnibus iniuriis. Oboediens fuit solum propter te omnibus opprobriis. Oboediens fuit solum propter te omni poenae. Oboediens fuit solum propter te omni dolori. Oboediens fuit solum propter te omni morti. O homo!

INSTRUCTIO XXIII

<INTIMUS DIALOGUS JESU CHRISTI PASSIONATI CUM ANGELA>

 

(Feria quarta maioris hebdomadae)

Feria quarta maioris hebdomadae, ego eram in meditando de ista morte istius Filii Dei incarnati et conabar evacuare mentem de omni alia impletura, ut possem habere animam magis recollectam in ista passione et morte istius Filii Dei incarnati; et eram tota occupata in studio et desiderio quomodo possem melius evacuare mentem de omni alia impletura, ut possem habere magis vivam memoriam istius passionis et mortis istius Filii Dei.

<"Ego non te amavi per truffam">

Et tunc subito, dum starem in ista occupatione et studio, divina locutio facta est in anima dicens: Ego te non amavi per truffam. Et tunc istud verbum fuit mihi percussio mortalis doloris, quia statim fuerunt aperti oculi animae et videbam quomodo erat verissimum quod dicebat. Et videbam opera istius dilectionis, et videbam omnia quae fecit iste Filius Dei pro isto amore, et videbam omnia quae sustinuit in vita et in morte iste Deus et homo passionatus pro isto indicibili et deviscerato amore. Et sicut videbam omnia opera verissimae dilectionis in eo intelligebam praedictum verbum verissimum esse in eo quia "non me per truffam" sed perfectissimo et deviscerato amore dilexit, ita videbam totum contrarium in me quia ego non eum amabam nisi per truffam et non vere. Et hoc videre erat mihi poena mortalis et dolor ita intolerabilis quod credebam mori.

<"Ego non te amavi per simulationem et elongationem, sed sum intimatus animae tuae">

Et tunc subito dicta fuerunt mihi alia verba quae augmentaverunt dolorem. Et verba fuerunt ista, quia postquam dixerat "Ego non te amavi per truffam", et ego videbam ita verum esse in eo et in me totum contrarium et habebam inde tantum dolorem quod credebam mori, et ipse dixit: Ego non servivi tibi per simulationem. Et postea dixit: Ego non te sensi per elongationem.

Et tunc augmentata fuit praedicta poena mortalis et dolor. Et clamavit anima et dixit: O Magister, istud quod dicis non esse in te, est totum in me; quia ego nunquam te amavi nisi per truffam et cum mendacio, et nunquam volui approximare tibi in veritate ut sentirem de doloribus quos tu pro me sensisti et sustinuisti, et nunquam servivi tibi nisi per simulationem et non vere. Et videndo quomodo me veraciter amaverat et videbam omnia signa et opera verissimi amoris in eo, quomodo totum et totaliter se dedit mihi ad serviendum et quomodo tantum se mihi appropinquaverat quod factus fuerat homo ut dolores meos veraciter in se portaret et sentiret et videndo totum contrarium esse in me, tantus dolor et poena erat mihi quod credebam mori, et sentiebam quod prae dolore maximo costae pectoris disiungebantur et cor videbatur mihi quod vellet crepare.

Et cum cogitarem specialiter in illo verbo quod dixit "Ego non te sensi per elongationem", ipse addidit dicens: Ego sum plus intimatus animae tuae, quam anima tua sibimet. Sed et hoc augmentavit dolorem quia quanto plus videbam eum mihi intimatum, tanto plus cognoscebam elongationem meam ab eo ex parte mea.

<"Quicumque vellet me sentire, videre, mecum loqui et ad me venire, non auferrem me sibi", quia "isti sunt filii mei">

Et postea dixit alia verba manifestativa sui deviscerati amoris, et dixit: Quicumque vellet me sentire in sua mente, non auferrem me sibi; et quicumque vellet me videre, cum maximo placimento darem sibi visionem meam; et quicumque vellet loquimecum, cum maximo delecto loquerer cum eo. Et ista verba excitaverunt in anima mea unum desiderium nolle sentire nec videre nec loqui aliquid in quo posset esse offensio Dei. Et hoc est quod specialiter Deus requirit a filiis suis, ut, quia vocati sunt et electi ab eo ad sentiendum et videndum eum et ad loquendum cum eo, vult quod omnino caveant a contrariis.

Et in principio, quando ostendit mihi proprietates filiorum suorum, dixit: Omnes illi qui erunt amatores et sequaces istius paupertatis, doloris et despectus mei, isti sunt filii mei legitimi; et isti tales sunt filii tui, et non alii. Et illi quorum mens erit fixa in ista passione et morte mea, ubi est vera salus, et non alibi, isti sunt filii mei legitimi; et isti tales sunt filii tui, et non alii.

INSTRUCTIO XXIV

<LEVIS EST IMITATIO PASSIONIS CHRISTI>

(Item dixit aliquando)

Item dixit aliquando quod dicebatur ei a Deo quod illis pro quibus fuit mortuus, leve est mori pro me. Et illis pro quibus dolui, leve est dolere pro me. Et illis pro quibus despectus fui, leve est despici pro me.

INSTRUCTIO XXV

<LIBERTAS, QUAM DEUS CONCEDIT, EST ORDO VOLUNTATIS EIUS>

 

(Quando Deus dat libertatem animae)

Dixit quadam vice, loquens de libertate quam dat Deus animae, ita.

Quando Deus dat libertatem animae, anima intelligit eum cum plena veritate sine aliqua falsitate, et non solum intelligit sed videt eum et sentit; et aliquando locutione divina audit quod datur sibi libertas quod possit facere quidquid vult facere. Unde et dicit ei Deus: Ego nolo plus nisi sicut tu vis. Et tunc est adunata voluntas Dei et voluntas animae. Et dicitur ei et committitur ei a Deo ut faciat et dicat quidquid vult facere et dicere, nec remanet aliquid quod non totum committatur ei a Deo. Et haec est libertas usus exterioris.

Sed libertas, quae datur animae in elevatione quam facit sibi Deus, non potest dici. Et ille qui elevat eam, apprehendit et teneteam; et impletur anima summa securitate ut possit facere et dicere quidquid vult corpore et anima. Et statim datur animae et corpori miraculose a Deo unus ordo sapientiae et corpus circumdatur ordine sapientiae, quo non possit in aliquid inordinatum diffluere, et non quod teneatur aliquo timore vel amore sed quia anima est facta una voluntas cum Deo, ut nihil velit nisi sicut Deus vult unde, si Deus dedit ordinem communem infirmis et peccatoribus, ipse Deus, quanto maiorem libertatem donat animae elevatae, tanto strictiori et sapientiori vel maiori ordine ligat eam et tenet.

INSTRUCTIO XXVI

<REVELATIONES ET VISIONES QUAE AD FILIOS SPIRITUALES ET "PORTIUNCULAM" RESPICIUNT>

(In festo sancti Petri ad Vincula)

<In visione Angela laetificatur audiens et videns quantum filii sui spirituales amentur a Deo et benedicantur>

In festo sancti Petri ad Vincula, quando volebam communicare in missa quae debebat ab uno vestrum dici ad altare quod est in pulpito a latere dextero ecclesiae beati Francisci, tunc subito dictum fuit mihi: Ecce frater talis venit; et hoc dixit de uno filiorum qui novem eramus circa eam ante illud altare. Et quando dixit "ecce frater talis venit", ego propter dubium nolui elevare caput ut viderem eum; sed quando redii ab altari vidi eum. Et multa fuerunt mihi dicta de eo in speciali.

Et postea de omnibus in generali dicebatur mihi: De istis et de omnibus aliis laetaberis; quia ego petiveram mundationem pro omnibus et petebam laetificari de omnibus. Et tunc ipse omnes mundavit, et dixit: Istis filiis tuis praesentibus et absentibus dabo ignem Spiritus Sancti qui omnes inflammabit et per amorem in meam passionem transformabit totaliter. Et in hoc erit magna differentia; quia qui plus de mea passione recordabuntur, plus de meo amore habebunt; et qui plus de tali amore habebunt, plus erunt uniti mecum. Et plura dixit de ista differentia, quae non recordor. Et in hoc fui maxime delectata.

Et tunc fuit subito anima elevata, et vidi divinam maiestatem modo omnino ineffabili plus quam unquam viderim. Et videbam quod omnes istos filios amplexabatur; sed aliquos tenebat quasi a latere, aliquos magis circa suum pectus et faciem, sed aliquos amplexabatur totaliter; et hoc erat secundum differentiam transformationis passionis Christi et sui amoris. Et hi omnes de Deo gaudebant, scilicet primi, secundi et tertii; sed illi qui erant totaliter amplexati et stabant recta facie versus Deum, gaudebant ineffabiliter supra omnes. Et in hoc ego ineffabiliter delectabar.

<Altera visione, Portiunculam ingrediens, miratur eam divinitus ampliari in magnam ecclesiam>

De mane vero sequenti, cum propter indulgentiam vellem intrare ecclesiam Virginis gloriosae de Portiuncula et tenerem manu quamdam feminam quae me ad intrandum in ecclesiam adiuvare volebat, cum posui pedem super limen ostii, tunc subito anima fuit abstracta in tantum quod in ipsa pressura corpus stetit nec movebatur, et dimisi mulierem illam quae me praecedebat iuvando.

Et vidi quamdam ecclesiam mirae magnitudinis et pulchritudinis subito divinitus ampliatam, et in ista ecclesia nihil apparebat materiale sed totum omnino erat ineffabile. Et anima mirabatur quomodo ita subito in impositione pedis mei ipsa ecclesia ampliabatur, quia sciebam quod ecclesia illa sanctae Mariae de Portiuncula erat valde parva.

<Allocutiones divinae ad vitam fratris A. spectantes>

Item, quando dicebat missam frater A. in altari ab alia parte dictae ecclesiae, dictum fuit sibi: Benedictionem Patris et Filii et Spiritus Sancti iste filius tuus et meus, de quo multum laetaberis.

Et dixit: Tu habebis filios, et istam benedictionem habeant omnes, quia omnes filii mei sunt tui, et tui sunt mei.

Postquam redieram Fulgineum, quando communicavi in ultima missa, quam dixit praedictus frater, de eo fuit mihi dictum: De isto intimo filio tuo multum laetaberis; et ego confirmo benedictionem aeternalem quam dedi sibi. Et ego sum qui tollo peccata, et nullus potest auferre peccata nisi ego; et ego abstuli ab eo culpam et poenam. Cum ista verba nullo modo intelligerem, retuli ipsa dicto fratri postquam compleverat missam. Et ipse, quando audivit illud verbum "Ego abstuli ab eo culpam et poenam", extraxit sibi caputium et inclinavit caput et lacrimatus est.

Item, dixit beatus Franciscus de praedicto fratre: Recommenda me fratri meo, fratri A.

INSTRUCTIO XXVII

<SEPTEM DEI DONA QUIBUS ANIMA TRANSFORMATUR IN CHRISTUM JESUM>

 

(Haec dulcissima Dei dona)

Haec dulcissima Dei dona quicumque obtinere poterit, sciat se perfecte esse consummatum et perfectum in dulcissimo Domino Jesu Christo et esse factum ipsum dulcissimum Jesum Christum per transformationem. Et quanto magis in his profecerit, tanto magis esse dulcissimi Jesu crescet in eo.

Primum est amor paupertatis quo anima expoliat se ab amore omnis creaturae ita quod nullius possessionem vult nisi JesuChristi Domini nostri, nec sperat in adiutorio alicuius creaturae de hac vita, et hoc ostendit per opus.

Secundum est quod desideret despici et vilipendi et opprobriari ab omni creatura, et quod velit quod omnis creatura credat ipsam esse dignam ita quod nullus compatiatur sibi, nec velit vivere in corde alicuius creaturae nisi solius Dei, nec ab aliquo aliquid reputari quocumque modo.

Tertium est quod desideret dolorari et poenari et impleri et superinfundi omnibus doloribus corporis et cordis dulcissimi Domini Jesu et dulcissimae Matris eius, et quod desideret quod omnis creatura faciat sibi istos dolores sine intermissione. Et si non potest ista tria velle, sciat quod multum est longe a Christi benedicti dulcissima similitudine quia ista tria associaverunt eum in omni loco et in omni tempore et in omni actu suo, similiter et suam Matrem, scilicet paupertas, dolor et despectus, et omnia in summo.

Quartum est quod sciat quaecumque persona se esse indignam tanto bono et nullo modo posse habere ista a se, et quanto plus de istis habuerit, tanto sibi videatur quod minus habeat; quia de re amata, qui nimis habet, perdet amorem. Unde nunquam sentiat se ad hoc pervenisse, immo sibi videatur quod semper incipiat de novo et adhuc nihil fecerit et non habuerit aliquid de istis.

Quintum est quod continue nitatur cogitare quomodo ista fuerunt in Domino Jesu Christo, et continue suspiriosa oratione clamet ad Dominum quod ista sua vestimenta et istos suos socios det et immittat in cor suum, nihil aliud petendo sibi; et in perfecta transformatione istorum sit sibi omne gaudium de hac vita. Et nitatur ascendere ad cogitandum quomodo cor dulcissimi Jesu istis plenum fuit et superplenum, in infinitum plus quam ipse ostenderit in corpore.

Sextum est quod fugiat tamquam summam pestilentiam omne illud quod impediat illam ab istis praedictis, sive sit persona spiritualis sive carnalis; et omne illud, quod sibi in rebus huius vitae apparet dissimile vel contrarium istis, horreat et despiciat et fugiat sicut serpentem.

Septimum est quod super nullam creaturam ferat iudicium nec se impediat de iudicando alios, sicut dicit Evangelium, immo reputet se viliorem omnibus, quantumcumque malis, et indignum omni gratia Dei.

Et, quia est adhuc infirmus et non potest Deo servire sine spe praemii, sciat quod ista merentur habere Deum in patria plene, immo quod anima fit per transformationem tota Deus; et ita verum est hoc quod etiam in hac vita multum dat Deus de ista transformatione illi animae quae sic est transformata in suos despectus, penurias et dolores. Non tamen debet anima in hac vita desiderare istas consolationes a Deo nisi forte propter suam infirmitatem refocillandam, sed solum appetere perfectam Christi crucifixionem dolorosam, pauperem et despectam.

INSTRUCTIO XXVIII

<DE TRANSFORMATIONE IN CHRISTUM ORATIONIS ET PAENITENTIAE EXERCITIO>

(Oratio est ubi invenitur Deus)

In nomine Domini nostri Jesu Christi passionati. Amen.

<Triplex schola orationis praebetur, qua anima transformatur in Amatum, scilicet corporalis, mentalis et supernaturalis>

Oratio est ubi invenitur Deus. Et sunt tres scholae, id est tres partes orationis, extra quas non invenitur Deus. Est enim oratio corporalis, mentalis et supernaturalis.

Corporalis est quae fit cum sono verborum et exercitio corporali, ut genuflexionibus. Et hanc nunquam dimitto. Quia enim quandoque volebam me exercere in mentali, et aliquando decipiebar a pigritia et a somno et perdebam tempus, ideo me exerceo in corporali. Et haec corporalis mittit ad mentalem. Debet enim fieri cum attentione, ut, cum dicis "Pater noster", consideres quid est quod dicis, non quod curras contendens complere certum numerum, sicut mulierculae quae aliqua opera faciunt ad pretium.

Mentalis est quando Dei meditatio ita occupat mentem, quod nihil aliud cogitat nisi Deum. Et si aliqua alia cogitatio intrat mentem, non voco eam mentalem. Et ista oratio praecidit linguam, quia non potest loqui. Totaliter enim mens est plena Deo, ita quod circa nihil aliud potest occupari cogitando vel loquendo nisi circa Deum et in Deo. Et ex hac mentali venitur ad supernaturalem. Supernaturalem voco illam quando anima ex ista Dei dignatione et repletione in tantum elevatur, quod quasi supra suam naturam extenditur, et comprehendit de Deo plus quam per suam naturam videat posse comprehendi, et cognoscit quod comprehendere non potest, et illud quod cognoscit non potest explicare quia quasi totum quod videt et sentit est supra suam naturam.

In istis ergo tribus scholis cognoscit quis se et Deum; et ex quo cognoscit, amat; et ex quo amat, desiderat habere quod amat. Et hoc est signum veri amoris, quod, qui amat, non sui partem sed totum se transformat in amatum. Sed quia haec transformatio non est continua, non durat, capit anima studium inquirendi omnes modos quibus possit transformari in voluntatem Amati ut iterum redeat in illam visionem, et quaerit quae amavit ille quem amat. Et Deus Pater fecit nobis viam per Amatum, id est per Filium suum, qui fecit eum Filium paupertatis, doloris et despectus et oboedientiae verae.

<Cum orationis vita stricte coniungitur via paupertatis, doloris, despectus et verae oboedientiae Christi, quam anima sequi debet, ut in ipsum Christum transformetur>

 

<a. De triplici Christi paupertate>

Nam quia non est maior paupertas quam non cognoscere Deum, id est superbia per quam homo cecidit, invenit aliam paupertatem quam debemus servare. Et sunt tres paupertates quas habere debemus.

Una est rerum temporalium, quam Christus perfectissime habuit. Unde in ea ipsum perfecte imitari quis debet, si potest; et qui non potest totaliter, ut est aliquis comes vel persona habens familiam, saltem debet eam cordialiter amare et deponere affectus rerum terrenarum.

Alia paupertas est amicorum, quam Christus adeo habuit, quod propter nullum amicum vel consanguineum quem ex parte Matris haberet fuit sibi remissa una alapa. Sic debemus nos esse pauperes amicorum et omnium creaturarum quae impediunt nos ad imitandum Christum.

Tertia paupertas quae fuit in Christo est quia fuit pauper sui ipsius. Nam cum esset omnipotens voluit esse imbecillis, ut nos imitemur eum, non abscondendo potentiam quam non habemus, sed attente considerando et plorando defectum, vilitatem et miseriam nostram.

Igitur anima, quaerens facere voluntatem Dilecti quam in paupertate per exemplum monstravit, nititur transformari in istam paupertatem quam perfectius potest.

<b. De continuo dolore Christi>

Vult <anima> etiam transformari in dolores quos ipse sustinuit. Fecit enim eum Deus Pater Filium doloris, et semper fuit in dolore. Nam ab instanti conceptionis fuit in summa tristitia, quia divina sapientia tunc ostendit ei omnia quae debebat pati; et iste dolor tunc incoepit et duravit usque ad separationem animae a corpore. Et hoc manifestavit oratio, quam fecit cum dixit : Tristis est anima mea usque ad mortem; nam quia dixit mortem esse finem istius doloris, datur intelligi principium quod fuit tempus conceptionis. Et quia istorum dolorum fuimus causa, debemus in istos dolores transformari, quod facimus secundum mensuram amoris. Unde debemus esse imitatores, propter istos dolores, omnium dolorum, ut semper simus in doloribus et eos appetamus et patienter toleremus, quaecumque contingant, sive iniuriarum quae dicantur vel fiant, sive temptationum ut, videlicet non consentientes, patienter toleremus temptationes quas Deus nobis permittit, sive etiam tribulationum quarumcumque, sive tristitiarum, sive cuiuscumque alterius rei. Et nos debemus desiderare quod non habemus, propter imitationem Amati qui fuit semper in dolore, dummodo non demus causam cum culpa.

<c. De despectu Christi>

Fuit etiam Filius despectus, quia ab omnibus despectus, exprobratus et derelictus fuit. In quo eum imitari debemus sidiligimus, quia amor facit simile appetere. Et qui vere considerat paupertatem suam et est verus pauper, est afflictus et per consequens despectus. Unde vera paupertas est radix omnium istorum.

<d. De vera oboedientia Christi>

Fuit etiam Filius oboedientiae, quae traxit eum de sinu Patris, et oboedivit ei usque ad mortem. In qua eum imitari debemus, ut simus oboedientes non solum praeceptis Dei et praelatis, si eos habemus, sed etiam nuntiis voluntatis eius, id est inspirationibus quas Deus in animam immittit. Et oboediamus eis velociter sine aliqua tarditate.

<Ut transformetur in eum, debet anima Christum imitari etiam in omnibus aliis virtutibus, ut in pace et mansuetudine>

Non solum autem in praedictis, sed etiam in aliis virtutibus debemus imitari Domimum nostrum Jesum Christum, ut in pace in verbis, in operibus et in conversatione simus pacifici, non tamen in defectibus nec in his quae sunt contra animam nostram, immo in eis expellendis simus quasi leones et etiam in benignitate et mansuetudine, non solum ad nostros sed etiam ad omnes secundum convenientiam ipsorum, dummodo cum dyscolis non habeatur nimia familiaritas nisi in quantum esset materia revocandi eos, tunc etiam eis est serviendum; habeatur etiam benignitas et mansuetudo, ut non respondeatur vel fiat malum pro malo sed patienter toleretur.

Et etiam fiant obsequia ei qui dixit vel fecit iniuriam, et hoc fiat placide non per contrarium ne notetur ille de iniuria; nam placido vultu et quieto animo debent fieri obsequia offendentibus, sicut quaedam persona quae libenter fuisset osculata pedes offendentium. Et ad istam virtutem habendam respiciatur ad Christum quomodo benigne sustinuit; hoc enim exemplum, cum respicitur, dat fortitudinem ut non retineatur indignatio. Debemus etiam eum imitari ut in opere et sermone teneamus rectitudinem sine aliqua simulatione vel duplicitate.