INSTRUCTIO IV
<ANGELA ASSISIUM PEREGRINANS REVELATIONIBUS ET CHARISMATIBUS MIRIFICE FRUITUR>
(Haec est mutatio donorum Altissimi)
<Verba scriptoris quae ad thema introducunt>
In nomine beatissimae Trinitatis et reverendissimae Matris Domini nostri Jesu Christi. Haec est mutatio donorum Altissimi facta super mentem cuiusdam Christi fidelis. Quam cum multa poena et multis precibus et ex maxima causa vix potui obtinere ego scriptor ab ore eius, licet essem sibi multa familiaritate et multa Christi caritate coniunctus. Quam etiam, propter eius clausuram omnimodam et stupendam in divinis donis, non habuissem quantum potui advertere, nisi praeostensa multa displicentia ad quam multa fuit compassione commota propter recessum longinquum et subitum et dubium in aeternum reditum ad eius corporalem aspectum. Et multotiens mihi praedixit quod nullo modo videbatur sibi aliquid dicendum propter multa quae allegabat valde virtuosa, et etiam propter impossibilitatem expressionis quia nihil humanis dici potest verbis, expressivum solum illorum quae infra narrantur corporaliter sive imaginabiliter facta. Et multo minus nihil potest dici de eis quae fuerunt ab ea mentaliter sentita, tam circa illos fratres de quibus erit sermo, quam in excessiva alteratione suae menti pro se facta. Illud enim est omnino ineffabile, nisi quo aliquid parum dicam hic ut ab ore eius accepi, sicut donat Dominus recordari. Licet autem anima illa benedicta habeat lumina absorbentia continue ipsam in Deum, modis nobis ineffabilibus, sibi tamen continuis et irremissis, nihilominus illa benedicta anima ex infinito pelago divinae bonitatis habet nova saepe dona sibi prius omnimode inexperta et, ut plurimum, omnibus suis statibus altiora et in Dei infinitam abyssum ipsam magis inducentia.
<In sacrificio Missae "die dominico ante festum Indulgentiae">
<a. Describitur quomodo Angela in abyssum divinitatis elata sit simulque in visione Crucifixi telo compassionis transfixa sit>
Unde die Dominico ante festum Indulgentiae in missa quae cantabatur in altari reverendissimae Virginis, ecclesiae superioris beati Francisci, circa elevationem Corporis Domini, organis cantantibus angelicum hymnum "Sanctus, Sanctus, Sanctus" etc., ab ipsa maiestate summi et increati Dei sic fuit anima in ipsum increatum lumen absorpta et assumpta et a se tracta cum tanta mentis fruitione et illustratione, quod omnino est ineffabile totum. Et quidquid dicitur hic verbis est omnino nihil, et nullohumano eloquio potest exprimi illa benedicta tractura illius increati Dei omnipotentis. Post talem abissalem absorptionem in Deum, remanente sibi priori influentia immutata, apparuit effigies illius benedicti Dei et hominis crucifixi quasi tunc noviter de cruce depositi, cuius sanguis apparebat sic recens et rubicundus per vulnera effluens ac si tunc immediate de recentibus vulneribus fuisset effusus. Tuncque etiam apparebat in iuncturis omnibus illius benedicti corporis tanta dissolutio compaginis et unionis membrorum ex dira protensione et tractura horribili virgineorum membrorum ab illis homicidis manibus perfidorum super patibulum crucis, quod nervi et iuncturae ossium illius sacratissimi corporis videbantur omnino laxati a debita harmonia iuncturae; nulla tamen apparebat in pelle continuitatis solutio.
Ad cuius liquefactivum conspectum tanta compassione transfixa sunt sua viscera, quod vere in crucis dolores videbatur tota et mente et corpore transformata. Et maiori configebatur telo in aspectu tam dirae resolutionis compagum unionis membrorum, ex qua omnes nervi videbantur dolorose protensi, quam in aspectu vulnerum apertorum; quia in illis magis intimabatur animae videntis passionis secretum et dira crudelitas inferentium mortem. Eratque tantae compassionis aspectus sic cruciati corporis boni et dilecti Jesus, quod omnes iuncturae in vidente novum videbantur provocare lamentum et novum vere faciebant in ea doloris transfixivi tam mentis quam corporis sentimentum; eratque stupor in ea divini influxus, quia ille increatus Deus mentem reficiebat ineffabili illustratione abyssalis splendoris dulcorosae divinitatis suae; et idem benedictus crucifixus Deus et homo Jesus eam totam transfigebat compassivi crucifixione doloris dirae suae mortis ostensae. Digne quidem benedictus et gloriosus Jesus illi menti perfecte duplicem suae vitae statum, quasi cuiusdam comprehensionis statu, in perfectione contemplationis viae et corporalis crucifixionis in transformativa compassione mortis suae concessisse videtur invisibili actu; quae supra omnem, quam unquam videre potui animam, totaliter suae vitae nititur esse conformis exteriori conatu. Sed de eius quacumque commendatione silentes, quia omnino lingua deficit a suarum expressione virtutum, prosequamur incoeptum.
<b. In praefata visione contemplat etiam quomodo filios suos spirituales amplexum, benedictionem et exhortationes Christi accipiant>
Dum sic ipsa, tota simul absorpta a divino dulcore et tota crucifixa a Crucifixi visione, staret simul iocundata et dolorata, mirrata et melliflua, quasi deificata et crucifixa, ecce subito circa illum benedictum Jesum sic doloratum multitudo filiorum huius sanctae matris apparuit; quos ipse benedictus Jesus cum tanto amore singulos amplexans, ad vulnus lateris osculandum cum manibus eorum stringens capita applicabat; quod gaudium genitum in anima matris de tam eviscerato amore illius benedicti Dei et hominis crucifixi, ostenso super istos, fecit eam oblivisci dolorum sibi intimorum qui in aspectu tam diro eius animam pertransibant.
Videbatur etiam magnus gradus in filiorum amplexu etapplicatione ad latus, quia quosdam plus, quosdam minus infigebat, quosdam etiam saepius applicabat, quosdam vero intus corporaliter absorbebat; apparebatque in labiis rubricatio rubentis sanguinis, quae in aliquibus totam faciem colorabat secundum gradus supra expressos. Singulisque largas benedictiones effundens, dicebat: Discooperite, filii, viam crucis et paupertatis et despectus mei; quia nunc specialiter cooperitores abundant, et ad hoc singulariter vos elegi, ut per vos discooperiatur veritas mea conculcata et absconsa, exemplo et verbo. Et intelligit anima illa benedicta quod sicut omnia signa sibi secundum diversos gradus apparent, sic et verba quae dicuntur secundum diversos gradus diversimode a filiis requiruntur. Et licet eos viderit singulariter in gradibus suis, noluit tamen hoc de aliquo dicere specialiter, nec etiam mihi congruum videbatur requiri, nisi quod unusquisque nitatur quantum plus potest isti benedicto Crucifixo configi et eius mandatum de sequenda via despectus, paupertatis et crucis totis conatibus amplexari. Dixit autem omnino ei esse impossibile exprimere evisceratum amorem, qui relucebat in aspectu oculorum illius benedictae faciei Dei et hominis Jesu Christi super istos filios, et in amplexu et applicatione ad sacrum vulnus et in omnibus signis tam benedictionum, quam etiam locutionum super eos factis.
<c. Cogitationes scriptoris de praedictis visionibus>
Attendendum autem puto plurimum istis fratribus, quos invisceravit Altissimus praecordiis sanctae matris, illud quod ipsa mihi dixit generaliter fieri quod eius beneficia, hoc est huiusmodi sursum actiones in Deum, in sua elevatione et inflammatione inchoantur et in nostra repraesentatione ei perficiuntur; ut per hoc videatur expresse praemonstrari nobis a Deo benedicto quod in ipsa est radix nobis impetrativa omnium et nos sumus gaudium eius et corona in Domino, ita ut in nobis radix sui ferventis amoris tamquam in propagines dilatetur et crescat.
Est etiam praeponderandum quod dixit, quod illa elevatio Increati et transformatio Crucifixi unum statum continuum ponunt in anima sua inabyssationis in Deum et transformationis in Crucifixum, quem non credit perdere in aeternum. Quod sic intelligo ego nescio tamen si bene, et hic et ubicumque dicuntur similia verba quod scilicet anima illa benedicta formatur de novo in quemdam statum continui actus transformationis in Deum et in Dei infinitissimum lumen et in dolorosi Crucifixi sentimentum sibi hactenus inexpertum. Qui, licet sit sibi continuus, non interpolatus, quasi per modum actus, ut habitus, tamen idem ille actus, ut credo, recipit incrementum novorum fervorum, gaudiorum et dulcorum et novorum gustuum, in eodem tamen modo primae et continuae illuminationis, ita quod simul est continuum et tamen quoad istas intensiones forsitan saepe innovatum; et propter hoc dicitur idem remanere, et tamen vere potest dici quoad tales modos fervorum maiorum et dulcorum et repraesentationum innovari. De hoc tamen ipsa esset requirenda, quae melius ipsa per experientiam diceret, quam ego balbutiens et forsitan non vere describo. Et hoc dixi quia istud de processione mihi retulit tamquam aliquid novum a primo, quod solum intelligo modo praemisso, quantum ad illain quibus concordat cum primo.
Totus enim status illius animae est ita ineffabilis, quod vix possumus aliquid balbutire. Nec mirum, quia ipsa experta et horum magistra asserit quod omnino nihil dicit de eo quod est, quia modus ille omnino est ineffabilis. Unde quasi videtur sibi quaedam blasphemia velle exprimere inexpressibile; sed nostra importunitate aliquando devicta, utpote quae materna portat viscera, se aliqualiter permittit vinci, licet cum stupenda poena sui, quia ipsa supra omnem quam unquam vidi animam consuevit semper dicere: Secretum meum mihi.
<"Die processionis ad Sanctam Mariam Angelorum" amplius eadem visio iteratur, in qua etiam Virgo Maria filios Angelae amplectitur >
Die vero processionis, quando itur ad ecclesiam Dominae, cum ipsa esset in processione, sensit illum abyssalem attractum increati Dei, de quo dictum est supra, modo stupendo et omnino ineffabili. Viditque illum benedictum Deum trinum et unum sic maiestate inhabitare mentes filiorum, transformando istos filios in se diversimode secundum gradus praedictos, quod vere unus magnus paradisus erat sibi videre illam inhabitationem divinam in istis. Et sic viscerose videbatur devisceratus in eos, quod ipsa non poterat satiari aspicere eos. Et ego qui scribo, oculata fide conspexi quod ipsa videbatur in facie tota alterata in angelicam et mirandam et gloriosam laetitiam. Tantaque erat benedictio et tam dulcissime et viscerose prolata, quam supra istos filios effundebat increatus Deus, quod modus propter ineffabilitatem magis silentio honoratur. Tuncque requirebat a filiis: Estote, filii dilecti, mihi sacrificium holocausti totaliter et mente et corpore. Pensate, fratres, quantum per affectus et opera debet amari ille, qui sic nobis viscerose se donat et qui sic amorose et possessive totaliter nos requirit.
Tuncque similiter facta est sibi repraesentatio Dei et hominis crucifixi modo praemisso, cum tanto compassivo dolore ex illa dissoluta compage descripta superius, quod tamquam ineffabile pertranseo. Et efferebatur ante eius oculos per aerem in tota processione, nullius manus adiutorio latus. Tuncque ante istum benedictum Crucifixum ad matris desiderium congregati sunt omnes filii et absentes et praesentes, quos modo praemisso stringens et amplexans applicabat ad latus. Et dicebat: Ego sum qui tollo peccata mundi; et peccata omnia vestra tuli, nec vobis imputabuntur in aeternum. Hic est lavacrum vestrae mundationis; hic est pretium vestrae redemptionis; hic est domus vestrae habitationis. Unde non timeatis, filii, hanc veritatem viae et vitae meae impugnatam defensare et discooperire, quia ego continue vobiscum sum adiutor et defensor.
Ostensa etiam sibi fuit mundatio omnium filiorum in triplici gradu, et ista vice et multotiens antea. Quaedam est generalis mundatio ab omni culpa. Quaedam est aliquorum specialis, scilicet collatio magnae gratiae et vigoris ad faciliter vitanda peccata; et licet multum decoris detur animae in omni mundatione, tamen in ista secunda datur unus maximus et delectabilis decor. In tertia autemest tantus excessus quod omnino nihil poteram habere ab ea, dicente ipsa quod omnino est ineffabile. Cumque importune instarem quod aliquid diceret, tandem dixit: Quid vis ut dicam? Ipsi videntur transformati in Deum sic quod quasi nihil in eis aliud video quam Deum, nunc gloriosum nunc passionatum, ita quod istos videtur totaliter in se transsubstantiasse et inabyssasse.
Postea appropinquantibus nobis ad ecclesiam beatissimae Virginis Matris Dei, ecce ipsa Regina misericordiae et omnis gratiae Mater super istos filios et filias se inclinans quae prius apparebat sursum levata novo modo et gratiosissimo benedictiones dulcissimas ingeminabat super omnes. Et omnes osculabatur in pectore, quosdam plus, quosdam minus; et quosdam, cum praedictis osculis, amplexabatur brachiis tantae caritatis quod eos, sicut tota apparebat luminosa, in quoddam quasi infinitum lumen videbatur intra suum pectus absorbere. Non tamen videbatur sibi quod videret brachia carnea sed quoddam admirandum lumen dulcissimum, in quo absorbebat eosdem intra suum pectus claudens cum maximo super istos eviscerato amore.
<In sacrificio Missae "mane diei Indulgentiae" prioribus visionius additur visio S. Francisci benedicentis, laudantis et hortantis filios spirituales>
In mane diei Indulgentiae, cum diceretur missa in pulpito, multa sibi fecit Altissimus. Inter alia apparuit beatissimus Franciscus totus gloriosus, salutationem consuetam offerens, quae est ista: Pax Altissimi tecum sit. Et semper salutat voce piissima, humillima, gratiosa et affectuosa. Tunc in quibusdam filiis ardentibus zelo observandae paupertatis regulae laudavit multum propositum, et rogavit quod cresceret per opus. Et dixit: Benedictio aeterna, completa et abundans, quam ego habui ab aeterno Deo, veniat super caput horum dilectissimorum filiorum tuorum et meorum. Dicas quod iuvent me, scilicet sequendo viam Christi, illam per opera manifestando et verba; et non timeant quia ego cum eis sum, et aeternus Deus adiutor est eorum. Et cum tanto affectu laudabat illos filios de proposito bono, et confortabat quod secure procederent et quod ipsum in sua intentione adiuvarent, et sic amorose benedicebat eosdem, quod totus videbatur eviscerari in amore super ipsos.
<Post peregrinationem Angela ipsa nuntium visionum filiis suis aptat >
Multa alia vidi circa se et circa filios ineffabilia quae extorquere non potui. Immo haec pauca quae scripsi quae sunt multa in pondere et sententia fideliter ut scivi, licet diminute, descripsi. Quae tamen cum multa difficultate et sua poena, ipsa mea importunitate victa, expressit dicens in fine: Quid vultis tanta audire? Ipse benedictus Deus totus viscerose effunditur super vos, et ipsa dulcissima Mater. Et ipsi volunt totum portare onus vestraepaenitentiae, tantum petunt ut sitis exempla luminosa vitae suae dolorosae, pauperrimae et despectae. Et volunt et desiderant vos videre vivos mortuos et quod habitatio vestra esset in caelo et solus usus corporis esset in mundo, ut, sicut mortuus non alteratur nec de honore nec de dedecore, ita vos omnino immutabiles essetis ad esse extrinsecum et praedicaretis aliis mortificatione vitae vestrae magis quam contentioso sermone. Et in omnibus actibus vestris semper intentio vestra esset in caelo in illo benedicto Deo increato et homine crucifixo, ita quod operando, loquendo, comedendo exterius, semper interius intrinsecati essetis illi benedicto Deo, qui vos vult intra semetipsum continue circumferre et in omnibus actibus vestris semper assistere.
Quod ipse dignetur implere in nobis, qui misericorditer dignatur requirere per merita gloriosae Matris suae et per intercessionem suae dilectae famulae, cuius meritis nos ut ramusculos dignatus est inserere, ut per ipsam, tamquam per scalam salutarium exemplorum et radicalium meritorum, in summitatem suae excellentissimae vitae et transformationem sacratissimae passionis suae ascendamus continue, donec, una cum benedicto Jesu introeuntes in paternum sinum, requiescamus cum illo, ubi est omnis requies beatorum in saecula saeculorum. Amen.
INSTRUCTIO V
<DE HUMILITATE RATIONEQUE EAM ACQUIRENDI>
(Respicite, filii mei benedicti)
<Cordis humilitas est imitatio vitae Christi Virginisque Mariae, fundamentum omnium virtutum ac lumen quo Deum et nos ipsos agnoscimus>
Respicite, filii mei benedicti, et videte exemplar vitae in isto Deo homine passionato et ex eo formam trahite omnis perfectionis. Videte vitam, attendite doctrinam et toto mentis affectu post ipsum currite, ut ad crucem eius ipso duce possitis feliciter pervenire. Ipse namque se nobis posuit in exemplum, et mentis intuitu hortatur respicere nos in eum, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
O filii mei, attendite et videte et alta consideratione inspicite profunditatem istius doctrinae, sublimitatem istius instructionis, ubi fundata ubi radicata sit. Non dixit "Discite a me ieiunares", quamvis ipse ad exemplum nostrum et pro nobis ieiunaverit quadraginta diebus et quadraginta noctibus; non dixit "Discite a me mundum spernere et in paupertate viveres", quamvis ipse in paupertate maxima vixerit et in ea suos discipulos viverevoluerit; non dixit "Discite a me miracula faceres", quamvis ipse ex propria potentia miracula fecerit et suos discipulos in suo nomine miracula facere voluerit; sed hoc solum dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.
Vere enim hanc cordis humilitatem et corporis mansuetudinem pro fundamento et radice firmissima posuit omnium virtutum; quia nec abstinentia et ieiunii asperitas, nec paupertas exterior et vilitas vestimenti, nec virtuosa in apparentia habere opera et miracula facere, est aliquid sine cordis humilitate. Sed tunc benedicta erit abstinentia, benedicta asperitas et vilitas vestimenti, benedicta et viva erunt opera quando in hoc fundamento subsistent. Ipsa enim cordis humilitas matrix est in qua generantur et ex qua procedunt omnes aliae virtutes et ipsarum virtutum operationes, sicut stipitem et ramos procedere cernimus a radice. Quia igitur tam pretiosa est ista virtus et tam firmum et stabile est hoc fundamentum supra quod consurgit tota perfectio vitae spiritualis, ideo hanc praecipue voluit Dominus ab eo discere nos debere. Et quia radix custosque virtutum omnium est ista cordis humilitas, ideo quasi aliarum virtutum in sua anima et in corpore redundantium oblita fuerit Virgo Maria, de hac sola se commendavit et pro hac praecipue de se Deum humanatum esse firmavit, dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae etc. In hac itaque humilitate vos, o filii mei, fundare studeatis et omnimode stabilire, ut, tamquam membra coniuncta capiti connexione naturali et vera, in ipsa et per ipsam invenire ac possidere possitis vestris requiem animabus.
O filii mei, et quomodo requiem sive pacem creatura aliqua poterit invenire, nisi in eo qui est summa requies, summa pax, summa pacificatio et summa tranquillitas animarum? Ad quem nulla anima poterit pervenire nisi fundata fuerit in ista humilitate, sine qua omnes virtutes quibus curritur versus Deum videntur et sunt omnino ipsum nihil. Ista enim cordis humilitas, quam ab eo nos discere voluit Deus homo, est lumen quoddam vivificum atque clarum quo intellectus animae aperitur ad cognoscendum suam vilitatem et nihilitatem et divinae bonitatis immensitatem. Cuius bonitatis magnitudinem quanto anima magis cognoverit, tanto magis proficit in cognitione sui ipsius; et videndo et cognoscendo se nihil, tunc magis assurgit ad cognoscendam et laudandam divinae bonitatis ineffabilitatem, quam per istam humilitatem videt et intelligit ita plene. Et inde incipiunt oriri virtutes.
<Ut prima cunctarum virtutum, scilicet dilectio Dei et proximi, ab humilitate oritur, ita ceterae omnes a lumine humilitatis originem trahunt>
Nam prima virtutum omnium quae est dilectio Dei et proximi, ab hoc lumine trahit originem. Quia anima, videndo se nihil et Deum pro tam vili nihili inclinatum et vilificatum et etiam suae nihilitati unitum, accenditur in amore et accensa ipso amore transformatur in Deum, in quem transformata quae creatura est quam non diligat iuxta posse? Certe immo amore Creatoris, ut sic transformata est, omnem creaturam diligit sicut decet, quia in omni creatura Deum videt, intelligit et cognoscit. Et hinc est quod inbonis proximi gaudet et laetatur, et in malis eius dolet et contristatur. Quare? Quia benigna est.
Nam videndo mala proximi spiritualia sive corporalia, in spiritualibus non inflatur ad ipsum iudicandum et despiciendum quia illuminata lumine supradicto videt se perfecte, et videndo se intuetur et cognoscit se in consimilibus malis quae in proximo videt se cecidisse, vel, si non cecidit, cognoscit et intelligit se per se non potuisse resistere sed auxilio gratiae ipsam manu tenentis et eam contra malum fortificantis. Et ideo in iudicando non extollitur, sed ex hoc magis humiliatur, quia in defectu proximi ad se revertitur et videt clarissime mala et defectus in quos cecidit vel, nisi teneretur a Deo, cadere potuisset. Corporalia vero mala si videt in proximo, per affectum amoris transformativi reputat esse sua, et dolet et compatitur, sicut apostolus cum dicebat: Quis infirmatur et ego non infirmor etc.? Et sicut de ista virtute dilectionis dixi quod originem trahit a radice huius humilitatis, sic posset dici de fide, de spe, sic de virtutibus singulis, quae secundum proprietates ipsarum omnes ab hoc humilitatis fundamento habent initium atque ortum; de quibus per singula dicere longum esset, melius forte tacendo poteritis cogitare.
<Humilitas pacem animae et societatis eximie comparat atque unitatem tutam reddit, moderatione linguae minime seclusa>
Hoc igitur, o filioli mei, vobis dico ut in hoc fundamento stetis, in hoc firmemini, in hoc crescere studeatis. Vere enim qui in hac humilitate fundatur, habet conversationem angelicissimam, purissimam, benignissimam et pacificam. Et quia benignissimus est, omnibus est placibilis et efficitur omnibus amorosus, et praecipue praedestinatis quibus convertendis ponitur in lumen et in exemplum qui propter hanc mansuetudinem benignissimam citius convenuntur. Et quia pacificus est pacificatione interna, nulla adversitate turbatur et potest cum apostolo veraciter dicere: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an fames etc.?
Currite, filii mei benedicti, et ab hac inquisitione non quiescatis donec inveniatis hoc fundamentum sine quo in via Dei proficere non valetis. Nam istam inquisitionem video vobis utilissimam et necessariam, quia sine ista humilitate omnes virtutes video nihil esse. O complete, filii, desiderium meum ut in hoc fundamento stetis. Complete sitim meam, filii, ut in hac profunditate vestrae cognitionis et vilitatis profundemini. Complete desiderium meum, filii, quo vehementer anxior, sitio et famesco, ut ex profundatione cognitionis vestrae inabyssemini in immensitatem bonitatis divinae. Si in isto cupo istius immensitatis divinae et cognitionis vestrae fueritis plene mersi, tunc vere pro fundamento humilitatem habebitis quam praedixi.
Et tunc ad lites et contentiones non eritis ita proni, sed potius eritis cum Deo homine passionato sicut surdi non audientes et sicut muti qui aperire nequeunt ora sua; atque ita eritis veracia membra corporis Jesu Chrsti, quorum consuetudo est secundum apostolum non contentionibus deservire. O quanta bona facit istahumilitas, quae se repletos facit pacificos et quietos! Nam tales ita sunt pacificati exterius ex quietatione interiori, ut cum dura audiunt vel contra seipsos vel forte contra aliquam veritatem, ad se excusandos respondere nesciunt nisi breviter et submisse; et ad id quod falsum aliquando eis videtur, potius suam ignorantiam confitentur et se reputant quod dicitur non intelligere, quam velint cum contentionibus respondere. Et huiusmodi linguae detruncatio non video ab alia radice procedere nisi ab hac duplici inabyssatione divinae, scilicet immensitatis et cognitionis propriae vilitatis, quam inabyssationem anima invenit in lumine praedictae humilitatis.
<Vera humilitas acquiritur oratione et meditatione "Libri vitae", i.e. passionis Christi in anima, corpore et singulis membris, quae peccata hominum expiavit>
Sed ubi, quaeso, ista humilitas, ubi ista vilitas, ubi istud lumen, ubi haec inabyssatio, ubi haec linguae detruncatio invenitur? Aut per quam viam ad haec quae praedixi venitur? Nempe in oratione ferventi, pura et continua inveniuntur omnia supradicta. In qua oratione praecipue et specialissime docetur anima respicere et legere librum vitae, scilicet vitam et mortem istius Dei et hominis crucifixi. Cuius crucem aspiciendo datur ei perfecta cognitio peccatorum, ex qua humiliatur; et in ipsa cruce, videndo suorum multitudinem peccatorum et quomodo cum membris omnibus Deum offendit, videt etiam divinae super se miserationis deviscerationem ineffabilem, scilicet quomodo iste Deus homo pro peccatis singulorum membrorum poenam crudelissimam sustinuit in membris singulis sui corporis benedicti.
Considerat itaque anima in hoc crucis aspectu quomodo cum capite Deum offendit, scilicet lavando, pectinando, ungendo, ut appareret hominibus contra Deum; et postea intuetur quomodo iste Deus homo pro peccatis huiusmodi in suo capite paenitentiam fecerit et poenam sustinuerit valde gravem. Nam pro lotura, pectinatura et unctura qua anima est abusa, suum caput sanctissimum fuit capillis depilatum, spinis punctum et perforatum, et totum pretioso sanguine cruentatum et etiam harundine verberatum.
Videt etiam quomodo cum tota facie Deum offendit et in speciali cum oculis, naribus, auribus, ore et lingua; et sic cogitat quomodo ipse Jesus ignominiatus fuit in facie pro paenitentia huiusmodi peccatorum. Pro lotura enim faciei, qua anima videt se offendisse Deum, videt Christum alapis caesum et sputis inquinatum. Quia oculis inhoneste respexit vana et nociva conspiciendo et ipso aspectu fuit contra Deum delectata, videt Christum pro peccato oculorum nostrorum oculos habere velatos et sanguine manante a capite de foraminibus spinarum cruentatos et etiam in cruce plorando lacrimis balneatos. Auribus quoque, quia Deum offendit, vana et nociva audiendo et tali auditu fuit delectata, intuetur Christum pro tali peccato paenitentiam horribilissimam pertulisse; nam suis auribus audivit clamores illos horribiles contra se dicentium: Crucifige, crucifige; etiam se audivit ab iniquo homine pro redimendo homine condemnari et abimpiis derideri et blasphemari. Et quia ore et lingua cognoscit anima offendisse se Deum, verba vana et mortifera dicendo et ciborum fuit suavitatibus delectata, videt Christum ex hoc os sputis habere pollutum, linguam et os pariter aceto et felle amaricatum. Quia etiam odoribus suavibus delectata videt anima offendisse se Deum, recogitat quos foetores terribiles sputorum scilicet Christus pro nobis suis naribus sensit.
Considerat denique anima crucem aspiciens quomodo collo Deum offendit agitando illud ira et superbia contra Deum, et pro peccato huiusmodi videt Christum colaphis crudelissime verberatum.
Videt etiam anima inhonestis amplexibus et spatularum gestibus offendisse se Deum; et de hoc considerat Christum talem paenitentiam pertulisse, quia suis sacris brachiis crucem amplexans eam super spatulas suas cum grandi vituperio baiulavit. Videt nihilominus anima quomodo tactu Deum offendit et gressu, manus extendendo ad tangendum illicita et ambulando pedibus contra Deum; et ex hoc videt Christum in cruce expansum, protensum et tractum et in modum pellis hinc inde extensum, manibus sacris et pedibus cruci affixis et durissime sauciatis et clavorum horribilium perforatis aculeis.
Considerat proinde anima quomodo Deum offendit curioso et ambitioso vestium ornamento; et pro hoc videt Christum suis vestibus denudatum et in cruce militibus sua sibi vestimenta dividentibus cum ignominia elevatum.
Videt etiam se Deum cum toto corpore offendisse; et pro tali offensa videt Christum toto corpore flagellis multimodis horribilissime tormentatum, lancea etiam perforatum et totum corpus pretioso sanguine cruentatum. Et quia anima per peccata singula fuit interius delectata, videt Christum in anima sua sanctissima dolores multimodos, diversos et horribiles pertulisse, scilicet passionis corporeae qua anima indicibiliter cruciabatur, et compassionis Matris sanctissimae, et per peccatum subtractae divinae reverentiae, et etiam ex compassione nostrae miseriae. Qui dolores, in anima illa sanctissima simul adunati, ipsum horribilissime et indicibiliter cruciabant.
<Accedendum est ad crucem Domini, cuius aspectu contritio cordis et humilitas recipiuntur, simul cum sensuum abnegatione vel "spirituali circumcisione">
Venite igitur, o filii mei benedicti, et respicite istam crucem, et Christum in ea pro nostris iniquitatibus mortuum mecum plangite, quia nos ipsi fuimus causa tanti eius doloris.
Et qui non ita cum omnibus membris et cum se totis Deum offenderunt sicut ego, quae sum tota peccatum, non minus plangant et doleant; quia non ipsi restiterunt peccatis sed gratia Dei eos defensavit, et sic defensati non ei grati fuerunt; unde eis omnimode est dolendum.
Si vero aliqui sunt qui in nullo mortaliter offenderunt, similiter et ipsi doleant et plangant; quia in statu puritatis et virginitatis non ita Deo placere studuerunt sicut debuerunt, et non ita aliis exemplariter profuerunt sicut debuerunt; et sicaliqualiter suam puritatem maculaverunt.
Unde omnibus est plangendum, omnibus est dolendum et in istam crucem mentales oculos erigendum, in qua iste Deus homo Christus Jesus pro peccatis nostris tam horribilem paenitentiam fecit et poenam sustinuit ita duram. Quia in isto crucis aspectu, ad quam anima non nisi per veram et continuam orationem potest accedere, ut dictum est, recipitur plena cognitio, dolor et contritio de peccatis et lumen praedictae humilitatis.
Videndo itaque anima in hoc crucis aspectu sua peccata, omnia ac etiam singula, ut praedictum est, et Christum pro omnibus et singulis peccatis ita passionatum, afflictum et doloratum, dolet et ipsa similiter et tristatur; et dolendo, singula membra et omnes sensus quibus Deum offendit incipit punire et refrenare. Et hic accipit circumcisionem veram et spiritualem, quam Christus in sua circumcisione voluit figurari. Nam Christus non fuit principaliter propter aliud circumcisus nisi ut nobis exemplum ostenderet spiritualis circumcisionis, quae animae, sicut dictum est, in crucis aspectu donatur.
Quam vos, o filii mei benedicti, isto modo procurate habere, ut qui Deum oculis offenderunt, vana et nociva conspiciendo, iam ipsos oculos circumcidunt ab aspectu illicito compescendo et eos conterant per singulas noctes flendo. Qui gula praecipitati Deum offendisse se vident, iam ipsam gulam circumcidant et puniant, a ciborum delectationibus abstinendo et sobrietatem animae et corporis conservando. Qui vero ore et lingua Deum offenderunt, superba loquendo, scandala seminando, aliis detrahendo, inaniloquio insistendo vel forte blasphemando, iam ipsam linguam circumcidant et puniant, sua peccata confitendo, verba pacificationis et sanctae exhortationis proximis colloquendo, Dei laudibus per orationem continuam insistendo et taciturnitatem in quantum possibile est servando. Et sic omnia membra et omnes sensus ac motus animae, o filii mei benedicti, studete Christo Domino consecrare sicut meministis ipsum cum omnibus offendisse, ut numerum criminum convertatis ad cumulum meritorum.
Quod, ut melius faciatis, vitam vestram quotidiana examinatione discutite et ad minus semel in die vos ad hoc recolligite et omne tempus praeteritum ante mentis oculos revocate. De quo tempore, si quid bene expensum memineritis, Dominum collaudate; et de contrario ingemiscite et dolete. Et haec est vera circumcisio animarum, figurata circumcisione Christi. Deo gratias.
INSTRUCTIO VI
<SIGNUM VERI AMORIS, ID EST VOLUNTATEM AMATI ADIMPLERE, HABET TRES GRADUS ET DISSIMILITUDINES>
(Primum signum veri amoris)
Primum signum veri amoris est quod amans submittat voluntatem suam voluntati amati. Et hic specialissimus et singularissimus amor habet tres operationes.
Prima operatio est quia si amatus est pauper studetdepauperari, si vilis studet vilificari.
Secunda operatio huius amoris est quod facit relinquere omnem aliam amicitiam, quae huic posset esse contraria, et facit laxare patrem, matrem, sororem et fratrem et omnem aliam affectionem contrariam voluntati amati.
Tertia operatio huius amoris est quia nihil occultum potest esse in uno quod alteri non revelet. Et haec tertia operatio, secundum iudicium meum, est summa et complementum omnium aliarum operationum; quia in hac secretorum revelatione aperiuntur corda et invicem perfectius colligantur.
INSTRUCTIO VII
<CAUSA ET RATIO TEMPTATIONUM IN ANIMA PURIFICANDA, CULPIS POENISQUE OBNOXIA>
(Ego sum occaecata)
<Temptatio tamquam instrumentum divinae iustitiae evadit, quo salutariter ab nostra peccata praeterita punimur>
Ego sum occaecata et obtenebrata et sine veritate. Et ideo, filioli mei, omnia verba quae habetis a me, habeatis suspecta sicut a persona maligna; et omnia bene notetis et nullis verbis credatis, nisi illis quae similantur vestigiis Jesu Christi.
Non me delectat modo scribere; sed propter multas litteras, quas minitis, cogor vobis scribere. Hoc autem vobis scribo, quod noviter impressum est cordi meo, scilicet quod cum illo vitio cum quo homo Deum offendit, cum illo eodem debet puniri.
Et primo dico de vitio superbiae, quae est radix omnium malorum. Quando anima per gratiam Dei est humiliata, cum omnibus viribus suis conatur expellere superbiam a se; et quando anima renascitur in Deo, efficitur humilis et desiderat cum toto corde suo esse sine superbia. Nihilominus tamen superbia in ipsa venit sine ipsa anima sed quando venit superbia cum placimento efficitur culpa, sed veniendo sine placimento animae, anima efficitur amaricata et afflicta; et quando venit sine illo placimento, tunc anima est posita in sede veritatis, in qua anima non est capax alicuius superbiae sed ideo venit sine consensu animae ad puniendum consensum qui praeteriit. Et ideo, filioli mei, confortamini et recipite fortitudinem, quia Deus vult punire in vobis defectum cum defectu.
Et similiter est de vitio avaritiae. Quia videndo anima abundantiam divinam, efficitur larga; et tamen est in illo vitio stimulata ad puniendum culpam praeteritam. Et ita simili modo de vitio carnali. Sed non solum debent puniri illi, qui in operibus propriis carnalibus ceciderunt, sed etiam illi qui in tenuissimis cogitationibus propria sua negligentia ceciderunt. Et ideo, filioli carissimi, non miremur si in temptationibus punimur, quia omnis culpa de necessitate debet puniri.
Et nonne videtis quod vanam gloriam et hypocrisiam non potest homo repellere a se? Et hoc contingit propter culpam praeteritamvel contingit propter meritum animae. Ergo, quomodocumque contingat, contentemur si sumus victores.
Et nonne videtis, filii, quod quando aliquis dicit horas suas et non stat totus in dicendo horas, quia quando homo debet esse totus in illo qui est, et non est, dignum est ut puniatur? Et ideo quando dicit horas suas, dicit et non dicit quia non stetit ibi totus et ideo laborat et a capite reiterat quia dignum est ut in tali labore puniatur et iterando vult meditari in eo quod dicit, et subito de illo trahitur et de illo non recordatur. Et hoc fit ad vindictam nostrae malitiae; quia cum oramus, Deus vult quod integre oremus et non divise. Et ideo in oratione cor integrum in Deo habeamus et non divisum; quia si divisum cor habemus, fructum verae orationis amittimus. In aliis vero exercitiis quae agimus integri esse non debemus, scilicet in comedendo, bibendo, eundo et redeundo, et alia negotia faciendo; sed dum talia exterius operamur, cor integrum in Deo habeamus, si fructum verae orationis sentire desideramus. Nam ideo in oratione temptamur, quia cor integrum in oratione non habemus.
Sed cum temptamur, duo consideremus. Primo, iustitiam Dei quae operatur in nobis vindictam suam; et in hoc multum gaudeamus videndo iustitiam Dei, quae, quidquid in nobis operatur, iuste operatur. Secundo, cum temptamur consideremus quod iuste temptamur, quia culpa propria temptamur; et in hoc multum doleamus, quia Deum turpiter offendimus.
<Temptatio, ex imperfectione animae oriens, eradicatur amore divino, qui gradatim et funditus animam transformat>
Sed si volumus a temptationibus liberari, debemus totaliter in istum Deum amantem transformari et eius voluntatem inquirere; et inquirendo debemus cum eo uniri; et uniendo debemus omnes proprietates eius scrutari; et scrutando debemus in ipsis proprietatibus nos totaliter exercitare; et viriliter in ipsis exercitati, in nobis nullum vitium poterit permanere.
Tres autem sunt proprietates necessariae amantibus.
Prima haec est, esse transformatum in voluntatem amati. Voluntas autem Amati videtur mihi quod sit via quam ostendit nobis per semetipsum, quia ostendit nobis paupertatem, dolorem et despectum et oboedientiam veram. Et cum totaliter est anima exercitata in istis, nullum vitium et nulla temptatio potest in eam intrare.
Secunda transformatio est quando anima cupit cum magno desiderio transformare se in proprietates amati. Proprietates Amati nolo vobis dicere nisi tres, quia vos scitis melius me; sed istae tres sunt istae. Prima es amor, hoc est diligere omnes creaturas secundum convenientias earum. Alia proprietas est esse vere humilis et benignus. Alia proprietas est quam Deus dat legitimis filiis suis, hoc est videlicet immutabilitas; nam quanto anima est proximior Deo, tanto minores mutabilitates in se recipit, et ideo nos verecundamur quando aliqua res vilis movet nos, et in hoc cognoscamus nostram miseriam.
Tertia transformatio est esse totaliter transformatum intus in Deum; et tunc est extra omnes temptationes, quia non est in se, sedest in illo qui est. Sed quando revertimur ad nostram miseriam, custodiamus nos ab omnibus creaturis et a nobis ipsis. Et rogo vos ut sitis vestri, et nolite vos ipsos dare nec praestare in totum alicui creaturae, sed date vos totos illi qui est.
<Hortatio ad quasdam temptationes in munere pastorali, id est vacuas blanditias vitandas et sanctam veritatem nuntiandam>
Et quando aliquis vestrum praedicat vel confessionem audit vel aliis consilium praebet, mens sua non sit cum ipsis creaturis sed cum Creatore; et non faciamus sicut faciunt fatui, quia ubi est oculus fatui, ibi est totum cor suum. Et quando invenitis blanditores homines vel mulieres, qui dicunt vobis: O, frater mi, propter tua verba ego sum conversa ad paenitentiam, nolite respicere ad illas creaturas, sed respicite in Creatorem et regratiemini Creatori de hoc beneficio. Multi enim sunt praedicatores falsitatis, qui cum avaritia praedicant et propter avaritiam praedicant honoris et pecuniae et famae. Sed, o filioli mei carissimi, ego desidero cum tota me ut vos sitis praedicatores sanctae veritatis, et liber vester sit iste Deus et homo; et non dico vobis ut libros vestros dimittatis, sed sit vestra voluntas in tenendo et dimittendo. Et non desidero ut sitis praedicatores in verbis solius scientiae, id est in siccis verbis recitare facta sanctorum, sed cum divino saporamento de illo eodem quod illi habuerunt quorum facta recitantur; nam illi qui cum tali saporamento sunt bene praedicati in se ipsis, sciunt aliis bene praedicare.
<Contra omnes temptationes singularissimum remedium est meditatio Genitricis Dei Mariae virginitatis>
Et est aliud singularissimum remedium contra omnes temptationes, scilicet recordari vive de illa virginitate et de illa honestate, quae fuit in singularissima Virgine Matre Dei, et recordari quomodo ista virginitas et honestas fuerunt amatae et securatae ab ea et quomodo ipsas perfecte diligit in omnibus filiis Dei. Et debemus videre quomodo istae virtutes fuerunt amatae ab isto Deo homine; et haec visio duo facit, unum quod repellit a nobis omnes temptationes, aliud quod docet nos totaliter circumcidi intus et extra. Igitur, filioli mei, memoria istarum virtutum Matris Dei sit semper in anima vestra. Amen.
INSTRUCTIO VIII
<SERVIRE, DILIGERE ET PATI PROPTER BONITATEM DEI>
(O fili, desidero cum tota me)
O fili, desidero cum tota me ut sis amator et sectator doloris. Et desidero cum tota me ut tu sis desolatus ab omni consolatione temporali et spirituali; et haec est mea consolatio, rogo te ut sit tua. Ego non intendo servire nec amare propter ullum praemium, sed intendo servire et amare propter bonitatem Dei incomprehensibilem. Et desidero ut crescas noviter et renascaris in isto desiderio, ut sis desolatus ab omni consolatione propter amorem Dei et hominis Jesu Christi desolati. Tibi non facio aliam salutationem nisi istam, scilicet ut in unione divina crescas semper et in fame et in siti esse tribulatus dum vivis.