INSTRUCTIO I
<ANGELA SE FATETUR MAXIMAM PECCATRICEM>
(Ista est quaedam humilitas)
Ista est quaedam humilitas in qua sum inabyssata, et abyssus istius humilitatis coepit mihi venire Dominica secunda in Quadragesima, sed non fixit se. Sed die lunae sequenti, in hora Completorii, ista abyssus in tantum fecit me videre et superabundare malitias meas et iniquitates et peccata mea, quod non videbam me posse ea manifestare et discooperire per aliquem modum nec per aliquam creaturam huius mundi. Nec verecundor dicere omnia peccata mea quae unquam feci coram toto mundo, sed gaudebam imaginari aliquem modum ut eas iniquitates et simulationes et peccata mea possem manifestare.
Et vellem ire nuda per civitates et plateas et appendere ad collum meum pisces et carnes dicendo: Haec est illa vilissima mulier, plena malitiae et simulationis et sentina omnium vitiorum et malorum, quae faciebam quadragesimas in cella ad famam hominum, et faciebam dicere omnibus qui invitabant nos 'Non comedo carnes nec pisces', et ego eram gulosa et plena gulae et comestrix et ebriosa. Et ostendebam quod non volebam recipere plus nisi quantum sufficiebat mihi, et ego faciebam reponi pro alio die. Studebam esse pauper exterius et male iacere et volebam continue iacere et dormire; et ubi iacebam proiciebam multos pannos, et de mane faciebam elevari ne personae perpenderent.
Videte animae meae diabolum et cordis mei malitiam. Audiatis quomodo sum superbissima et filia superbiae et quomodo sum decepta et sum hypocrita et sum abominatio Dei quia ostendebam me esse filiam orationis, et ego eram filia irae et superbiae et diaboli; et ostendebam me habere Deum in anima et consolationes divinas in cella, et ego habebam diabolum in anima et in cella. Et quod toto tempore vitae meae studui quomodo possem adorari et honorari et quomodo possem habere famam sanctitatis. Et sciatis in veritate quod propter mal et simulationes quae sunt absconsae in corde meo, multas gentes decepi et sum homicida multarum gentium et animae meae.
Et postea, stando in abysso supradicto, volvebam me illis, qui dicti sunt filii, et dicebam eis: Nolite mihi plus credere. Nonne videtis vos quomodo ego sum indaemoniata ? Vos, qui dicti estis filii, rogate istam iustitiam Dei ut exeant daemonia de anima mea et manifestent nequissima opera mea ut non plus vituperetur Deus per me. Et nonne videtis vos quod omnia quae dixi vobis sunt falsa? Et nonne perpenditis quod si non esset malitia in toto mundo ego fornirem totum mundum de abundantia malitiae meae? Nolite mihi plus credere, nolite plus adorare idolum istud, quia intus in isto idolo iacet diabolus et omnia quae locuta sum vobis fuerunt verba simulativa et diabolica. Rogate istam iustitiam Dei ut cadat hoc idolum et frangatur et manifestentur opera mendacia et duplicia et verba inorpellata quae dicebam, quia inorpellabam me verbis divinisut essem honorata pro Deo. Rogate Deum ut diaboli exeant de hoc idolo, ut mundus non plus decipiatur ab ista maledicta femina.
Unde rogo Filium Dei, quem non audeo nominare, quod si non vult per semetipsum manifestare, faciat manifestari per terram ut aperiatur et deglutiat me, ut dicant homines et mulieres: O quomodo erat inorpellata exterius, et interius erat ita tota simulativa. Et vellem mittere in gulam meam unam litortam et facere me extrasinari per civitates et plateas, ut pueri ducerent me ac dicerent: Haec est illa mulier quae toto tempore vitae suae ostendit falsum pro vero; ut homines dicerent ac mulieres: O ecce magnum miraculum quod fecit Deus, quia fecit per semetipsam manifestari et dici suas iniquitates et malitias et simulationes et peccata quae toto tempore vitae suae absconse fecerat. Et istud dicere parum satisfaciebat animae.
Et sciatis quod sum posita in una desperatione quam nunquam habui isto modo, quia omnino desperavi de Deo et de bonis eius et feci certamen inter me et ipsum. Et ideo sum certa quod non sit in mundo aliqua creatura ita plena omni malitia et damnanda sicut ego sum, quia quidquid mihi Deus concessit et dedit, ad maiorem desperationem et damnationem meam permisit. Unde rogo vos omnes ut rogetis istam iustitiam Dei ut non plus tardet extrahere daemonium de idolo isto ut manifestentur nequissima opera sua quae intus sunt; quia corpus deficit caput dividitur propter multitudinem lacrimarum, et omnia ossa disiunguntur, quia non possum manifestare mendacia et malitias animae meae, sed gaudeo quia iam incoepit aliquid manifestari.
Et omnia ista sine aliqua humilitate in veritate videbam. Et scias quod tu qui scripsisti haec, imbalbutasti in comparatione omnium malorum meorum et iniquitatum et abusionum mearum, quando enim eram parvula operari coepi mala.
INSTRUCTIO II
<DE AMORE SPIRITUALI ET QUOMODO IDEM PERICLITARI POSSIT>
(Nihil est in mundo)
<Bonus amor armis idoneis protegendus est>
Interrogata pluries ista fidelis Christi ut de Deo loqueretur, coepit assignare falsitates et pericula quae sunt in amore spirituali et bono et deceptiones, dicens: Nihil est in mundo, nec homo nec diabolus nec aliqua res, quam habeam sic suspectam sicut amorem, quia amor penetrat animam plus quam aliquid; et nihil est quod ita totum cor occupet et liget sicut amor. Et ideo nisi habeantur arma quibus regatur, de levi praecipitat animam et facit magnam ruinam. Et hoc non dico de malo amore, quia malus amor ab omnibus debet totaliter refugi tamquam res diabolica et periculosa, sed dico de bono amore et spirituali qui est inter Deum, et animamet inter proximum et proximum.
Contingit enim saepe quod duo vel tres mares vel feminae vel mixtim multum viscerose se diligunt et habent ad invicem magnas et singulares affectiones et faciunt sibi magna obsequia et multum ex corde et vellent quasi semper stare simul, et quidquid vult una pars vult alia. Unde hoc est valde reprehensibile multumque periculosum quantumcumque fiat spiritualiter et propter Deum, nisi habeantur arma praedicta. Nam amor quem habet anima ad Deum, nisi sit armatus sed si cum fervore sumatur, aut cito deficit aut aliqua sic inordinate sumuntur quod non possunt continuari. Amor vero proximi seu qui est inter devotos et devotas, nisi regatur armis, vel fit caro vel multum ad invicem conversando perdunt de tempore, quia eorum corda sunt nimis indiscrete ad invicem colligata. Unde propter malum amorem volo habere suspectum bonum.
<Arma ad amorem spiritualem regendum proferuntur et acquiruntur in triplici transformatione animae>
Arma vero quibus bonus amor debet regi, inveniuntur et dantur in animae transformatione. Est enim triplex animae transformatio: Aliquando enim anima transformatur in voluntatem Dei, aliquando cum Deo, aliquando intra Deum et Deus intra animam. Prima transformatio est quando anima conatur imitari opera istius Dei hominis passionati, quia in ipsis manifestatur et est manifestata voluntas Dei. Secunda transformatio est quando anima unitur Deo et habet magna sentimenta et magnas de Deo dulcedines, sed tamen possunt exprimi verbis et cogitari. Tertia transformatio est quando anima unione perfectissima est transformata intra Deum et Deus intra animam et altissima de Deo sentit et gustat, in tantum quod nullo modo possunt exprimi verbis nec cogitari.
Prima transformatio non facit ad praesentem materiam amoris. Secunda sufficit ad regendum amorem, si est bene viva. Sed tertia est summa.
<Processus gradatim describitur tertiae, et aliquo modo secundae, transformationis, nexu cum prima non excluso>
In ista enim tertia, et etiam in secunda sed non sic perfecte, infunditur animae a gratia quaedam sapientia qua mediante scit regere amorem Dei et proximi. Nam sentimenta, dulcedines et fervores de Deo scit anima ita sapienter componere quod durat amor et in his quae incipit potest perseverare, nec ostendit ea per risum et saltus et gestus corporis. Similiter in amore proximi vel devoti sic scit sapienter et mature se habere quod, quando est condescendendum proximo, condescendit, et quando non, non condescendit. Et ratio horum est quia Deus est immutabilis, anima vero non potest esse immutabilis; sed quanto anima magis est unita Deo tanto minus habet de mutabilitate. Unde in tali unione anima acquirit dictam sapientiam et quamdam maturitatem et gravitatem sapientiae et sapidam discretionem et quoddam lumen, ita quod cum istis sic scit regere amorem Dei et proximi quod non potest decipi vel praecipitari. Et qui non sentit se tali sapientia infusum,nunquam deberet se cum aliquo vel cum aliqua ponere in tali amore singulari et visceroso quantumcumque fieret propter Deum et bona intentione, propter pericula quae eveniunt propter amorem; nec unquam aliquis alteri se colliget nisi prius addiscat se ab aliis separare.
Amor enim habet varias proprietates. Nam anima propter ipsum et in ipso primo tenerescit, secundo infirmatur, sed postea fortificatur. Cum enim sentit calorem amoris divini, clamat et rumorem facit ad instar lapidis qui ponitur in fornace resolvendus in calcem, qui, dum tangitur ab igne, crepitat, sed postquam fuerit coctus non facit aliquem rumorem. Sic anima in principio quaerit consolationes divinas quae, si subtrahantur, tenerescit et clamat contra ipsum Deum et conqueritur de ipso dicens: tu facis mihi hoc malum. Quare hoc facis? Et similia dicit. Et haec teneritudo nascitur ex quadam securitate quam sumit anima de Deo. Et in hoc statu stat contenta consolationibus et huiusmodi, sed ex carentia earum crescit amor et incipit quaerere Amatum, quem si non habet, infirmatur; nec contentatur tunc de consolationibus quia solum quaerit Amatum, et quanto plus habet de consolationibus et sentimentis, tanto plus crescit amor et tanto magis infirmatur nisi habeat praesentiam Amati.
Sed postquam anima perfecte unitur Deo et ponitur in sede veritatis, quae veritas est sedes animae, non clamat nec conqueritur de Deo nec tenerescit nec infirmatur, immo cognoscit se indignam omni bono et omni dono Dei et dignam maiori inferno quam sit ille qui factus est. Et ponitur in ea una sapientia et una maturitas, et fit stabilis et ordinata et adeo fortificata quod iret ad mortem; et habet Deum in plenitudine quantum capere potest, et Deus etiam ipsam crescere facit ut fiat capax eius quod vult ponere in ea; et videt illum qui est, et videt quod omnia nihil sunt nisi in quantum habent esse ab illo qui est; et habet omnia quae praecesserunt pro nihilo comparative et etiam omnia creata; nec curat de morte nec infirmitate, honore vel vituperio. Et ita pacificatur et quietatur quod nihil appetit et perdit desideria, nec potest operari quia est victa; et ita videt in illo lumine Deum omnia ita debite et ordinate facere, quod etiam de eius absentia non infirmatur; et ita fit conformis voluntati eius quod eum absentem non requirit, sed de omnibus quae facit contentatur et totum ei committit.
Tunc autem ista vera sunt scilicet quod anima sic fortificata et quietata in isto amore perdit desideria nec potest operari quando habet dictam visionem Dei in dicta plenitudine; sed quando aufertur ei nulli enim animae conceditur quod semper in ea perseveret datur ei unum novum desiderium infocatum sine poena operandi opera paenitentiae fortius quam prius. Et ratio est quia iste status est perfectior ceteris aliis; perfectio habet hoc facere quia quanto maior, tanto magis conatur imitari magistrum perfectionis, scilicet istum Deum hominem passionatum.
Sed iste Deus homo passionatus habuit in tota vita sua unum solum statum, scilicet crucem. Nam in cruce incoepit, in cruce mediavit et in cruce finivit. Semper enim fuit in cruce paupertatis, doloris continui et despectus et oboedientiae verae et aliarum arduarum operationum paenitentiae. Et quia haereditas patris debet remanere in filiis et Deus Pater hanc haereditatemcrucis et paenitentiae dedit unigenito Filio suo, debent omnes filii Dei, quanto sunt in maiori perfectione, hanc haereditatem habere et etiam continuare toto tempore vitae suae, quia iste Deus homo passionatus toto tempore vitae suae, quo vixit in mundo isto, vixit in amarissima cruce et paenitentia. Et haec est longitudo et terminus paenitentiae, scilicet quantum homo vivit; magnitudo vero eius est, quantum homo potest sustinere; et ista est transformatio in voluntate Dei. Cum vero anima transformatur in Deo vel intra Deum et est in illa perfecta unione et plenitudine visionis, non quaerit amplius; sed quando inde revertitur, nititur transformari in voluntatem Amati quousque redeat in illam visionem. Ipse autem ostendit voluntatem suam per dictas operationes crucis et paenitentiae, quas semper habuit in seipso. Ergo quanto quis est perfectior et plus amat Deum, tanto magis conatur facere quae ille fecit et vitare omnia quae ipsi Deo quocumque modo possunt esse contraria. Videmus enim quod quando quis perfecte diligit aliquem, nititur ei conformari in moribus et facere illa quae plus placent illi quem amat.
Et si aliqui, ut sunt illi qui dicuntur de spiritu libertatis, dicerent se perseverare in perdimento desideriorum et quod nunquam possunt aliquid appetere et quod nullo modo et in nullo tempore possunt aliquid operari, non est credendum quia non est verum. Et cogitent si operantur illicita nam bene possunt saltare, iocare, comedere splendide et inordinate et bibere, actus inhonestos et illicitos facere et si possunt et faciunt haec et alia mala et operari et desiderare possunt talia, multo magis, si Deum diligerent, deberent desiderare et operari quae sunt bona et placita Deo. Respiciant etiam ad istum patrem nostrum beatum Franciscum qui, cum esset speculum omnis sanctitatis et omnis perfectionis et exemplar omnium volentium spiritualiter vivere, cum esset prope finem, in tam excellentissimo statu et in tam ineffabili unione unitus cum Deo dixit: Fratres, incipiamus facere paenitentiam, quia usque modo parum profecimus.
<De amore imperfecto ac suspecto>
Sed multi credunt stare in amore, et stant in odio; et multi credunt habere amorem Dei, qui habent amorem carnis, mundi et diaboli. Unde aliquis amat Deum, ut custodiat eum ab infirmitatibus et tribulationibus corporalibus et temporalibus periculis. Amat etiam se inordinate in tantum quod de corpore suo facit animam et deum; amat etiam propter utilitatem istius dei, scilicet corporis sui, res temporales. Amat etiam amicos et consanguineos inordinate propter utilitatem suam et honorem. Amat etiam homines spirituales ut faciat sibi mantellum de sanctitate eorum, quamvis non vere diligit eos propter bonitatem eorum; et quia talis amor non est purus, ideo fructus taliter amantium est caro cum omnibus vitiis carnalibus et spiritualibus. Amat etiam habere sufficientias corporales ut sciat bene legere et cantare, et talia ad complacentiam aliorum. Amat etiam habere magnam scientiam ut sciat alios rationabiliter convincere et non caritative et possit alios corrigere cum superbia, ut reputetur aliquid.
Sunt et alii qui credunt amare Deum, et amant Deum sed amoreinfirmo et imperfecto. Amant enim aliqui Deum ut parcat eis peccata et liberet eos de inferno et det eis gloriam paradisi. Amant Deum ut conservet eos in bono statu et non offendant plus, ut non perdant paradisum. Amant etiam Deum ut habeant consolationes et dulcedines divinas. Amant Deum ut amentur a Deo. Amant etiam amicos et parentes spiritualiter quia desiderant ut sint spirituales et boni, et hoc propter se ut inde habeant utilitatem et honorem. Amant etiam ut Deus det eis sensum et scientiam et intellectum Scripturae illi qui sunt litterati, et illi qui non sunt litterati desiderant scientiam loquendi utiliter et spiritualiter pro utilitate aliorum, et hoc ut magis amentur et honorerentur. Amant etiam spirituales ut habeantur in numero spiritualium et diligantur a spiritualibus, et hoc pro sua utilitate spirituali et honore. Amant iterum habere paupertatem, humilitatem, oboedientiam, despectum et alias virtutes ut excellant in his virtutibus alios, et desiderant ut nullus alius possit approximare eorum perfectioni; et quia in via spiritus nolunt habere parem, videntur in hoc assimilari peccato Luciferi qui noluit habere aliquam creaturam parem. Et aliqui sunt qui, ut habeant famam universalem sanctitatis et ut universaliter commendentur a bonis et a malis de sanctitate, commendant ipsi universaliter omnes et spirituales et non spirituales.
Amat etiam aliquis fratrem suum vel devotum sive devotam amore spirituali et perfecto, quia amat eum totaliter in Deum sicut se. Et iste amor crescit, et crescendo habet hoc quia desiderat habere praesentiam amati; quam si non habeat infirmatur et si habeat crescit amor, et crescendo praeparatur ad maiorem infirmitatem propter absentiam amati. Et in hoc amore crescendo totaliter transformatur in amatum, ita quod omnia quae sibi placent placent ei, et quae displicent sibi displicent ei. Et quia anima non habet arma sufficientia ad regendum amoris fervorem qui continue crescit et non habet perfectam ordinationem, est necesse quod convertat amorem in istam inordinationem; et si amatus est in tali inordinatione ut careat praedictis armis et simili gladio amoris accultellatur, est valde plus timendum, quia tunc incipiunt sibi invicem manifestare secreta. Et inter alia manifestant sibi quomodo se invicem diligunt quia necesse est ut tractent ea quae sentiunt et dicunt ad alterutrum: Non est aliqua persona in mundo quam tantum diligam et tantum portem in corde. Et sic appetunt propter devotionem tangere se mutuo et etiam propter utilitatem spiritualem quia credunt quod non noceat, tamen adhuc ratio contradicit quia non est totaliter suffocata; sed quia postea ratio et spiritus videt immo credit quod tactus huiusmodi non noceant, permittit hoc facere; et hic incipit calare, id est deficere et cadere paulatim a statu perfectionis; et postquam ratio est aliquantulum suffocata, incipit dicere et existimare dicens: Hoc potest fieri, quia non est magnum peccatum. Et postea, propter fervorem amoris transformativi, truncatur lingua et omnes potentiae ut non possit contradicere amato in omne quod vult; et quia propter inordinationem praedictam potest velle malum, non potest ei contradicere in malo si invitatur, et si non invitatur ipsa invitat. Et tunc retrahit se ab oratione, abstinentia, solitudine et ab omnibus virtutibus in quibus consueverat exercitare, et totum amorem divinum commutat in hunc amorem. Et postea in tantum amor fervet et crescit quod verbaamati et eius praesentia non satisfaciunt amanti, cui praesentia amati et eius verba solebant satisfacere, sed amans desiderat scire utrum amatus sic feriatur sagitta amoris sicut amans; quod si scire potest, hoc est periculum utriusque, quia, postquam verba nec praesentia satisfaciunt, inclinatur amans et amatus ad omne opus vitiosum. Et ideo dico quod amor est omnino habendus suspectus super omnia, quia in ipso concluditur omne malum; unde, quousque non sunt in hoc amore perfecto, quae sunt amoris omnino sint omnia suspecta.
<Amor perfectus, cui nulla suspicio subest atque visione Summi Entis et Increati nixus>
Quia amor optimus et perfectus eo et sine defectu est ille quando anima est adextrata et ducta ad visionem esse Dei. Tunc quando anima est adextrata et ducta ad videndum esse Dei, videt quomodo omnis creatura habet esse ab illo qui est summum esse et videt quomodo omnia et omne quod habet esse, habet esse ab isto qui est summum esse; et videt quod non est aliud esse; et videt quomodo nihil est quod habeat esse, nisi ab hoc summo esse in quam visionem adextrata et ducta, anima trahit ab ipsa visione unam sapientiam ineffabilem, unam gravitatem sapientiae, unam sapientiam maturam; et trahit anima ab hac visione summi esse quod quidquid est ab isto summo esse est optimum, nec potest contradicere; quia in veritate videt quod omnia quae sunt ab ipso sunt optime facta, sed male est factum quando nos destruimus ea quae sunt facta ab isto summo esse. Haec enim visio istius summi esse excitat unum amorem correspondentem et sufficientem isti esse; nam istud summum esse docet nos amare omne quod habet esse ab ipso; et docet nos amare omne quod habet esse, scilicet omnem creaturam rationalem et irrationalem, amore ipsius summi esse; et docet nos amare creaturas rationales, maxime illas quas videt esse amatas et dilectas ab ipso summo esse sicut enim videt ipsum summum esse inclinatum per amorem in creaturas in tantum ipsa inclinatur in creaturas et facit me diligere amantes istius summi esse, qui cognoscuntur per certa signa.
Istud enim est signum manifestum illorum qui sunt in amicitia divina istius summi esse, qui sunt veraces sequaces Unigeniti istius summi esse, quia sunt semper suspensi oculis mentis suae ad amandum et sequendum et transformandum se totos et totaliter in voluntatem Amati, id est istius summi esse. Et quia anima eorum didicit quia habet visionem istius summi esse diligere istud summum esse citatus est amor ab ista visione istius summi esse , quia novit et scit amare istud summum esse, novit et scit amare creaturas secundum earum convenientias et plus et minus secundum inclinationem istius summi esse, et in nullo potest transire modum. Et ideo omnia quae sunt amoris sint omnino suspecta quousque hic amor a Deo datus fuerit animae. Et postquam anima habet visionem istius esse Dei et amorem sufficientem et correspondentem isti esse, remanet solidata ita quod, quamvis veniant aliae visiones et elevationes, de hoc non mutant eam. Et non solum qui habet hanc ineffabilem visionem Dei, scilicet istius esse Dei, sed qui haberet unum strictum pensare istius esse Dei, potest sufficere et estsufficiens ad expellendum omnem malitiam omnis alterius amoris et potest bene resistere ad cultellum amoris.
Datur etiam animae visio Increati, quae visio dimittit in anima unum amorem increatum cui amori nihil potest operari est enim sine operibus sed amor ipse operatur. Sed quando anima habet visionem Increati nihil potest operari quia est totaliter absorpta ab ipsa visione, ita et amori increato nihil potest operari sed attendendum quod quando haec visio data fuit animae, anima operabatur et cum tota se desiderabat uniri cum isto Increato et rimabatur cum tota se quomodo melius posset uniri; tunc ipse Increatus operabatur ipsemet in anima et inspirabat sibi quomodo recederet ab omni re creata ut posset sibi melius uniri sed amor operatur et operationes amoris ipse amor operatur. Principium huius operationis est illuminare et etiam novum desiderium infocatum dare et unus amor fortis novus, ad quem amorem novum anima operatur et non operatur punctum, quia ipse amor increatus operatur; et ipse operatur omne bonum quod per nos operatur, et nos operamur omne malum. Et ista est vera annihilatio, videre in veritate quod nos non sumus operatores alicuius boni. Et isti sunt qui habent spiritum veritatis, qui vident istam praedictam veritatem. Et verus amor non apportat risum in ore, nec comedere nec bibere inordinatum, nec ullam alacritatem vanam, nec dicit operatio amoris "Non teneor alicui legis", sed semper plus legi se subicit, immo etiam ubi non est lex facit sibi legem; et amor Dei nunquam stat otiosus etiam viam crucis corporaliter sequendo. Istud est signum operationis veri amoris, apportare crucem animae, id est paenitentiam longam quantum vivit et magnam et duram quantum potest.
Et tunc quando amor operatus fuerit operationes crucis et paenitentiae, id est postquam compleverit finem crucis et paenitentiae vivae, longae quantum vivit et arduae quantum potest, tunc videbo me in veritate servam inutilem; et si quid petere sibi voluero, petam propter paenitentiam quam fecit in me propter me. Istud est enim signum spiritus veritatis, cognoscere in veritate ipsum Deum esse totum amorem et cognoscere se totum odium.
Et habita in veritate hac cognitione ab anima, de necessitate oportet quod faciat paenitentiam corporalem. Quando anima facit aliquam paenitentiam et illa paenitentia est sibi gravis, et aliquando tantum gravis quod videtur sibi importabilis, et tunc videtur animae quod operetur ipsa, et in veritate non operatur ipsa sed operatur in ea ipse Increatus propter eam; aliquando facit sibi levem esse paenitentiam et adhuc hoc facit ad suam utilitatem. Nec miremus si operator aggravat nos de paenitentia, quia verus Magister venit ad faciendum paenitentiam pro nobis, et toto tempore vitae suae vixit in continua et amarissima cruce et paenitentia pro nobis. Et illi qui ad visionem Increati et ad visionem esse Dei elevantur, in cruce et in istis operibus virtuosis, ubicumque inveniuntur, ibi reponuntur et cum novo amore et infocato etiam ad virilius operandum. Et illi qui non sunt in hoc spiritu veritatis faciunt sibi idola de istis operibus virtuosis, et primum idolum faciunt de divino lumine sibi dato.
INSTRUCTIO III
<EXIMIUS LIBER VITAE, SCILICET DOLOR CHRISTI, ORATIO ET PAUPERTAS>
(In Christo fuit dolor ineffabilis)
<Considerationes de doloris mysterio in vita Domini>
<septem maerores cordis Jesu ex ineffabili consilio Dei manantes>
In Christo fuit dolor ineffabilis, multiplex et occultus. Nam dolor fuit in Christo ineffabiliter acutissimus, qui fuit dispensabiliter ex ineffabili divina sapientia dispensatus in ipso. Haec enim divina dispensatio ineffabilis et aeterna cum ipso Christo ineffabiliter et aeternaliter counita summum dolorem sibi reddebat. Quanto enim divina dispensatio mirabilior, tanto Christo acutior et intentior fuit dolor. Et tantum acutissimus hic dolor et ineffabilis fuit et summus, ex ista divina dispensatione resultans, quod nullus intellectus est ita capax et largus quod illum unquam potuerit comprehendere. Ista enim divina dispensatio fuit fons et origo omnium dolorum Christi et in hac oriuntur et finiuntur. Fuit etiam in Christo dolor resultans ex ineffabili divino lumine sibi dato. Ipse enim Deus, ineffabile lumen, ineffabiliter Christum illuminans cum ista aeterna dispensatione ineffabiliter uniente et in ipso divino lumine transformata, tantum sibi hoc reddebat dolorem quod est ineffabile totum. Videbat enim Christus quandam ineffabilem mensuram sibi datam excessivi doloris, qui dolor sua ineffabilitate esset omni creaturae occultus. Istius enim doloris, scilicet divini luminis sibi dati, divina dispensatio fuit fons et origo.
Fuit etiam in Christo dolor intensissimus et acutus ex compassione supermirabili quam habuit humano generi quod diligebat tam summe. Compatiebatur enim unicuique cum summo dolore secundum mensuram, uniuscuiusque quantitatis delicti et poenae, quam eos incurrere et incurrisse sciebat certissime. Quia enim Christus quemlibet electorum suorum ineffabiliter diligebat et hoc amore deviscerato in eos, secundum mensuram cuiuslibet, continue praesentialiter sentiendo eorum offensam commissam et commissuram et poenam et poenas quas ex tanta offensa sustinere debebant, compatiebatur eisdem tollerando eorum poenas cum summo dolore. Quanto enim viscerosius electos suos Christus amabat, tanto compassivius et dolorosius eorum dolores et poenas portabat, divina dispensatione causa existente.
Fuit etiam dolor in Christo compassionis proprie suimet. Compatiebatur enim Christus sibi ipsi de dolorosa poena et ineffabili quam super se infallibiliter venire videbat. Videns enim Christus se ad hoc missum a Patre ut omnium electorum suorum dolores et poenas in seipso portaret, nec posse falli quod tam acutissimum et ineffabilem non sustineret dolorem, et se ad hoc totaliter datum, compatiebatur sibi ipsi cum summo dolore. Si enimaliquis dolorem maximum et poenam super se certissime et infallibiliter venire cognosceret et ipsum dolorem sine intermissione haberet prae oculis, compateretur sibi ipsi secundum quod maiorem haberet dolorem. Hic enim dixisti tu M. mihi scribenti: Aliter fuit quam ego dico, hoc est profundius, sed hoc dico propter crossitatem intellectus tui. Dixisti mihi. Videns enim Christus ineffabilem dolorem super se venire et infallibiliter, compatiebatur sibi ipsi transformato in tanto dolore.
Fuit etiam in Christo dolor compassionis illius suae dulcissimae Matris. Quia enim Christus suam Matrem super omnem aliam creaturam amabat ex qua sola traxerat suam carnem, et quia ipsa singulariter plus quam aliqua creatura suo vero Filio condolebat propter capacitatem nobilissimam et profundissimam quam habebat et excellentiorem plus quam aliqua creatura, ideo Christus compatiebatur eidem, cum summo dolore, quia eam summe dolere videbat. Dolebat enim ipsa Mater in summo, quem dolorem ipse Christus in seipso portabat. Et huius doloris fundamentum fuit in dispensatione illa divina.
Fuit etiam in Christo dolor compassionis apostolorum et discipulorum ipsius propter vehementissimum dolorem quem pati debebant ex subtractione illius dulcissimae corporalis praesentiae ex qua tanto gaudio fruebantur. Quia enim praesentia sua illa corporalis mirabilis erat tamque amabilis et delectabilis valde, ideo ea ab eis in passione subtracta, et Mater sua et apostoli cum omnnibus discipulis indicibili fuerunt afflicti dolore, quem idem Deus et homo Jesus continue in seipso portavit.
Fuit etiam in Christo dolor vehemens et acutus propter gentilem animam et nobilissimam quam habebat et tam delicatam. Quanto enim anima illa nobilior erat et delicatior, tanto acutiori et intensiori ex hoc cruciabatur dolore. Summe enim anima illa nobilissima summo eum affligebat dolore, originem omnes hi trahentes dolores ex illa summa et omnino ineffabili dispensatione divina. Et etiam dixisti tu, M.: Et propter ineffabilem unionem hi omnes dolores taliter et tam intensissime dispensabiliter Christi animam cruciaverunt quod omnis per se dolor in Christi corpore redundavit, ipsum corporaliter vehementissime affligentes.
<Quinque cultrorum genera, quibus adversarii Christum concidere conantur>
Quinque enim generibus cultellorum fuit acultellatus iste Deus et homo Jesus. Unum cultellorum genus fuit quaedam perversa crudelitas obstinatorum cordium contra ipsum. Erant enim eorum corda continue contra ipsum tam vehementissime obstinata, ut semper solliciti essent quomodo possent eum vituperabilius et crudelius exterminare de terra.
Secundum genus cultellorum fuit linguarum vociferantium malignissime contra ipsum. Quia enim continue anxiebantur eorum corda odiosa, ideo continue loquebantur adversus eum venenata et varia venenata linguis suis malignissimis et dolosis, quia ex eorum obstinatissimis cordibus resultabant.
Tertium genus cultellorum fuit irarum grandissimarum sine aliquo moderamine. Ex obstinatis enim cordibus et interfectiviscontinue ipsum Christum linguis mortifere morditivis resultabant irae crudelissimae quas habebant contra Christum. Quot ergo contra Christum cogitationes, tot continue in ipsius anima Christi cultelli infixi fuerunt; quot verba contra Christum dicta, quot irae crudelissimae, tot fuerunt cultelli Christi animam continue gladiantes.
Quartum genus cultellorum fuit opus totius suae maledictae intentionis consummativum. Quia fecerunt in eum quaecumque voluerunt.
Quintum genus cultellorum quibus acultellatus fuit Christus fuerunt ipsi clavi terribiles quibus ipsum cruci affixerunt. Acceperunt enim ipsi clavos grossissimos, aequales, scabrosos et quadros, quia ex tali forma clavorum poena supermaxima resultavit, ut magis eorum malitia compleretur.
<Ipse Christus triplicem sensum sui doloris salubriter nobis patefacit>
Et ut ipse Jesus Deus et homo de tam excessivo et omnino ineffabili dolore nobis aliquid patefaceret, et ut ex isto dolore nos semper esse dolendos viscerosius nos instrueret, tribus de causis verbum illud clamavit cum esset in cruce dicens: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
Clamavit enim orando, scilicet manifestando Deum et se. Deus enim derelinqui non poterat, sed seipsum hominem manifestavit cum se quasi derelictum a Deo in suis doloribus proclamavit.
Clamavit etiam manifestando superacutissimum dolorem et inerarrabilem quem pro nobis ipse pertulerat. Deus enim Pater Christi dolorem bene sciebat et ipse Jesus sciebat similiter quia illum portabat. Ergo solum pro nobis clamavit verbum illud, ut superacutissimum dolorem et continuum, quem non pro se sed pro nobis pertulerat, nobis indicaret, et etiam ut moneret nos semper esse dolendos. Quia enim creatio corporis et eius organizatio et animae infusio et Verbi unio simul et semel fuerunt ex qua supermirabili unione anima illa repleta fuit summa sapientia et ineffabili, omnia sibi praesentialiter praesentia ineffabili et infallibili repraesentans ideo superacutissimum et omnino ineffabilem dolorem quem se videbat infallibiliter sustinere in ipso creationis suae instanti divina haec sapientia dispensabiliter dispensante totum et totaliter sustinuit et portavit continue usque ad animae separationem et carnis. Et hoc verba sua testantur cum pluries dicat se portare crucem et baiulare; et etiam cum dicat discipulis suis pro illis et pro nobis et non pro se ut dictum est ut salvationem nostram inde trahamus: Tristis est anima mea usque ad mortem, innuens omnibus, maxime legitimis filiis, semper de isto dolore debere dolere. Clamavit etiam ipse Christus cum dixit praedictum verbum "Deus meus" etc., spem nobis dando et confortando quod, si affligimur et tribulamur et in aliquibus doloribus etiam derelinquimur, ne desperando deficiamus, sed quod ipse faciat cum temptatione etiam proventum; et quod praesto est nobis ipse Deus succurrere, suo exemplo clarissime videamus.
<Considerationes de summa necessitate orationis iuxta "Librum vitae">
<Oratio necessaria via est ad sanctificationem animae, quam "divinum lumen" perficit>
Sed sine divino lumine nullus homo salvatur; unde divinum lumen facit hominem incipere, divinum lumen facit hominem proficere, divinum lumen ad apicem perfectionis adducit. Et ideo si vis incipere et habere istud lumen divinum, ora. Si proficere incoepisti et vis praedictum lumen in te augmentari, ora. Si autem ad apicem perfectionis pervenisti et superilluminari vis ut possis in eo permanere, ora.
Si vis fidem, ora. Si vis spem, ora. Si vis caritatem, ora. Si vis paupertatem, ora. Si vis oboedientiam, ora. Si vis castitatem, ora. Si vis humilitatem, ora. Si vis mansuetudinem, ora. Si vis fortitudinem, ora. Si vis aliquam virtutem habere, ora.
Et ora isto modo, scilicet legendo in libro vitae, id est in vita Dei et hominis Jesu Christi, quae fuit paupertas, dolor et despectus et oboedientia vera.
Et postquam intrasti in istam viam, scilicet proficiendi, tribulationes multae, temptationes daemonum, mundi et carnis te multipliciter molestabunt et affligent horribiliter; sed si vis vincere, ora. Et quando anima vult orare magis, oportet quod vadat cum munditia mentali et cum munditia corporali et quod vadat cum puritate et rectitudine; et oportet quod malum convertat in bonum et non faciat sicut multi maligni qui bonum convertunt in malum. Et tunc anima exercitatur in ista munditia et vadit cum maiori confidentia ad confessionem et ad mundationem peccatorum. Et ut in ea nihil immundum remaneat datur sibi quaedam quaesta; et vadit ad orationem et rimatur bona et mala quae fecit, et quaerit intentionem bonorum quae fecit de ieiuniis, de orationibus, de lacrimis et de omnibus aliis bonis quae fecit et invenit quomodo fraudulenter egit, id est diminute et cum defectu. Et ideo non faciamus sicut maligni, sed confitere diligenter peccatum tuum et paenitere, et in ista confessione anima invenit munditiam. Et ideo redi ad orationem, et ne impleas te alia occupatione ex quo incipis sentire de Deo plenius solito, quia palatum tuum est magis dispositum ad assaporandum de Deo quam fuerit ante. Et est sibi datum unum lumen altissimum videndi Deum et seipsum.
<Hortationes ad falsos orationis magistros cavendos>
Et cave tibi quod nulli des teipsum nisi prius addiscas te ab aliis separare. Iterum cave tibi ab his qui habent dulcia verba et reddunt se placibiles specialiter in suis locutioribus et ostendunt revelationes, quia illi sunt laquei malignitatis ad trahendum alios post se. Iterum cave tibi ab his qui habent speciem sanctitatis et habent speciem bonorum operum, quod per istam viam te non trahant; unde vide et revide et proba, et quantum similatur viae libri vitaein tantum sequaris et non plus. Iterum cave tibi a fervoribus tuis, id est a spiritu qui datur cum fervore; id est, antequam sequaris, rimare et vide quod principium, quod medium et quis finis sequatur, et in quantum similatur viae libri vitae in tantum sequaris et non plus.
Iterum cave tibi ab his qui se dicunt habere spiritum libertatis, qui sunt aperte contra vitam Christi, cum Deus Pater Filium suum qui non erat obligatus legi, immo supra legem et conditor legis et ipsum voluit constituere sub lege; et qui erat liber factus est servus. Et ideo est necesse his qui volunt sequi Christum quod conforment se vitae Christi, non quaerendo libertatem in solvendo legem et praecepta divina sicut faciunt multi, sed subiiciendo se legi et praeceptis divinis et etiam consiliis; et faciunt sibi unum circulum, qui circulus dat eis ordinem, scilicet Spiritus Sanctus dat eis ordinem qualiter debeant vivere, et ligat eos; et multa essent eis licita ad faciendum, quae non sunt contra Deum, quae Spiritus Sanctus non sinit eos facere propter multam ordinationem quam dat eis Spiritus Sanctus. Et ideo qui volunt istam ordinationem, orent.
Custodi te ne des locum inimicis continue observantibus. Tunc dabis locum inimicis quando desistes orare. Quanto enim plus temptaris, tanto magis in oratione persevera; ex virtute enim orationis continuae mereris temptari aurum debet purificari et colari et per virtutem orationis continuae mereris a temptationibus liberari. Oratione enim illuminaris, oratione a temptationibus liberaris, oratione mundaris, oratione cum Deo uniris.
<Definitio, natura, gradus, effectus et "liber" orationis>
Oratio enim non est aliud quam manifestatio Dei et sui; et ista talis manifestatio, scilicet Dei et sui, est perfecta et vera humiliatio. Nam status humilitatis est quando anima videt Deum et se; et tunc est in profunda humilitate, et ex ista profunda humilitate magis divina gratia profundatur et crescit in anima. Quanto enim divina gratia animam magis in humilitate profundat, tanto magis ex ista profundatione humilitatis ipsa divina gratia crescit; et quanto magis divina gratia crescit, tanto magis in vera humilitate anima profundatur et iacet. Per continuationem verae orationis augmentatur in anima divinum lumen et gratia, et divinum lumen et gratia semper plus animam in vera humilitate profundant, legendo semper sicut dictum est, in ista vita Dei et hominis Jesu Christi. Manifestare enim Deum et se, nihil video ego maius. Sed haec adinventio, scilicet ista manifestatio Dei et sui, non est nisi filiorum legitimorum Dei habentium veram orationem.
Et ponetur ante istos veros oratores liber vitae, scilicet vita Dei et hominis Jesu Christi, in quo nihil volent quod ibi non inveniant; et implebuntur scientia mea benedicta quae non inflat; et omnem doctrinam, pro seipsis et pro aliis necessariam, ibi invenient. Unde si vis superilluminari et doceri, legas in isto libro vitae; quod si non percurras et pertranseas in legendo, illuminaberis et doceberis in omnibus necessariis pro teipso et pro aliis, cuiuscumque sis status. Et si bene legeris, non percurrendo,infocaberis igne divino, in tantum quod omnem tribulationem pro maxima recipies consolatione et faciet te videre indignissimum tribulatione; et etiam, quod plus est, si prosperitas aut laus humana supervenerit tibi propter aliquam sufficientiam quam posuisset in te Deus, non inflaberis nec te extollet in altum quia, legendo in libro vitae, videbis in veritate et cognosces quod laus non est tua; et hoc est unum signorum quo homo potest cognoscere quod est in gratia divina, quia de nullo extollitur et inflatur sed potius semper humiliatur.
Est enim oratio triplex, scilicet corporalis, mentalis et supernaturalis. Et quia divina sapientia est ordinatissima et cunctis rebus imposuit suum ordinem, ordinavit sua sapientia ineffabili ut nullus perveniat ad orationem mentalem nisi prius habeat corporalem, et nulli dare supernaturalem nisi prius habeat corporalem et mentalem. Et vult ista sapientia ordinatissima orationes horarum ad horam illi orationi congruam sibi reddi nisi omnino fuerint tanta corporali infirmitate gravati quod omnino non possint, vel nisi ex tanta orationis mentalis vel supernaturalis superveniente laetitia quod carnis lingua omnino absorbeatur ab illa et etiam iuxta possibilitatem cum quiete mentali et, ut expedit, solitudine et sollicitudine corporali.
Quanto enim plus orabis, tanto magis illuminaberis; et quanto magis illuminaberis, tanto profundius ac nobilius summum bonum et rem summe bonam videbis; et quanto profundius et excellentius videbis, tanto eam plus amabis; et quanto eam plus amabis, tanto plus te delectabit; et quanto plus te delectabit, tanto magis comprehendes illam et capacior fies ad comprehendendum. Postea venies ad plenitudinem luminis, quia comprehendes quod comprehendere non potes.
<Omnibus praestantissimum exemplum orationis sunt Jesus et gloriosa Virgo Mater eius>
Et istius gloriosae orationis exemplum habemus, et quod in ea perseveremus, ab ipso Dei Filio et homine Jesu Christo, qui orare nos docuit et verbis et opere multipliciter. Nam verbis suis orare nos admonuit, cum discipulis suis ait: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. Et in multis locis in Evangelio invenies quomodo de ista venerabili oratione multipliciter nos instruxit et etiam omnibus innuit illam sibi multum esse carissimam, cum de ea totiens et totiens nos admonuit. Et tamquam nos vere et ex corde diligens, ut huius benedictae orationis nulla nobis excusatio remaneret, voluit et ipse Jesus orare, ut saltem suo exemplo tracti hanc prae omnibus amaremus. Ait enim evangelista: Cum prolixius oraret, factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Pone hoc speculum ante oculos tuos et stude cum toto te de ista oratione habere, quia ipse pro te oravit, non pro seipso. Oravit etiam cum dixit: Pater, si fieri potest transeat a me calix iste, verumtamen non mea voluntas sed tua fiat. Vide quia Christus divinam voluntatem semper praeposuit voluntati suae, et fac tu secundum exemplar. Oravit etiam cum ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Quid plura? Tota vita sua fuit oratio, quia in continua Dei manifestatione mansit et sui. Numquid frustraChristus oravit? Quare ergo orare negligis cum sine oratione nihil haberi possit? Ex quo Christus Jesus Deus et homo verus pro te, non pro seipso oravit, sed ut tu verae orationis exemplum sumeres. Si ab eo vis aliquid, de necessitate oportet quod ores, quia sine oratione obtinere non poteris.
Exemplum etiam habemus a Virgine gloriosa Matre Dei et hominis Jesu Christi. Numquid orationem eius condemnamus et sui Filii Dei et hominis Jesu Christi? Si non condemnamus, quare ergo illam non sequimur? Docuit enim nos ipsa orare, exemplum nobis proponendo suae orationis sanctissimae. Oravit enim ipsa quando suam virginitatem Deo proposuit integre servare; et in isto orans proposito, divinum lumen in ea plenius abundavit; ex quo divino lumine suam virginitatem et etiam totam suam animam et corpus Deo gloriosius consecravit, et in isto divino lumine Deum et se perfectissime manifestavit. Haec oratio, id est haec manifestatio, fuit semper eius ineffabilis contemplatio.
Duobus enim modis oramus nos, quibus Virgo gloriosa non indiguit. Oramus ut ab aeterna poena liberemur, quam meruimus ex peccatis nostris, et etiam suae misericordiae affluentia ab ipsis peccatis petimus emundari; et istis Dei Mater opus non habuit. Oramus etiam nos ut illuminemur et in virtutibus crescamus et donis, quibus Dei Mater plena fuit in summo. Nam quamvis fuerit ex massa nostra corrupta, fuit tamen a Deo Patre singulariter electa et ab ipso singulari privilegio perornata et tam gloriose et plene, ut nunquam indigeret mundari nec etiam liberari a poena. Tantum enim fuit Dei Mater singularibus privilegiata virtutibus et ineffabilibus donis, ut ab illo divino contubernio nunquam ad modicum separari valeret. Et tantum ineffabiliter cum illa summa et omnino ineffabili Trinitate unita erat, ut in hac vita illo gaudio frueretur quo gaudent in patria sancti, quod quidem est gaudium incomprehensibilitatis quia comprehendunt quod comprehendere non possunt; et in hac comprehensione in vita ista, felix anima gloriosa Virginis pernatavit, non tamen hoc mundo experientiam patriae habere potuit.
<Considerationes et exempla perfectae paupertatis>
<Erroneae paupertati hominis subvenit contraria paupertas divina>
Per viam paupertatis cecidit homo primus, et per viam paupertatis relevavit nos homo secundus, iste Deus et homo Christus. Peior paupertas quae sit est incognitio. Unde Adam cecidit per incognitionem, et omnes qui ceciderunt et cadunt vel casuri sunt, omnes cadunt per istam incognitionem. Et ideo oportet quod filii Dei releventur et resurgant per paupertatem contrariam.
<Tria exempla certae paupertatis nobis ostenduntur: a Christo, a Virgine Maria, a bono latrone cum Jesu crucifixo>
Huius paupertatis exemplum habemus ab ipso Deo et homine Jesu Christo. Iste Deus et homo Jesus Christus relevavit et redemit nos per paupertatem. Certe paupertas ineffabilis fuit quando tantam suam potentiam et nobilitatem totam abscondit. Dimisit enim se blasphemari, vilipendi, vituperari, capi, duci, flagellari et crucifigi, et semper stetit sicut homo impotens. Haec paupertas est exemplar vitae nostrae; de ista paupertate habemus trahere exemplum. Non quod sit nobis necesse abscondere potentiam, quia non habemus; immo de necessitate oportet quod manifestemus et videamus tantam impotentiam nostram.
Istius paupertatis adhuc exemplum habemus Virginis gloriosae Dei Matris sanctissimae quae nos docuit manifeste, quando in responsione tanti mysterii manifestavit se esse de nostra massa corrupta, manifestando se in tam vilissimo nomine, cum ait: Ecce ancilla Domini, quod fuit vilissimum nomen. Ista enim paupertas est Deo superacceptissima.
Exemplum etiam habemus ab ipso latrone qui crucifixus fuit cum isto Deo et homine Jesu Christo. Cum enim malae vitae fuerit et mala opera habuerit, habendo lumen divinum, videndo istam bonitatem divinam in veritate, immediate vidit paupertatem suam et statim professus est eam, et insultanti respondit: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es? Nos quidem digne, nam digna factis recipimus, hic autem nil mali fecit. Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Et statim salvus factus est.
Nobis peccatoribus non video maiorem satisfactionem posse fieri Deo quam quando videmus perfecte paupertatem nostram. Quando anima videt perfecte paupertatem suam non expectat a Deo iudicium, sed ipsa facit sibimet iudicium et condemnat se. Et statim datur sibi una quaesta ad inveniendum novos modos paenitentiae ut satisfaciat, nullum paenitentiae et dolori terminum imponendo.
<Beatus Franciscus, paupertatem perfecte secutus, duplicem peculiarem eruditionem de eadem praebet>
O quam perfectum exemplum habemus a glorioso patre nostro beato Francisco, qui huius verissimae paupertatis ineffabile lumen habuit, et ita de isto lumine plenus fuit et superplenus ut nobis singularem viam faceret et ostenderet! Non enim ego possum respicere ad alium sanctum qui magis singulariter ostendat mihi viam libri vitae, scilicet exemplar vitae Dei et hominis Jesu Christi, nec video aliquem qui tantum singulariter figeret se in eo. Et tantum singulariter fixit se ibi, ut nunquam oculos animae suae amoveret ab illo, quod etiam in carne patuit. Et quia ipse fixit se ibi ita plenissime, fuit repletus summa sapientia. Et de ista sapientia totum mundum implevit et implet.
Duo enim singulariter docuit nos iste gloriosus pater noster beatus Franciscus.
Unum est recolligere nos in Deo, scilicet totam animam in ista infirmitate divina. Et quia ipse plenus fuit et superplenus Spiritu Sancto, et ita superplenus fuit ut in omnibus operibus et actibus suis gratia Sancti Spiritus adesset hoc enim fecit Spiritus Sanctus in eo quoniam in anima et corpore mundavit eum sanctificavit eum interius et exterius, fortificavit eum in omnibus, direxit eum verissime, fecit eum purissimum interius et exterius, et univit eum cum Deo unione continua et ineffabili ipse Spiritus Sanctus. Iste Spiritus Sanctus sive ista ordinatio Spiritus Sancti supermirabilis, quae ita mirifice ordinavit animam et fecit eam sedem Dei, immediate ordinavit et corpus et singulariter ordinavit. Et ego video eum singulariter pauperem, et video eum singularem amatorem paupertatis et sequacem ipse enim fuit pauper et interius et exterius et video eum totaliter transformatum in paupertate. Et non solum ordinavit sibi ipsi, sed ordinavit toti mundo; et istam ordinationem traxit de libro vitae, scilicet de vita Dei et hominis Jesu Christi. Ergo credamus sibi, quia non fuit falsa; non enim oravit ipse in vanum.
Secundum quod docuit nos beatus Franciscus fuit quod docuit nos paupertatem, dolorem et despectum et oboedientiam veram. Ipse enim fuit ipsa paupertas interius et exterius, et per istam vixit et continuavit. Et omnia quae iste Deus et homo Jesus despexit, perfectissime ipse despexit; et omnia quae iste Deus et homo Jesus amavit, omnia ipse viscerose dilexit et summe, cum indicibili perfectione eius sequendo vestigia, ut ei, ut poterat, in omnibus efficeretur conformis. Et quia ipse perfectissime vidit Deum secundum ineffabilem visionem, ita ineffabiliter amavit; et secundum transformationem quam habuit, ita habuit suam operationem completissimam illud enim quod multum amatur, multum desideratur haberi; et quanto plus amatur, tanto plus desideratur haberi et omnia quae dilexit ipse Deus et homo Jesus Christus, dilexit ipse Franciscus pauperrimus. Et semper habuit mundationem super mundationem, et continue mundabatur propter aspectum puriorem quem habebat continue. Et quia ipse Deus singulariter vocaverat eum, et pro se et pro aliis ideo donavit ei singularia dona. Et etiam voluit ipse Deus increatus manifestare nobis veram impleturam quam habuit iste pater noster beatus Franciscus, quam impleturam comprehendere non valemus. Et ista dona singularia et hanc impleturam habuit per veram et continuam orationem.
Unde quando invenis aliquem de istis qui habent spiritum libertatis dicentem: Quare me iudicas? Quid scis tu quid habeo in corde? respondeas secure et reprehendas eum audacter, dicens quod Spiritus Sanctus docet iudicare si opera mala sunt. Ipse enim Spiritus Sanctus, immediate cum infunditur animae, ordinat eam perfectissime, et secundum perfectiorem ordinem quem dedit animae ita ordinat et corpus; aliter autem est falsum.
<Paupertas hominis lapsi sanatur imitatione paupertatis contrariae hominis Jesu et contemplatione eius divinitatis, Sancto Francisco docente>
Quanto perfectius et purius videmus, tanto perfectius et purius amamus. Sicut videmus, ita amamus. Ergo quanto plus videmus de isto Deo et homine Jesu Christo, tanto plus transformamur in eum per amorem; et secundum transformationem amoris, ita transformamur in dolorem quem videt anima in isto Deo et homine Jesu Christo. Et sicut dixi de amore, quod quantum videt anima tantum amat, ita dicode dolore, videlicet quantum videt anima de isto ineffabili dolore Dei et hominis Jesu Christi, tantum dolet et tantum transformatur in ipso. Et sicut videt altitudinem et delicantiam istius Dei et hominis Jesu Christi et quanto maior est visio altitudinis et delicantiae suae, tantum transformatur in eum per amorem; ita quantum videt anima ipsum dolorem Dei et hominis Jesu Christi et quanto maior est visio istius ineffabilis doloris, tantum transformatur in ipso dolore. Sicut transformatur anima in isto Deo et homine Jesu Christo per amorem, ita transformatur in eo per dolorem.
Et postquam videt anima istam superinfinitatem sive superaltitudinem divinam quam nominando videtur mihi blasphemare potius quam nominare et videndo illos tam vilissimos cum quibus dignatus est amicitiam et consanguinitatem facere ista omnino ineffabilis superaltitudo divina, quanto clarius et profundius anima ista videt, tanto viscerosius et profundius transformatur in ipso dolore Dei et hominis Jesu Christi. Natando enim ineffabiliter anima in ista omnino ineffabili superbonitate divina, videt ipsam creaturam defectibus ita plenissimam ut in videndo caecutiat, quia videt quod de ipso defectu in comparatione nihil comprehendere valet. Et quanto limpidius anima ista videt, tanto dolorosius transformatur in ipso dolore Dei et hominis Jesu Christi.
Cum enim videt postea ex divino lumine, ipsam animam amplius dilatante, quod ipsa sola est et fuit causa tam excessivi et quasi infiniti doloris, transformatur et ipsa in excessivo dolore. Videndo enim anima istam omnino superinfinitatem sive superbonitatem divinam pro se creatura omnino vilissima tantum inclinatam, ut homo mortalis fieret et tanto vellet ineffabili cruciari dolore continue dum viveret, et qui erat Creator caeli et terrae moreretur ita viliter, transformatur adhuc anima plus in summo dolore. Si enim ullo tempore mundi homo curat homini satisfacere, circa mortem est magis sollicitus; sed rex regum, quamvis tota vita sua crux indicibilis fuerit propter dolorem ineffabilem et continuum quem portavit, in morte tamen pro camera deaurata cum lectis purpureis iste habuit abominabilem crucem et ipsam crucem ita vilissimam, ut in ea sustentari non posset nisi per clavaturam clavorum sustentantium ipsum in cruce. Ipsi enim clavi per manus et pedes tenuerunt eum in cruce illa, aliter sustentari in illa non potuisset. Pro servitoribus sollicitissimis ad satisfaciendum paratis, habuit satellites diaboli sollicitissime continue praeparatos ad crudelius affligendum et viscerosius lacerandum, ita ut etiam in morte modicum de aqua sibi non darent cum peteret eam et etiam se sitire clamaret. Et haec omnia quanto anima clarius et limpidius videt, tanto intimius et viscerosius absorbetur, et transformatur in ipso omnino ineffabili dolore et continuo Dei et hominis Jesu Christi.
Videndo autem adhuc anima quod paupertate cecidit et iste Deus et homo Jesus paupertate eam contraria relevavit, et videndo quod dolores incurrerat sempiternos et iste Deus et homo Jesus dolere voluit continue quasi infinito dolore ut eam ab his doloribus liberaret, et etiam videndo anima quod in despectionem venerat illius summae et omnino ineffabilis deitatis et idem Deus et homo Jesus despici et iniuriari et ita despectissimus omnibus voluit apparere ut eam ab his despectibus relevaret, transformatur animain tanto dolore istius Dei et hominis Jesu quod omnino est ineffabile totum.
Et haec omnia perfecte fuerunt in beato patre nostro Francisco, ad quem respicere debemus ut sequamur illum.